IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Quia oportebat, " quia aliter opem non conferret convenientem, " eum," Christum," a mortuis resurgere. " Luc. XXIV, 25 et 26 : 0 stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt Prophetae ! Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?

" Abierunt ergo, etc. "

" Abierunt " de monumento " iterum discipuli ad semetipsos, " nihil sentientes de resurrectione Domini, vel ablatione. Cantic. III, 3 : Per noctes quaesivi quem diligit anima mea : quaesivi illum, et non inveni.

" Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum :

Et vidit duos Angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. "

Hic agitur de resurrectionis manifestatione.

Et dividitur haec pars in sex partes : in quarum prima hujus mulieris mira tangitur devotio, quae meretur consolationem : in secunda, tangitur Angelorum visio, per quaestionem faciens desolatae instructionem : in tertia, corporalis visio, praesentialem sed incognitam Domini ostendens manifestationem : in quarta, Domini allocutio, veritatis innuens expressionem : in quinta, tactus prohibitio, usque ad fidei perfectam ascensionem : in sexta, admonitionis injunctio, ad fratrum consolationem.

Dicit ergo de primo, quod " Maria stabat " amaritudine plena. Ruth, i, 20 : Vocale me Afara (id est amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. Stabat autem : quia vis amoris ad iniquirendum, nec sedere nec jacere eam permisit. Luc. VII, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Dicit enim Gregorius, quod vis amoris multiplicabat in ea intensionem inquisitionis.

Stabat autem " foris, " nullis commodis domi intendens, sed in solitudine circumiens et quaerens. Cantic. III, 2 : Surgam et circuibo civitatem..., quaeram quem diligit anima mea.

" Plorans, " Thren. I, 16 : ldirco ego plorans. et oculus meus deducens aquas : quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Psal. cxviii, 136 : Exitus aquarum deduxerunt oculi mei.

" Dum ergo fleret, "

Quaerendo Dominum, " inclinavit se, corporaliter, " et prospexit in monumentum. " Dicit enim Gregorius, quod talis est vis amoris quod non sufficit sibi semel adspexisse. Et ideo quamvis primo sepulcrum vacuum videret, tamen ex incendio amoris iterum inspiciebat, et ideo in instantia consolationem accipere merebatur. Luc. XI, 8 : Etsi, non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit: propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Ad Coloss. IV, 2 : Orationi instate, vigilantes in ea. Augustinus : " Oculi qui Dominum quaesierant, et non invenerant, jam lacrymis vacabant. " Et plus dolet mulier, quod fuerat Dominus ablatus a monumento, quam quod occisus fuerat in ligno. Maria enim quidquid voluit, flendo obtinuit : veniam peccatorum, Luc. VII, 38 : Lacrymis coepit rigare pedes ejus, Flendo obtinuit fratris resuscitationem de faucibus infernorum, Joan. XI, 33 et seq., Jesus ut vidit Mariam et Judaeos plorantes, ipse lacrymatus est. Flendo obtinuit consolationem de resurrectione, ut hic. Lacrymas ergo effudit compunctionis, compassionis, et devotionis. Et fuerint ei lacrymae suae panes die ac nocte dum dicebatur ei quotidie : Ubi est Deus tuus .

" Dum ergo " sic " fleret, inclinavit se, " ad locum sepulcri, humiliando se.

Job, XXII, 29 : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria.

" Et prospexit in monumentum, " ad locum unde sublatum putabat Dominum, ut vel ex loci visione reciperet consolationem. Eccli. xxxix, 6 : Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum.

" Et vidit duos Angelos, etc. "

Videtur contrarium per hoc quod dicitur, Marc. XVI, 5, quod introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida : et obstupuerunt. Adhuc autem ibi dicitur, quod Maria intravit : hic autem dicitur, quod tantum introspexit. Ad hoc respondendum est per Augustinum in tertio libro de Concordia Evangelistarum sic: " Prima sabbati, hoc est, die Dominica, diluculo mulieres venerunt ad monumentum : sicut omnes concorditer narrant Evangelistae. Ut viderunt lapidem sublatum, antequam diligentius inspicerent, cucurrerunt, et nuntiaverunt Petro et Joanni : qui cucurrerunt ad monumentum, et postea reversi sunt. Maria autem cum aliis mulieribus stabat ad monumentum foris plorans, hoc est, ante illum saxei sepulcri locum. Sed cum intrassent spatium interius, quod erat ante sepulcrum, ad modum cujusdam cavernae, viderunt Angelum sedentem in dextris super lapidem, revolutum a monumento, de quo narrant Matthaeus, xxviii, 2, et Marcus, XVI, 4. Qui dixit: Nolite timere vos: sicut, Matth. xxviii, 5, dicitur. Post haec verba Maria dum fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum : sicut hic dicitur : " Et vidit duos Angelos, etc. " Et intelligendum est, quod Angeli surrexerunt, et mulieres alloquebatur : sicut dicitur, Luc. XXIV, 4, quod duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Et sic omnis solvitur contrarietas : quia quili-

bet Evangelistarum dicit aliquid de historia, et omnes dicunt totum: quia quod unus omittit, alius scribit. "

Et hoc est quod dicitur : " Et vidit, " oculis corporis, " duos Angelos. " Lucae, XXIV, 22 et 23 : Mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore, venerunt, dicentes se etiam visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.

