Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
ENARRATIO.
" Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum.
Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum., orto jam sole.
Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?
Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. "
Hic de ultima Leonis proprietate agitur, quae est quod animal suorum esse dicitur vivificativum. Osee, VI, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos. Et hoc ostenditur in Resurrectione, quae sicut dicit Apostolus, I ad Corinth, xv, passim, causa est nostrae resurrectionis.
Dividitur autem haec pars in duas partes : in quarum prima continetur de nuntiatione Resurrectionis facta per An- gelos : in secunda autem, describitur de apparitione, ibi, v. 9 : " Surgens autem mane, prima sabbati, etc. "
Adhuc in prima parte tria dicuntur : in quorum primo personae quibus facta est denuntiatio describuntur : in secundo, describitur persona denuntians, ibi, v. 4 : " Et introeuntes, etc. " In tertio autem, denuntiatio facta describitur, ibi, v. 6 : " Qui dicit illis : Nolite expavescere, etc. "
In prima harum partium quatuor dicuntur : in quorum primo describitur tempus visitationis : in secundo, personae visitantes : in tertio, tempus adventus ad sepulcrum : in quarto, aegustiosa inquisitio de possibilitate intrandi in sepulcrum. Et haec patent in littera.
Dicit igitur : " Et cum transisset sabbatum, " in quo nulli operari aliquid licebat : quia erat magnus dies ille Sabbati, sicut dicitur, Joan. XIX, 31. Quia et sabbatum erat et festum Paschae. Et ideo, sicut dicitur, Luc. xxiii, 56 : Siluerunt: aromatibus in Parasceve emptis et praeparatis. Cum autem sabbatum hoc magnum transisset, Isa. lviii, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum : Dominus enim tunc quievit ab omni, opere suo. Et ideo dignum fuit ut sui ab omni opere quiescens do quietem illam significarent. Ad Hebr.
IV, 10 : Qui ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
" Maria Magdalene, "
Quae terrifica interpretatur, quae caeteris audacior fuit, et haec audacia ex amore provenit. Unde de amore ejus dicit Chrysostomus : " Magnus amor et " igne vehementior, et non est aliquid. " quod ejus proprium impetum sustinere " possit. "
" Et Maria Jacobi, " hoc est mater Jacobi, " et Salome, " hoc est, filia Salome ; quarum duae erant sorores, et tertia specialissima fuit Domino : cum quibus non erat beata Virgo, quia fides ejus non mutavit a spe Resurrectionis. Probabile autem erat quod cum eis erant aliae mulieres, quae non commemorantur : quia istae erant potissimae, et aliae erant quasi pedissequos istarum in religione Christiana.
Istae ergo " emerunt " magnis pretiis " aromata,. " quasi aeromata dicta, quia diffundunt longe lateque bonum odorem in aerem : significantia famam Crucifixi longe lateque diffundendam. II ad Corinth. II, 14 et 15 : Deo gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco : quia Christi bonus odor sumus Deo, Cantic. IV, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
" Ut venientes, " ex devotione ad visitandum sepulcrum, ." ungerent Jesum : " quia tunc moris erat ungere corpora mortuorum, ut praefiguraretur quod resurrectura erant unguento plenae gloriae delibuta. In figura hujus Joseph, Genes. l, 2 : Praecepit servis suis medicis, ut, aromatibus condireut patrem. Aromata sunt virtutum, quas in conversatione habebant, significationes. Unguenta autem praesignant gloriam resurrectionis, in qua surgent delibuta.
" Et valde mane , "
In vigilia matutina, ut congrueret facto Veteris Testamenti, Exod .XIV , 24 et 23 : Jatrique advenerat vigilia matutina, ei ecce respiciens Dominus super castra aegyptiorum, per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum : ei subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Hoc enim factum est tempore Resurrectionis, cum victor ab inferis Christus resurrexit.
