LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter intelligentiae superiores habent formas universales inferiores aut particulares ?
Cum autem sint intelligentiae superiores, et intelligentiae inferiores, etiam influxus formarum a superioribus descendant ad inferiores, necesse est quod formae quae sunt in superioribus, plus universales sint, eo quod de pluribus et in pluribus sunt. In inferioribus autem sunt magis particulares et contractae, eo quod in paucioribus sunt et de paucioribus. Superiorum enim formae comprehendunt et tenent et regunt formas inferiorum, sed non convertitur : et quidquid potest inferior, potest superior eminentius et potentius, sed non convertitur. In primis enim intelligentiis per suam simplicitatem et puritatem et unitatem est virtus magna, et maxime propter vicinitatem ad primam causam. In inferioribus autem intelligentiis per oppositum est virtus debilior : et ideo est minoris ambitus et minoris comprehensionis : generaliter enim verum est, quod quanto aliquid in genere causarum uni primo puro vicinius est, tanto minoris quantitatis est in composi- tione, et minoris virtutis in effluxione bonitatum : et propter hoc intelligentiae propinquae uni primo et puro, minoris sunt quantitatis, et majoris simplicitatis. Propter hoc etiam sequitur, quod bonitates et formae quae procedunt ex intelligentiis primis, procedant processione universali univoca simplici : quae cum receptae sunt in secundis, determinantur et contrahuntur, necesse est quod ab ipsis procedant processione magis particulari et magis composita et contracta et magis ad materiam inclinata.
Quod quidem universaliter dici potest et breviter, quod formae procedentes prout esse habent in primis, sunt universaliores et majoris et vehementioris influxionis : prout autem receptae sunt in secundis, contractiores sunt et minoris influxionis, sicut in arte videmus : forma enim artis in lumine artis simplicior est, et multis influit, spiritui, manui, dolabro, lignis : in manu recepta, contractior est, et non influit nisi dolabro et lignis. Intelligentiae ergo superiores formas influunt magis universales, et inferiores minus universales.
Et propter hoc distinxit Plato triplex universale, scilicet universale quod est ante rem, quod in lumine intelligentiae agentis est factivum rei constitutivum. Et universale in rc, quod est simplex essentia rei per formam et imaginationem universalis, quod est ante rem. Et est universale, quod est post rem, quod a re ipsa abstractum et separatum est a re, per intellectum quod, ut dicit Aristoteles, accidens est rei : hoc enim non dicitur universale quod sit simplex natura ejus quod est, sed ab hac potentia, quod id quod est de multis et in multis, unius rationis est quando separatur ab ipsis. Et primum quidem universale in lumine agentis constitutivum est. Secundum autem esse et ratio rei est. Tertium autem re posterius est, et a separatione a re causatum. Primum ergo est causativum. Secundum autem causa et causatum. Tertium autem causatum tantum.
Adhuc primum est formans et forma, secundam imago formae, tertiam resultatio imaginis ad similitudinem formae formantis. Sic ergo patet, quod formae quae in superioribus sunt universales et universaliter, in inferioribus sunt particulares et particulariter.
Si quis autem objiciat, quod hanc positionem impugnavit Aristoteles, et maxime in XII et in XIII primae philosophiae. Dicimus, quod non hoc modo impugnavit eam, sed in hoc impugnavit, quod formae separatae ut separatae transmutarent et formarent res : hoc enim esse non potest : quia quod non tangit, non agit : et quod non agit, hujus actionem non sequitur generatio vel alteratio : sed quando formae quae sunt ante rem, per motum corporis et actione calidi et frigidi et humidi et sicci, quae sunt informata forma intellectus agentis, materiae conjunguntur, et materiam tangunt, nihil prohibet quin sequatur generatio vel alteratis, sicut et forma artis in arte materiam artificiatorum, nec tangit, nec alterat, et ad formam artis transmutat.