"In albis sedentes. " Matth. xxviii, 3 : Erat autem adspectus ejus sicut fulgur, vestimentum ejus sicut nix. Et hoc, ut dicit Gregorius, blandimentum et decorem signat gaudii resurrectionis. Unde, Matth. XVII, 2 : Vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix. Et, Marc. IX, 2 : Qualia fullo non potest super terram candida facere. Quia resurrexit amictus lumine sicut vestimento. Duos autem vidit, propter Angelorum duo opera : quae sunt assistere, et ministrare. Daniel. VII, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies, millies centena millia assistebant ei.Sedere autem dicuntur : quia quiescit quisque qui est apud Deum.

Unum ad caput, et unum ad pedes. "

Quod in mysterio magnam habet rationem. Dicitur enim, I ad Corinth. xv, -3, quod caput Christi Deus est. Angelus ergo ad caput, est revelans divinitatis arcana. Angelus autem ad pedes, est docens humanitatis ejus, quae impendit nobis, redemptionis obsequia. Isa. VI, 2 : Seraphim stabant super illud : sex alae uni, et sex alae alteri : duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. Et quidem in signum hujus, unus Angelus sedit ad caput. Duabus alis velat, aeternitatis ante mundum, et divinitatis ejus sublimitatem : quae non nisi in umbra alarum Seraphim cognosci possunt, hoc est, charitatis Christi, qui hoc de se revelavit.

Duabus autem alis velat alius pedum mysteria. Gratiae enim plenitudinem, et humanae naturae cum divina unionem, iterum charitate duce cognoscimus in quantum nobis ex charitate dignatur donare de gratia, et in quantum nos vult alligare suae divinitati. Et hoc est quod dicitur, Joan. I, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Duabus autem alis volamus exemplo Angeli, modo ad caput ascendentes, modo ad pedes descendentes : pennis duabus, scilicet, intellectu veritatis, et affectu virtutis. Hoc est ergo quod pennae significant Angelorum.

" Ubi positum fuerat corpus Jesus, " in quo divinitas corporaliter habitavit : quia etiam locus sanctus factus est ubi positum fuit. Exod. III, 5 : Locus, in quo stas, terra sancta est. Psal. cxxxi, 7 : Adoravimus in loco ubi steterunt pedes ejus.

" Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. "

Post Angelorum visionem describit desolatae mulieris consolationem per quaestionem.

Unde dicit: " Mulier, quid ploras ? " Quaestio est instructiva, et reprehensiva. Instructiva : quia sicut dicitur, Luc. XXIX, 6, verba Christi reduxit ad memoriam, dicens : Recordamini qualiter loculus est vobis, etc. Et ideo etiam hoc dicendo : " Quid ploras ? " idem est ac si dicatur: Recogita apud temetipsam, quid sit quod ploras? et in verbis ejus quem ploras (quae semper effectum habuerunt) invenies consolationem. Reprehensiva autem est, quae si fidem firmam haberet, non esset tempus plorandi, sed gaudendi. Joan. XVI, 22 : Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

" Dicit eis, "tristitiae causas exponens : " Quia tulerunt Dominum meum, " quem supra simpliciter Dominum vocavit, suum Dominum dicit, propter specialem quem ad ipsum habuit affectum. Dominum autem vocat consueto modo corpus Dominicum. Nec dicit: Tulerunt Christum, ut eum nomine designaret : quia, ut dicit Gregorius, hoc agere solet vis amoris, ut quem amans semper cogitat, nullum alium credat ignorare.

" Et nescio ubi posuerunt eum, " se connumerans Apostolis : hic autem quos homines existimavit ignotos sese non connumerat. Et ideo de se sola loquitur dicens : " Nescio ubi posuerunt eum :" custodes vel Judaeos arbitrans esse furatos, ad suae malitiae et erroris confirmationem. De talibus enim non praesumpsit nisi malum. II ad Timoth. III, 13 : Mali homines.., proficiunt in pejus, errantes, et in errorem mittentes.

" Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.

Dicit ei Jesus, Mulier, quid ploras? Quem quaeris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum : et ego eum tollam.

Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister).

Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.

Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi."

Hic tertio inducitur corporalis Domini visio, praesentialem sed incognitam Christi ostendens manifestationem.

Tria autem dicuntur hic : visio incogniti, allocutio pii Domini, et effigies congrua mulieri quaerenti.

Dicit ergo : " Haec cum dixisset, " ad Angelos quaerentes, " conversa est " ab Angelis ad quos faciem direxerat, " retrorsum, " dorsum vertens ad Angelos.

Si autem quaeritur, Quare retrorsum ab Angelis conversa est? Dicit Chrysostomus, quod Christus silenter post ipsam apparens, obstupefecit Angelos : et illi motu et signo ostenderunt se aliquid magnum vidisse retrorsum. Et hoc est quod dicit Jeremias, Thren. v, 21 : Converte nos, Domine, adte, et convertemur. Psal. lxxxiv, 5 : Converte nos, Deus, salutaris noster, etc.