" Una sabbatorum, " hoc est, prima sabbatorum, quia unum et primum apud Judaeos est idem : et apud. omnes qui numero litterarum significant nomina ordinalia numerorum, sicut primum et secundum et tertium, etc.
Una ergo sabbatorum, quae est dies dominica. Sabbatum enim hic septimana dicitur, propter hoc quod dies septimana a sabbato numerantur sic, prima sabbati, hoc est, prima a sabbato, et secunda sabbati, et tertia, et sic de aliis : unde, Luc. xviii, 12 : Jejuno bis in sabbato, hoc est, in septimana numerata a sabbato.
" Veniunt, " ex devotione et fide quam habebant ad Dominum, "ad monumentum. " Inde enim dicitur monumentum, quia admonitio est mortuorum, ut sint in recordatione vivorum. Psal. CXI, 7 : In memoria aeterna erit justus, ab auditione mala non timebit. Et ideo tituli scribuntur in tumulis mortuorum, qui epiiaphia dicuntur, ut memoria eorum apud vivos remaneat. Proverb. x, 7 : Memoria justi cum laudibus.
" Orto jam sole, " videtur autem contrarium quod dicitur, Joan. xx, i,ubi dicitur : Cum adhuc tenebrae essent. Ad hoc hoc autem dicit Augustinus, quod cum venerunt, tenebrae erant : sed tamen aurora apparuit, quando radii solis tenebris se immiscuerunt, nec adhuc solis corpus apparuit : et ideo cum dicit, " Orto jam sole, " intelligendum est, quod solis ortus fuit per radiorum appa-
Titionem, et non per corporis sui ortum de sub terra.
Quod autem dicit : " Orto jam sole, " significat quod tunc primo radii solis in nubibus inceperunt apparere. Quod significabat jam surrexisse solem justitiae, de quo dicitur, Malach. IV, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, scilicet Christus Deus noster, et sanitas in pennis ejus, quam oriri dicit Job , sed non malis, ad salutem. Job, III, 9 et 4 : Non videat ortum surgentis aurorae, et non illustretur lumine,
" Et dicebant ad invicem, "
Sollicitae de lapidis revolutione, ut possent ingredi in sepulcrum : et hoc est quartum divisionis praecedentis, " Quis " virilis fortitudinis, " revolvet nobis, " quae foeminae imbecilles sumus, " lapidem " gravissimum. Infra, v. 4 : Erat quippe magnus valde.
" Ab ostio, " hoc est, ab apertura speluncae, " monumenti : " hoc enim faemineae imbecillitati erat impossibile.
" Et respicientes, "
Quia ex desiderio iterum et iterum adspiciebant : et quia semper suis adest Deus, " viderunt revolutum lapidem, " Quod qualiter factum sit, Matth. xxviii, 2 et 4, dicit quod Angelus Domini accedens revolvit lapidem... Prae timore autem exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui, qui custodes erant infra cryptam speluncae, in qua erat monumentum.
Et reddit causam sollicitudinis mulierum, dicens : " Erat quippe magnus valde, " ei mulierum superans imbecillitatem. Hoc enim voluit Dominus, ut esset insuspicabilis Resurrectio : sed illi possibile fuit, qui etiam totam terram sua Resurrectione tremere fecit. Psal. lxxv,
9 et 10 : Terra tremuit et quievit, cum exsurgeret in judicium Deus.
" Et in oeii lites in monumentum, 5 viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. "
Describit hic personam ejus qui Resurrectionem nuntiavit.
Dicuntur autem hic tria : ubi scilicet nuntium Resurrectionis invenerunt: et qualiter invenerunt : et quod ad magnificentiam, ejus obstupuerunt.
