CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
Dicto de virtutibus animae sensibilis apprehensivis deintus, dicendum est de motivis. Virtus autem motiva sensibilis est duobus modis. Nam quaedam est motiva motu naturali, quaedam vero motu animali. Et motivam sensibilem motu naturali dico, quae movet non secundum apprehensionem, nec est subjecta imperio rationis, qualis est virtus vitalis sive pulsativa. Est autem haec virtus in corde sicut in organo, et est vis movens per inspirationem et respirationem principium existens temperantiae caloris cordis et corporis. Et nota quod haec vis non est cujuscumque animalis, sed solum animalium respirantium et habentium pulmonem. Non est enim piscium hujusmodi vis, nec animalium imperfectorum, ut vermium, et hujusmodi. Ratio est, quia animal perfectum et respirans est valde calidum. Calor autem natura- lis excellens facit duo : resolvit enim corpus quantum ad substantiam, et immutat a propria qualitate naturam quantum ad accidens. Et ideo in valde calido consequuntur duo, scilicet deperditio et intemperantia : contra quae nociva sunt duo conservantia, unum restaurans, et aliud temperans : et ideo adhibitae sunt duae virtutes conservantes, scilicet nutritiva quae reparat deperditum per calorem, et virtus pulsativa sive vitalis quae temperat calorem. Quia ergo calor in piscibus debilis est, quod patet per hoc quod salvantur in elemento frigido quod est aqua : et etiam in animalibus imperfectis, quod deprehenditur ex tarditate motus : et etiam non habent dispositionem cordis, quamvis habeant aliquid proportionale cordi : inde est, quod calor in eis non facit distemperantiam : inde etiam est, quod carent pulsativa.