" Et vidit Jesum, " salutis auctorem, i " stantem, " qui tunc stetit: quia curvari et inclinari per mortis infirmitatem non potuit. Ad Roman. VI, 9 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors, etc. Cantic. ii, 9 : En ipse stat post parietem nostrum, etc.

" Et non sciebat quia Jesus est. "

Gregorius : " Dubietas eum absconderat, et vis amoris ignotum quaerere cogebat. " Bernardus : " 0 delectabile pietatis speculum I Qui quaeritur et desideratur, occultat se, et manifestatur spectaculum : occultat se ut ardentius requiratur, et requisitus cum gaudio inveniatur, et inventus cum sollicitudine teneatur, et tentus non dimittatur, secundum illud Canticorum, III, 4 : Inveni quem diligit anima mea, tenui eum, nec dimittam. " Genes. xxxii, 26 : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi,

" Dicit ei Jesus, etc. "

Consolans simul et instruens, et reprehendens. Consolatur quidem in hoc quod eam tali allocutione de causa tristitiae alloquitur. Hoc enim ex coinpassio-

ne procedere videtur, et ideo talis allocutio consolatio tristibus esse videtur. Sapient. viii, 9 : Erit allocutio cogitationis et taedii mei. Instruxit autem in hoc quod eam quaerendo, ad seipsam, et ea quae vidit et audivit, reducit. Unde, Luc. XXIV, 8 et 9 : Recordatae sunt verborum ejus. Et regressae a monumento, etc. Reprehendit autem in hoc quod causam laetitiae suae dubitando ignorans, tristitia affligit. Ac si dicat illud Jeremiae, XXXI, 16 : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo. Hoc ergo intendit cum dicit: " Mulier, quid ploras ? " Et adjungit aliam quaestionem, dicens : " Quem quaeris ? " Ac si dicat: Incongrue inter mortuos quaeris eum qui Marthae dicit: Ego sum resurrectio, et vita. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet . Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Et ideo vinculis mortis et inferni ligari non potuit. Act. II, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile teneri illum ab eo. Dicit ergo : " Quem quaeris ? " et videbis quod cum mortuis non est quaerendus.

" Illa existimans, quia hortulamus esset, "

Eo quod mane primo vidit eum in horto. Sicut enim dicit Philosophus in libro primo de Somno et vigilia : " Eis qui a ratione perversi sunt per melancholiam vel aliam amentiam, modica junctura linearum habet convenientiae similitudinem. " Sic ista tristi absorpta dubitatione, non cognovit Domini notam sibi faciem, et ex modico ut hortulanum existimaret sumpsit occasionem. Et est expositio litteralis. Spiritualiter autem : Vere fuit hortolanus qui in hortis cordium aromata coluit et plantavit. Cantic. IV, 16 : Veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Unde congrue de Magdalena dicitur illud Canticorum, viii, 13 : Quae habitas in hortis, amici auscultant : quia et Angeli et Christus auscultabant plangentem.

" Dicit ei, " sicut hortulano : " Domine. " Propter habitum reverentiae, et propter maturitatem quam in ipso vidit, aliquid altum in ipso existimavit, et ideo vocat Dominum. Et non addit : Domine mi: quia nullum sibi Dominum praeter Dominum Jesum eligebat. I ad Corinth. viii, 6 : Nobis unus est Dominus, Jesus Christus, etc.

v Si tu sustulisti eum. " Hic iterum quaesitum proprio nomine non designat: quia vis amoris hoc fecit, quod illum quem quaerebat, neminem ignorare putabat. Simile aliquid passa duobus discipulis de quibus loquitur Lucas, XXIV, 18, qui inconveniens arbitrabantur si aliquis facta circa Jesum in Jerusalem ignoraret, dicentes : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus ? Ac si dicant : Mirum et inconveniens esset, quod tui solius notitia a tantis factis esset peregrina et aliena.

" Dicito mihi ubi posuisti eum, " qui mihi singularis est thesaurus, etiam mortuus, " et ego tollam eum. " Cantic. VIII, 7 : Si dederit homo omnem substantiam, scilicet ad mercandam dilectionem, quasi nihil despiciet eam. Sapient. vii, 8 et seq. : Divitias nihil esse duxi in comparatione illius, nec comparavi illi lapidem pretiosum : quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi eam. Et ideo cum omni desiderio tollam eum.

Et ideo hoc desiderium ulterius affligi Dominus non sinens,

" Dicit ei Jesus : Maria. "

" Dicit ei Jesus, " aptam per voca-

tionem nominis sui, declarans cognitionem : " Maria. " Nomine enim proprio nosse et vocare consuevit. Joan. x, 3 : Proprias oves vocat nominatim. Exod. xxxiii, 17 : Teipsum novi ex nomine : invenisti enim gratiam coram me.

" Conversa illa. " Sicut prius corpore, ita modo corde ad Christi interiorem vocationem est conversa. Psal. lxxxiv, 9 : Loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.