Dicit igitur : " Et introeuntes in monumentum, " hoc est, in cryptam exteriorem monumenti, cujus ostium introitus fuit ad Orientem, " viderunt, " statim revelatis oculis, ((juvenem, " ipso habitu corporis juvenilis praetendentem immortalitatem gloriosae Resurrectionis : quia, sicut dicitur, ad Hebr. viii, 13 : Quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Et Philosophus : " Omnis secundum Daturam corruptio in hac vita., est sicut senectus et vetustas. " In Resurrectione autem nemo senescit, quia sicut dicitur, Matth. xxii, 30 : Erunt sicut Angeli Dei in coelo.
" Sedentem, " quiescentem, quia in aeternis nemo laborat. Apocal, XIV, 13 : Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis,
" In dextris, " quia sinistra temporalium jam transiit. Ad Coloss. III, 1 et 2 : Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Dextera enim significat aeterna, in quibus jam et corporaliter quievit Dominus.
" Coopertum stola candida. "
Candor enim vestis, ut dicit Gregorius, significat amictum luminis, quo Chri- stus corporaliter jam indutus significatur. Psal. CIII , 2 : Amictus lumine sicut vestimento. Sapient. vii, 28 : Candor enim est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, ei imago bonitatis illius. Significat etiam ad amicos Christi blandimentum lenitatis : quia candor blandus est color. Candor dicitur albedo candens, quae lumine sibi incorporato candet, sicut color argenti. Marc. IX, 2 : Vestimenta ejus facta sunt splendentia et candida nimis velut nix, qualia julio non potest super terram candida facere. Et voluit Angelus sic blandiens venire, ne mulieres territae de sepulcro fugerent. Matthaeus autem, xxviii, 3, dicit, quod erat adspectus ejus sicut fulgur, quod terribile erat : et hanc formam assumpsit Angelus, ut terreret custodes. Unde, ibidem, v. 4, dicitur : Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, ei facti sunt velut mortui.
" Et obstupuerunt "
Mulieres, prae gaudio et admiratione tantae visionis.
Multae autem contrarietates hic esse videntur inter Evangelistas. Matthaeus, xxviii, i., dicit, quod mulieres ad monumentum venerunt vespere sabbati, quae lucescit in prima sabbati. Lucae autem, XXIV, 1, dicitur : Una sabbati valde diluculo, venerunt ad monumentum. Et, Joan. xx, 1 : Cum adhuc tenebrae essent. Hic autem quod venerant orto jam sole. Hic ergo multiplex apparet contrarietas : prima inter Matthaeum et Marcum : quia Matthaeus dicit quod venerunt vespere, Marcus autem dicit quod mane, orto jam sole. Secunda inter Marcum et Joannem : quia Joannes dicit quod venerunt, cum adhuc tenebrae essent, Marcus autem quod orto jam sole. Tertia inter Joannem et alios : quia, Joan. xx, 1, dicitur sola Maria Magdalena venisse : alii autem dicunt plures mulieres venisse. Has autem et similes contrarietates determinat Augustinus in libro de Concordia Evangelistarum, dicens, quod " vespera a qua nox incipit cum nocte et die sequenti ad unam refertur diem. " Et quia in vespera unguenta paraverunt ad. veniendum, ideo Matthaeus dicit, quod tunc venire coeperunt : et cum adhuc tenebrae essent erant in via veniendi., sicut dicit Joannes : sed orto jam sole non per corpus solis, sed per radios diluculi pervenerunt. Quod autem Joannes dicit Magdalenam venisse, per hoc non negat etiam alias venisse, quamvis de sola Magdalena faciat mentionem : quia principalis fuit inter eas, et aliae quasi obsequentes illi.
" Qui dicit illis : Nolite expavescere. "
Tangitur de Resurrectionis Christi nuntiatione.
Tria autem hic dicuntur : confortatio mulierum, et nuntiatio Resurrectionis, et mulierum taciturnitas ex timore.
