Deinde cum dicit quemadmodum igitur determinat de sensibilibus secundum modum praetactum.
Et primo de colore. Secundo de sapore, ibi, de odore vero et sapore.
Tertio de odore, ibi, eodem autem modo oportet intelligere.
Prima autem pars dividitur in duas partes.
In prima, ostendit quid sit color in communi.
In secunda parte determinat de differentiis colorum, ibi, est ergo inesse perspicuo.
Circa primum duo facit. Primo proponit principia coloris. Secundo investigat coloris definitionem ex huiusmodi principiis, ibi, quemadmodum ergo et corporum.
Est autem duplex coloris principium: unum quidem formale, scilicet lumen; aliud materiale, scilicet perspicuum. Primo ergo tangit principium formale, scilicet lumen. Secundo principium materiale, scilicet perspicuum, ibi, quod autem dicimus.
Dicit ergo primo, quod sicut dictum est in libro de anima, lumen est color perspicui: quod quidem dicitur secundum quamdam proportionem, ex eo quod sicut color est forma et actus corporis colorati, ita lumen est forma et actus perspicui.