Et ideo excitata nominis proprii vocatione, " dicit illi, " sicut bona ovis recognoscens pastorem : " Rabboni. " Et subjungit Evangelista nominis interpretationem, et dicit : " Quod dicitur Magister. " Maria enim illuminata vel illuminatrix dicitur : quam cum intus lux vera alloquitur, qui magister est, statim agnoscitur : quia per lucem intus notitia illius inspiratur. Apocal. I, 12 : Conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum. Hoc enim nomine consuevit sibi vocare Christum. Joan. XI, 28 : Magister adest, et vocat te.

" Dicit ei Jesus : Noli me tangere, etc. "

Dicit ei Jesus instruens ad reverentiam sanctitatis : " Noli me tangere, " quia non es praeparata ad tangendum. Non enim factum tuum exhorreo, qui te ante caput et pedes tangere permisi : sed quia sicut Moyses ad sanctum non accessit nisi devotione praeparatus, ita non tangas divinum et gloriosum corpus, nisi prius devotione et reverentia sis praeparata.

Et rationem subjungit, dicens: " Nondum enim ascendi, " hoc est, in devotione cordis tui elevatus sum, " ad Patrem meum, " hoc est, ad aequalitatem Patris. Quia si in corde tuo ad illum elevatus essem : sicut non quaeris Pa- trem (qui vitam habet in semetipso ) cum mortuis : ita me non quaereres quasi mortis vinculis et seris in morte conclusum. Para ergo te cum hac reverentia, et tunc tange. Et ideo post haec accesserunt, et tenuerunt pedes ejus: sicut dicitur, Matth. xxviii, 9. Haec lectura secundum omnem expositionem competit, et est Augustini et Gregorii et Chrysostomi.

Hoc est ergo quod dicit. Accedens enim indigne ad figuram divini corporis, id est, arcam, morte punitus est Oza . Accedens etiam non paratus devotione,) ad locum ubi corporaliter apparuit Dominus, prohibitus est Moyses . Sic et Maria dubiis plena, luctu inquieta, praeparatione indiguit antequam ad tangendum tantam accederet sanctitatem. Infirmum enim aestimaverat quando hortu-: Ianum credebat. Accedat ergo ad cor altum, et Deus exaltetur in corde ejus : et sic tangat. Ecce quid fecit instantiae perseverantia. Invenit enim quem diligebat, quem discipuli abeuntes ad semetipsos non invenerunt. Hoc tamen Sancti dispensatione divinae sapientiae factum esse dicunt : quod discipuli qui prae caeteris pollebant auctoritate, abirent apud semetipsos, et primi nuntii non essent vitae aeternae et gloriosae : ut sexus elevaretur foemineus : ut sicut mulier ad virum nuntium tulit mortis in paradiso, ita et nunc econtra mulier esset nuntia vitae perennis ad viros Apostolos. Et ideo sequitur :

" Vade autem ad fratres meos, etc."

" Vade autem, " jam laetifica, " ad fratres meos, " cohaeredes regni, acquisiti per triumphum mortis meae. Ad Hebr. II, 11 et 12 : Non confunditur fratres eos vocare, dicens : Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Fratres sunt quos suo Spiritu adoptavit in haerc-

ditatem. Ad Roman. viii, 15, 17 : Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater) :... si autem filii, et haeredes : haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Jam autem vocat fratres : quia jam eis beatitudinis demonstrat haereditatem.

" Et dic eis, " scilicet fratribus quorum primogenitus in forma gloriae ego sum. Ad Roman. viii, 29 : Ut ipse primogenitus sit in multis fratribus. Apocal. I, 5 : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae.

" Ascendo, " continuis profectibus in fide vestra, et corde, et devotione, " ad Patrem meum, " per naturalem generationem, " et Patrem vestrum, " per Spiritum adoptionis, in formam gratiae et gloriae vos formantem. Et quia sic diversimode Pater est, ideo non dicit: Ascendo ad Patrem nostrum. Sed dicit :" Ascendo ad Patrem vestrum," secundum Spiritus adoptionem. Isa. lxiv, 8 : Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.

" Deum meum, " secundum humanitatem : ita quod me hominem divinitati univit, et ideo Deus meus est per gratiam unionis. " Et Deum vestrum, " per gratiam informationis, quae non est gratia unionis. Hic autem effectus est resurrectionis, quod nos sic ascendere faciat. Joan. III, 13: Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo. Joan. VI, 63 : Si videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ? Hoc enim aufert omnem dubitationem et tristitiam a cordibus omnium Sanctorum suorum. Haec ergo laeta omnibus suis sunt nuntianda.

Sic ergo obediens

" Venit Maria Magdalene, etc. "

Venit ut esset Apostolorum Apostola. " Annuntians discipulis "tristibus de morte et perditione Domini: " Quia vidi Dominum " resurrexisse. " Et haec, " quae dicta sunt, " dixit mihi " vobis nuntiare : ut gaudium habeatis mecum. Ad Philip. IV, 4 : Gaudete in Domino semper : iterum dico, gaudete. Habacuc, III, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Luc. xv, 9 : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.

" Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum. "

Hic incipit secunda pars, in qua continetur manifestatio veritatis resurrectionis, et tangitur collatio spiritualis potestatis.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima agitur de argumentis divinae Resurrectionis : in secunda vero de collatione spiritualis potestatis, ibi, v. 21 : " Dixit ergo eis iterum, etc., " et apparitionis veritas.

Dicit ergo : " Cum esset sero. " Hoc dicit, quia illa hora conveniens erat ad orationem vespertinam. Oratio Ecclesiae : " Vespertina oratio ascendat ad te, Domine, et descendat super nos misericordia tua. " Daniel. IX, 21 et seq., tempore sacrificii vespertini venit vir Gabriel, et docuit Danielem de passione et liberatione. Psal. cxl, 2 : Elevatio manuum tuarum sacrificium vespertinum. Quia etiam in mundi vespera, et quando dies mundi in sero erat, passus fuit Christus. Haec ergo est causa, quod talem elegit horam congregationis suorum quibus se manifestaret.

" Die illo. " Determinat diem. Et est sensus : " Die illo, " hoc est, eadem die Resurrectionis, in qua Christus quinta vice jam apparuit. Primo enim mane surgens, apparuit Mariae Magdalenae, sicut dicitur, Marc. XVI, 9. Secundo, mulieribus simul, quando tenuerunt pedes ejus, ut dicitur, Matth. xxviii, 9. Tertio, apparuit Petro, sicut dicitur, Luc. XXIV, 34 : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Quarto, appa-

ruit duobus euntibus in Emmaus castellum, invia jungens se illis, sicut legitur, Luc. XXIV, 13 et seq. Illis autem redeuntibus in Jerusalem, cum jam esset sero, et narrantibus qualiter cognoverunt Dominum in fractione panis, tunc venit iterum in medium eorum. Et quinta vice apparuit, sicut et hic legitur, et, Luc. XXIV, 36.

Hoc est ergo dicit : " Die illo, " in quo Christus cumulavit apparitionem suae lucis et resurrectionis. Psal. cxvii, 24 : Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus, et laetemur in ea. Item, v 27 : Deus Dominus, et illuxit nobis. De qua die dicit Fulgentius : " Quia et ipsum solem hac dic clarius lucere existimo, quando sol verus lucem suae resurrectionis gloriosae radiis corporalis immiscet. "

" Una sabbatorum. "

Tangit istius diei inter dies ordinem. Diximus quod una sabbatorum est prima sabbatorum : quia prima est, et ordine, et caelestis solis virtute, et dignitate.

Ordine quidem : quia si ultima dies sabbatum post mundi perfectionem, tamen prima est a qua mundi incepit reformatio. Et haec est dies ista. Ut sicut mundi constitutio incepit a luce, quando dixit Deus : Fiat lux. Et facta est lux : ita mundi reformatio inciperet a luce surgentis solis Domini Jesu Christi. Malach. IV, 2 : Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. II Machab. I, 22 : Tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. Haec est ergo causa quod iste est primus dies in ordine dierum.

Iste etiam dies caelestis solis habet primam virtutem : quia qui etiam sequitur ordinem Gentilium, tunc haec dies, solis dies vocatur : quia sol in principio ejus dominationis habet virtutem, et omnes stellas ad suam trahit operationem. Quod vere Soli nostro competit, quia radiis et splendore suae resurrectionis demonstravit. Psal. cxlii, 8 : Auditam fac mihi mane misericordiam tuam : quia in te speravi. Haec est dies de qua dicitur, ad Roman. xiii, 12 et 13 : Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis : sicut in die honeste ambulemus. Pudor enim est cum rege amicto lumine solis sicut vestimento , in habitu tenebrarum ambulare. Matth. xvii, 2 : Resplenduit facies ejus sicut sol, scilicet in virtute lucens. Hac de causa dies est luminis.

Tertia autem: quia etiam dignitate est prima dies. Sicut enim dicitur, Exod. xii, 2, quod mensis ille principium mensium est, primus dignitate, in mensibus anni, in quo sanguine agni liberati sunt ab exterminatore, et ab aegyptiaca servitute fideles: ita pro certo prima et principium dierum est, omnem dignitatem dierum praecellens, in qua plene libertas gloriae a diabolo, et peccato, et a morte, demonstrata est in capite Christo. Et hoc signatur, Esther, viii, 16 et 17 : Judaeis nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. Apud omnes populos, urbes atque provincias, etc. Judaei autem dicuntur qui spiritualiter Judaei sunt, quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est, ut dicitur, ad Roman. ii, 29.

Haec est ergo causa, quod dicit: " Una sabbatorum. "

" Et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.

Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. "

Tangit hic loci dispositionem, ex qua

resurrectionis Dominicae acciperetur argumentum.

Et dicit duo, scilicet, ostiorum clausuram, et clausurae causam.