Dicit igitur : " Nolite expavescere, " Pavor enim est in cordis fuga secundum systolen : sed expavescere est quando pavor etiam in tremore corporis manifestatur. Job, IV, 14 : Pavor tenuit me, et tremor. Psal. liv, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Contra tales ergo motus confortat Angelus, et est signum boni Angeli, sicut, Luc. i, 13 : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua. Et postea, v. 30 : Ne timeas, Maria, invenisti enim, gratiam apud Deum. Gregorius : " Ti-" ineant qui ad societatem Angelorum " se non pertinere considerant : vos au-" feni cur timetis, quae vestros concives " videtis ? "
Attendendum autem est quod Matthaeus dicit Angelum revolvisse lapidem et sedisse super eum, et haec mulieribus dixisse. Marcus autem, quod sededat in monumento. Ad hoc autem dicit Augustinus, quod " duo fuerunt : unus in- tus, de quo loquitur Marcus : alter extra, de quo loquitur Matthaeus. " Haec autem solutio non est necessaria : quia lapis qui super os speluncae jacuit, etiam revolutus intra cryptam exteriorem sepulcri jaoebat : et ideo quamvis super lapidem sederit, tamen intra cryptam sedebat supra lapidem et sic uterque verum dicit.
" Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic : ecce locus ubi posuerunt eum. "
Hic tangitur nuntium, quod continet tria : scilicet obsequii commemorationem, resurrectionis nuntiationem, et nuntiationis ad discipulos injunctionem.
Dicit igitur : " Jesum quaeritis, " Salvatorem, " Nazarenum, " per conversationem florentem in gratia, et per resurrectionem florentem in gloria. II Reg. xxiii, 5 : Cuncta salus mea : nec est quidquam ex ea quod non germinet. Cantic. II, 12 : Flores apparuerunt in terra nostra,
" Crucifixum, " morte pro nobis mulctatum, et cruce turpatum ex obedientia Patris pro omnibus nobis. Ad Philip. II, 8 : Factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Haec autem omnia Angelus dicit, scilicet, secretum commemorat, dispositionem quaesiti annuntiat, ut sciatur ex Deo esse nuntius, qui talia scire potuit, ut ita sermo ejus apud sanctas faeminans fiat credibilis. Psal. XCII, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis,
" Surrexit. "
Ecce nuntium Resurrectionis, quod consolatorium fuit vespertini fletus, quando unguenta tamquam mortuo ungendo paraverunt. Psal. XXIX, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.
" Non est hic, " cum mortuis, sed potius eum semper vivis, in congerie mortuo- rum numquam computandus, Gregorius : " Ut quid quaeritis viventem cum mor-" tuis ? " Matth. xxii, 32 : Non est Deus mortuorum, sed viventium. Actuum, ii, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni : juxta quod impossibile erit teneri illum ab eo. David enim, Psal. xv, 10, dixerat in eum : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo.
Ponit autem Resurrectionis signa, dicens : " Ecce locus, " sudarium et linteamina quibus involutus fuit continens, ut sciatis quod mortis fasciis non est de caetero circumligandus. Psal. XIX, 12 : Conscidisti saccum, meum, et circumdedisti me laetitia.
" Ubi posuerunt eum " manus sanctorum Nicodemi et Joseph ab Arimathaea, Locus autem intacto signaculo fuit clausus : ut sicut de Virginis utero exivit intacto pudoris signaculo, sic de tumulo exivit non apertis sigillis quae posuerunt Judaei, custodes sepulcro adhibentes. Matth. XXVI, 66 : Signantes lapidem cum custodibus. Hoc autem ideo factum est, ut esset insuspicabilis Resurrectio : quia si signa fracta fuissent, dicere poterant quod aperto sepulcro discipuli fuissent eum furati, nunc autem remanentibus signaculis nihil dicere poterant. Et ideo intelligitur quod Angelus dicens : " Ecce locus, " tunc primo lapidem removit, vel parum remotum longius a spelunca ejecit, ut mulieres in speluncam possent respicere,
" Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, "
Injunctio est nuntiationis ad discipulos, in qua quatuor dicuntur : quod in communi dicatur discipulis, quod specialiter Petro, et dicitur locus ubi appareat, et verificatio verbi quod praedixit,
Dicit igitur : " Sed ite, " non tar- dantes inter mortuos vitam quaerendo : sed ite, " nuntiate, " vitam nuntiando, " dicite discipulis ejus, " qui digni sunt vita. Eccli. IV, 12 : Sapientia filiis suis vitam, inspirat. Osee, VI,3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos, Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te, vivificabis nos, ei nomen tuum invocabimus.
" Et Petro " specialiter, ne desperet de negatione. II ad Corinth. ii, 7, confortate in illum charitatem, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur. Negatio enim sua dispensatoria fuit ad multorum peccatorum consolationem. Luc. xxii, 31 et 32 : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
" Quia praecedit vos, " sicut dux itineris.Mich. II, 13 : Ascendet pandens iter ante eos.
" In Galilaeam " autem praecessit, ut ubi fuit initium splendoris gratiae, ibi esset etiam initium splendoris gloriae. lsa. IX', 1 et 2 : Aggravata est trans Jordanem Galilaeae gentium. Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
" Ibi eum videbitis, " oculis corporeis. Joan. XVI, 22 : Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: ei gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Isa. lxvi, 1 i : Videbitis, ei gaudebit cor vestrum." Sicut.dixit vobis. " Ecce veritas sermonum Domini, qui omnia haec praedixit. Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege. Et, Matth. XXIV, 35 : Coelum ei terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.
" Atillae exeuntes, fugerunt de mo- numento, invaserat enim eas tremor et pavor ; et nemini quidquam dixerunt, timebant enim. "
Ecce taciturnitas mulierum ex solo timore proveniens.
Et hoc est quod dicit : " At illae, " mulieres, " exeuntes de monumento, " hoc est, de crypta monumenti, " fugerunt, " timore perterritae, " de monumento, " magnitudine visionis percussae. Job, IV, 14 et 15 : Pavor teunil me, et tremor : et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae.
Et hanc causam subjungit : " Invaserat enim eas pavor " cordis, " et tremor " corporis : et ideo non plenam fidem habentes in verbis Angeli, " nemini quidquam dixerunt, " non plene de verbis Angeli fiduciam habentes.
" Timebant enim, " de his quae videbant et audiebant. Ad Hebr. XII, 21 : Exterritus sum, et tremebundus. Territus autem non certe judicat de auditis et visis. Job, IX, 36: Neque enim possum metuens respondere. Timor enim fuga cordis est: et ideo judicium verum de re aliqua habere non potest.
" Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejeoerafc septem daemonia.
Illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
Et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. "
Hic agitur de apparitione. Et dicuntur tria : in quorum primo de triplici conti
1 netur apparitione, ut in ore duorum vel. trium testium stet omne verbum : in secundo, continetur de assumptione, ibi, v. 19 : " Et Dominus quidem Jesus, etc. " In tertio, continetur de discipule-
rem missione, ibi, v. 20 : " Illi autem profecti, etc. "
Prima autem harum secundum triplicem apparitionem dividitur in tres partes, quae patent in littera.
Dicit igitur : " Surgens autem mane, prima sabbati, " quae erat prima post sabbatum : et haec est quam diem Dominicam appellamus. Surrexit autem ut ad alta nos surgere doceret. Ad Coloss. III, 1 : Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Mane autem surrexit, ut tenebras omnis ignorantiae et infidelitatis se pellere doceret. Psal. cxxxviii, 12 et 11 : Nox sicut dies illuminabitur,.., et nox illuminatio mea in deliciis meis. Mich. VII, 8 : Cum sedero in tenebris, lux mea est. Prima sabbati autem surrexit, ut jam ad sabbatum suos transivisse significaret, Isa. lxvi, 23 : Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato.
" Apparuit primo Mariae Magdalenae, "
Inter eos in quibus probavit Resurrectionem. Matri enim Mariae Virgini beatae apparuit omnium primo : non ut probaret Resurrectionem, sed ut eam visu suo laetificaret : sed in Maria Magdalena Resurrectionem probavit.