De clausura dicit : a Et fores, " hoc est ostia, quae fores dicuntur : quia de domo ducunt foras, secundum Grammaticam, ideo sic vocata. Hujus autem clausurae, quamvis una in littera causa dicatur, tamen quatuor causae a Patribus traditae inveniuntur. Prima quidem, ut tempore devotionis et orationis, tumultus spiritum non inquietaret orantium. Matth. VI, 6: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum. Isa. lviii, 9 : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet. Secunda causa est, ut strepitu vanitatum in sensibus a contemplatione veritatis non avertatur animus. Isa. XXVI, 20 : Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. Tertia causa est, ne exploratores libertatis discipulorum Christi, ad secreta penetralium intrare valeant. Unde, 11 Regum, IV, 5 et seq., interfectus est Isboseth, quia ostiaria non clauserat ostium. Genes. VII, 16, arcae clausit deforis ostium Dominus. Tales enim exploratores libertatis filiorum Dei, fures sunt, qui non sunt admittendi. Joel. II, 9 : Domos conscendent, intrabunt per fenestras quasi fur. Quarta causa tangitur in littera : " Propter metum Judaeorum, " qui hostes erant discipulorum Christi. IV Regum, VI, 32 : Videte cum venerit nuntius, scilicet qui missus est ad praecidendum caput meum, claudite ostium, et non sinatis eum introire. Sic clausas domus et signatas signo sanguinis agni, protexit Dominus, non sinens Angelum ingredi percussorem .

" Ubi erant discipuli congregati. "

Semper enim adest Deus congregationi Sanctorum. Psal. CX, 1 et 2 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in concilio justorum et congregatione. Ibi enim sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus: quae non sunt in uno sicut in alio. Unde bene dicit : Congregali : quia praepositio cum notat in uno convenientiam. Congregatio autem notat ordinem, quod in unum referuntur : quia omne gregale est ad modum gregis, ordinatum ad pastorem unum. Sic ergo et in uno erant corde, ordinati per mysteria ad unum. Sic ergo congregat Christus, Luc. XI, 23 : Qui non colligit mecum, dispergit. Psal. xlix, 5 : Congregate sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Sic Dominus suos congregat consolando sub alis suae protectionis. Matth. xxiii, 37 : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas ! Sic ergo erant congregati. Alii autem per vana et perversa desideria sunt dispersi. Psal. cv, 47 : Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus. Illi enim veri sunt discipuli, qui studio veritatis sunt in corde congregati, et non in omnem ventum vanitatis sunt dispersi, nec a tempestatibus aeris in quo daemones tentant, impulsi. Isa. xxxii, 2 : Erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate.

Quod autem dicit: " Propter metum Judaeorum. " Non vere Judaei sunt. Apocal. II, 9 : Blasphemaris ab his qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga satanae. Eccli. XXI, 10 : Stuppa collecta synagoga peccanlium.

" Venit Jesus, " sermonem suum verificans. Matth. XVIII, 20 : Ubi sunt duo vel tres congregali in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

" Venit " ergo ad suos, ex desiderio suorum vocatus. Aggaei, ii, 8 : Veniet Desideratus cunctis gentibus. Joan. XIV, 3 : Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut sicut ante passionem fui dux et pastor vester, ita etiam sim post resurrectionem. Sic ergo venit ad desiderantes praesentiam Christi.

" Jesus, " auctor salutis : ut a dubietate et pusillanimitate suos relevaret. Isa. LI, 12 : Ego ipse consolabor vos. Luc. XXIV, 36 : Stetit Jesus in medio discipulorum suorum, et dicit eis : Pax vobis.

" Et stetit, " qui numquam a rectitudine se deflexit. Et de hoc sunt multa moraliter notata supra. Joan. I, 26 : Medius vestrum stetit. Cantic. ii, 9 : En ipse stat post parietem nostrum. Modo autem post resurrectionem stetit, quoniam nostram mortalitatem ne deflueret stare fecit. Ad Roman. XIV, 4 : Sabit autem, potens est enim Deus statuere illum.

" In medio, " ut omnibus in communi videretur, et omnibus solatium suae praesentiae exhiberetur. Joan. xx, 26 : Venit Jesus januis clausis, sicut ex ipsa litterae istius circumstantia intelligitur.

Et quaeritur, Qualiter hoc esse potuerit ? Sicut enim in littera statim patebit, palpabile corpus Dominus discipulis exhibuit. Hoc autem est quod obstat et resistit obvianti et tangenti corpori, et hoc januis clausis. Obsistit autem parieti tangenti, et sic clausis januis intrare non potest. Ad hoc quidam dicunt, quod hoc est argumentum corporis gloriosi : quia subtilitatem et spiritualitatem habet pro dote. Et hujus corporis, ut dicunt, natura est quod non obstat tangenti, sed intrat per ipsum. Hoc autem videtur esse non posse, quia tale corpus non est palpabile : quia non est palpabile, quod tangenti non obstat palpando.

Adhuc autem, Duo corpora in eodem loco esse non possunt. Quia probatur, quod si sunt duo corpora, sunt essentia- liter unum corpus, et quod distantia unius et dimensiones sunt eaedem essentialiter cum dimensionibus alterius.