Et dicit quare huic primum apparuit, dicens : " De qua ejeoerai septem daemonia . Ad Roman. v, 20 : Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia. Psal. lxxxvi, 5 : Memor ero Rahab et Babylonis scientium me. Gregorius : " Septem " daemonia Maria habuit, quae universis " vitiis plena fuit. "
" Illa vadens, "
Et videns Dominum, gaudium hoc sola tenere noluit : sed " nuntiavit his qui cum eo erant, " discipulis, " lugenti-bus, " in vocibus querulosis, " et flentibus, " in lacrymis prae desiderio videndi eum. Joan. XVI, 20 : Quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini.
"Et illi, "
Discipuli, " audientes quia viveret, " post tormenta passionis et mortis, " et visus esset ab ea, " Magdalena, " non crediderunt " post tot poenas mortis hominem posse vivere. Genes. XIX, 14 : Visus est eis quasi ludens loqui : et ideo non crediderunt.
Tamen jam tres apparitiones factae sunt : primo enim apparuit Mariae Magdalenae, sicut hic dicitur : secundo autem mulieribus, quando tenuerunt pedes ejus . Tertio apparuit Petro, sicut dicitur, Luc. XXIV, 34 : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
" Post haec autem, duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in. villam,
Et illi euntes nuntiaverunt caeteris : nec illis crediderunt. "
" Post haec autem. " Quae hic est apparitio secunda : tamen inter eas, quae in die Paschae factae sunt, est quarta.
Et .hoc est quod dicit : " Duobus ex eis " discipulis, sicut dicitur, Luc. XXIV, 13 et seq., quorum unus fuit Lucas, et alter Cleophas, ambulantibus in castellum, cui nomen Emmaus, in via dum ambularent.
" Apparuit in alia effigie, " hoc est, in specie peregrini : quia peregrinus erat in. mentibus eorum..
Et hoc est: " Euntibus in villam, " castellum scilicet Emmaus, quod erat castellum Cleophae.
" Et illi, "
Scilicet duo discipuli, cognoscentes eum in fractione panis, " euntes, " hoc est, in Jerusalem regredientes, " nuntiaverunt caeteris " discipulis : " nec illis crediderunt. " Quae fuit quarta apparitio.
Et tunc juanis clausis ipso die, quando Thomas non erat cum eis, apparuit decem Apostolis et aliis discipulis, sicut dicitur, Joan. xx, 19 et seq.
Et hae sunt quinque apparitiones in ipso die Paschae perfectae. Has quinque apparitiones repraesentat Ecclesia, quia quinquies in Missa se sacerdos convertit ad populum : et quasi vultum pro apparitione repraesentans eis, et toties dicit : " Dominus vobiscum. "
Postea etiam legitur in Evangelio quinquies apparuisse : quorum apparitionem prima fuit post octo dies, quando Thomas fuit cum eis, et dixit ei quod inferret digitum in loca clavorum . Septima fuit ad mare Tiberiadis septem facta discipulis, sicut dicitur, Joan. XXI, 1 et seq. Octava fuit facta undecim discipulis in Galilaea. Matth. xxviii, 16 : Undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus. Nona autem facta est in caenaculo Jerusalem, undecim discipulis facta : et de illa hic loquitur. Decima facta est in ipso die Ascensionis in monte Oliveti, sicut dicitur, Luc. XXIV, 50 et 51.
De nona ergo hic loquitur : de qua etiam loquitur Lucas, Act. I, 9.
" Novissime, recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia iis qui viderant eum resurrexisse non crediderunt. "
Dicit autem hic duo : scilicet, de ipsa apparitione, et de ascensione.
De apparitione quidem dicit tria : modum apparitionis, modum exprobrationis, et modum missionis.