Ad hoc autem quidam non intelligentes seipsos, dicunt quod corpus dicitur dupliciter : a corporeitate, et a corpulentia. Et dicunt, quod corpus a corporeitate dictum, potest esse cum alio in eodem loco. Sed haec distinctio omnino ignorantium est: quia a corpulentia non habet aliquod corpus quod ipsum est corpus : sed corpulentia accidit ei. Accidit enim in quantum est hoc grossum corpus. Et ideo a corpulentia non refertur corpus ad locum, sed ex corporeitate.

Adhuc autem, Geometrice demonstratur in Philosophia, quod si duo corpora mathematica sunt in eodem loco, quod sequitur necessario quod duo corpora essentialiter et secundum omnes dimensiones sint unum corpus. Hoc autem est inconveniens. Ergo nec duo gloriosa corpora, nec aliqua alia duo corpora possunt esse in eodem loco.

Adhuc autem, Nullus Sanctorum dicit, quod corpus gloriosum intrare posset januis clausis. Nec aliquis auctor dicit, quod hoc sit de gloria gloriosorum corporum.

Ad haec autem et similia sine praejudicio videtur esse dicendum, quod non est corporis gloriosi intrare januis clausis, sed corporis divini potius, quod ex divinitate habet posse facere quod vult. Et tale corpus divinum intendit ostendere discipulis, ex quo Deus verus ostenderetur, et homo verus : et ideo ostiis clausis intravit. Et hoc est quod dicit Augustinus : " Moli corporis ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe non apertis ostiis intrare potuit, quo nascente virginitas inviolata permansit. " Gregorius : " Quid mirum si clausis januis intravit post resurrectionem, qui antea non aperto virginis utero per nativitatem exivit? "

Quod autem dicitur, quod palpabile corpus praebuit. Dicendum, quod hoc

habuit in quantum fuit corpus, et non in quantum est divinum. Divinum enim corpus quaedam habet in quantum est corpus, et quaedam habet in quantum est divinum.

Quod autem dicitur de distinctione corporeitatis et corpulentiae, bene concedo quod nullius sit rationis illa distinctio : nec in aliquo invenitur auctore, sed quorumdam sophistarum, qui talibus figmentis delectantur, et ex illis volunt sapientes videri et apparere.

" Et dixit eis : Pax vobis. "

Ecce colloquium consuetae sibi salutationis : " Pax vobis. " Sicut enim imperaverat, Luc. x, 5 : In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui. Ita et ipse hoc primum ad discipulos congregatos intrans, pacificum suum ostendit ingressum, dicens : " Pax vobis. " Hoc est quod Episcopus, quando primo se convertit ad congregationem in Missa, dicit : " Pax vobis. " Inducit autem in ipso quadruplicem pacem : in ipso, in gratia, in conscientia, et in gloria. In ipso enim manens, pacem habet conversationis a malo : in gratia autem manens, reconciliationem a peccati culpa : in conscientia manens, pacem habet a mundani belli impulsu : in gloria manens per speciem pacem habet a miseria. De primo dicitur, Joan. XVI, 33 : Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo, pressuram habebitis, etc. Psal. IV, 9 : In pace in idipsum, etc. Ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. De secundo, ad Roman. I, 7 : Gratia vobis et pax a Deo, Patre nostro. Luc. ii, 14 : Pax hominibus bonae voluntatis. De tertia pace, Job, v, 24 : Scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. Psal. lxxv, 3 : In pace factus est locus ejus. De quarta pace dicitur, ad Philip. IV, 7 : Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras.

" Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. "

" Cum hoc dixisset ", de eulogio salutis, securos a Judaeorum reddens pavore, " ostendit eis manus et latus, " visibiliter loca vulnerata ostendens : ut idem corpus resurrexisse ostenderet, et cognoscerent quod clavis et lancea viderant perforatum.

Si autem quaeritur, Quare pedes non ostendit ? Dicendum, quod pro certo etiam pedes ostendit. Unde, Luc. XXIV, 39, dixit: Videte manus meas, et pedes meos, quia ego ipse sum. Sed Joannes ostensionem pedum transit causa brevitatis, et quia idem argumentum est in manibus et pedibus crucifixorum clavis. Causa autem hujus ostensionis, Luc. XXIV, 37, 39, describitur, quia discipuli conturbati et conterriti existimabant se spiritum videre. Et ideo ostendit magis ossata membra vulnerata, dicens : Palpate, et videte : quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Haec est ergo causa secundum litteram. Spiritualiter manus ostendit in quibus virtus operationis fuit, propter operationem virtutis : latus autem sub quo cor latuit, propter contemplationem veritatis. Cantic. VIII, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum. Vel, manus ostendit quibus opera vivus perfecit, et pedes quibus ambulando nobis salutem ingessit, latus autem ex quo jam dormiens sacramenta expiationis et redemptionis profluere fecit. Isa. xlix, 16 : Ecce in manibus meis descripsi te : muri tui coram oculis meis semper. Et ideo in latere contra cor characterem suscepit, ut sciamus nos a conspectu cordis sui non debere recedere. Cantic. II, 14 : Columba mea in foraminibus petrae, hoc est, Christi in manibus et pedibus. Et in caverna maceriae, hoc est, in caverna vulneris lateris, in quo columba Ecclesia victum suum collocavit. Isa. II, 10 : Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo. Ibi enim tuto sedet Ecclesia. Hu-

mus autem fossa, est corpus lateris Christi in terreno corpore vulneratum.

" Gavisi sunt ergo discipuli, "

Qui ante tristes erant de morte et amissione Domini, " viso Domino. " Visus enim consolantis Domini omnem abstulit tristitiae causam. Hoc est quod dicit, Joan. XVI, 22 : Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

Quis enim sine magno gaudio videret tantum pietatis spectaculum ? Ostendit manus, quibus operatus est salutem in medio terrae : has manus clavorum acumine perforatas, clavorum fortitudine in cruce confixas, clavorum distensione corpus distenderes : ut vere diceret illud Canticorum, v, 5 : Manus meae distillaverunt myrrham, hoc est, amaritudinem : et digiti mei pleni myrrha probatissima, quia haec amaritudo effecit redemptionem. Ostendit pedes, quibus praedicando discurrit, quibus in itinere lassus fuit, quibus cruci affixus fuit : et hos ipsae mulieres quibus apparuit deosculatae fuerunt. Psal. cxxxi, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Ostendit latus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, scilicet Dei, absconditi : cor quod vulneratum nostra fuit charitate, antequam vulneraretur lanceae mucrone. Cantic. v, 6 : Anima mea liquefacta est, etc. In quibus omnibus, ut dicit Augustinus, ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia.

Et ideo in talibus signis pietatis " gavisi sunt discipuli, viso Domino : " quia iste visus non potuit esse sine magna et maxima laetitia. Isa. lx, 5 : Tunc videbis et afflues, mirabitur et dilabitur cor tuum. Exod. IV, 14 : Videns te laetabitur corde." Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.

Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum :

Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta erunt. "

Hic tangit de collatione potestatis.

Dicit autem quinque hic. Primo enim ante magnificentiam doni, praemittit pacis salutationem. Deinde mittendo eos, confert eis auctoritatem. Tertio, modum exprimit qualiter confert Spiritus sancti potestatem. Quarto, ipsam tangit Spiritus sancti collationem. Quinto et ultimo, ostendit in collatione Spiritus sancti propriam operationem.

Dicit ergo : " Dixit ergo eis iterum, " scilicet Jesus, ut iteratio notet confirmationem. Psal. lxvii, 29 : Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. I ad Corinth. I, 8 : Confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.

" Pax vobis. " Concordia fruendi Deo, ut dicit Augustinus, pax vocatur. Quae concordia est duplex, scilicet, fruendi in gratia, et fruendi in gloria. Frui enim dupliciter dicitur. Uno modo frui, est cum gaudio uti: et sic fruimur in gratia, ut dicitur, ad Galat. v, 22 : Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, etc. Pax autem illa est, pacato corde, dulcedinem Spiritus in donis gratiae degustare. I Petri, II, 3 : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Psal. xxxiii, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis esl Dominus. Proverb. XXXI, 18 : Gustavit, et vidit quoniam bona est negotiatio ejus. Pax autem qua fruimur in gloria, est concordia omnium eorum quae in nobis sunt, ad inhaerendum per

amorem in gloria : sicut beati faciunt. Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus. Item, CXXI, 3 : Jerusalem quae aedificatur ut civitas, etc. Visio enim aeternae pacis est Jerusalem, quae participat concorditer in idipsum quod est solus Deus. Numer. VI, 26 : Convertat vultum suum ad te, etc. Hanc pacem duplicem nemo scit nisi qui accipit. Isa. lvii, 20, 21 : Impii quasi mare fervens quod quiescere non potest... Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.

" Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. "

" Sicut misit me Pater, " auctoritatem suam in me hominem per missionem derivando. Joan. x, 36 : Quem Pater sanctificavit et misit in mundum.

" Et ego mitto vos, " auctoritatem meam vobis dando : ut qui vos audit, me audiat : et qui vos spernit, me spernat . Ideo dicit Apostolus, II ad Corinth. v, 20 : Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum. Sic ad missionem exhibuit se. Isa. VI, 8 : Ecce ego, mitte me, Domine. Genes. xxxvii, 13 : Veni, mittam te ad eos. Hac enim missione confert auctoritatem : sicut dicitur, ad Roman. x, 15 : Quomodo praedicabunt nisi mittantur ? Aliter enim diceretur de eis illud Jeremiae, xxiii, 21 : Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.

" Haec cum dixisset, "

De consolatione missionis, et auctoritate collata suae missionis, " insufflavit, " hoc est, Spiritum a se procedere significavit per flatum quem in discipulos direxit. Isa. IV, 16 : Spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego facio.

Sicut enim, Genes. II, 7, in Adam inspiravit spiraculum vitae, et ex hoc factus est in animam viventem : ita nunc inspirat in corda Apostolorum, ut sint in spiritum vivificantem per collationem sacramentorum. Hoc ergo significavit insufflando exterius : quod conferendo Spiritum faciebat in cordibus intus.