De modo apparitionis dicit tria : scilicet, ordinem temporis quo facta est apparitio, modum devotionis quo tenebantur hi quibus apparuit, et modum ipsius apparitionis.
Dicit igitur : " Novissime autem, " non quoad numerum apparitionis, sed. quoad ordinem dierum : quia quadragesimo die a Resurrectione facta est haec apparitio in mane in Jerusalem in coenaculo, post quam diem in nullo alio die apparuit.
" Recumbentibus, " in coena et devotione fractionis panis : quando et ipse Dominus apparens comedit cum eis, Act. I, 1 : Ei convescens, praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum.
" Illis undecim discipulis, " Glossa : " Ut omnes testes sint et omnibus narrent, quod communiter viderunt et audierunt. " Act. I, 8 : Vos eritis mihi testes in Jerusalem, ei in omni Judaea et Samaria, et usque ad, ultimum terrae.
" Apparuit, " scilicet illis undecim Jesus Salvator, qui semper salvat sperantes in se. Est autem apparitio, manifestatio perfecta occulti, et praeter spem et providentiam ejus cui manifestatus ostenditur.
" Et exprobravit. "
Exprobratio est objectio ex probro : quod probrum fuit, quod tantis visis argumentis Resurrectionis, tantis auditis signis per testes idoneos propositis, non crediderunt. Joan. viii, 46 : Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ? Ad Hebr. II, 3 et 4 : Ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, ei variis virtutibus, eiSpiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Ideo ergo exprobravit " incredulitatem eorum. " Luc. XXIV, 25 : 0 stulti et tardi corde ad credendum ! Matth. xv, 16 : Adhuc ei vos sine intellectu estis.
" Et duritiam cordis, " quod tot signa ad fidem emollire non poterant. Ezechiel. xxxvi, 26 : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
" Quia iis qui viderant eum resurrexisse, " sicut Mariae Magdalenae, Petro, et aliis, " non crediderunt. " Tot enim et tam magna signa mortis apparuerunt, quod, nihil poterant aestimare de vita ipsius : unde et Thomas dixit : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, ei mittam manum meam in latus ejus, non credam 1.
" Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. "
Tertium est de missione ipsorum ad convertendum mundum.
Tria autem dicit, scilicet, quod mittit ad praedicandum, et quibus, et qua utilitate.
Dicit autem in primo tria : profectum praedicantium, universitatem eorum quibus praedicandum est, et quid praedicandum.
Dicit igitur : " Euntes, " hoc est, continuis profectibus in praedicando proficientes. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Ezechiel, I, 14 : Animalia ibant in similitudinem fulguris coruscantis.
" In mundum universum, " non in Judaeam tantum. Isa. xlix, 5 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus meo, usque ad ultimum terrae, Psal. xviii, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum, etc.
Sapient. I, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia. Psal. xxiii, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus : orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
"Praedicate Evangelium. "
Nihil aliud. Job, XXIX, 22 : Verbis meis nihil addere audebant, et stillabat super eos eloquium meum. Ezechiel. II, 7 : Loqueris verba mea ad eos. Hoc enim est bonum salutis nuntium. Isa. xli, 27 : Jerusalem evangelistam dabo.
" Omni creaturae, " hoc est, homini qui secundum corpus et animam convenit omni creaturae : secundum corpus quidem habet in se substantiam elementorum, coagulationem cum mineralibus, complexionem cum vegetabilibus, compositionem cum animalium corporibus, aequalitatem complexionis et compositionis cum coelestibus : secundum animam autem, quia est cum non vivis, vivit cum vegetabilibus, sentit cum animalibus, intelligit cum Angelis. Et ideo homo dicitur omnis creatura. Joan. xli, 32: Omnia traham ad meipsum. Sapient. XI, 25 : Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti.
" Qui crediderit et baptizatus fuerit, .salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur. "
Hic tangit utilitatem. Et duas tangit utilitates : unam ex parte audientium, et unam ex parte praedicantium.
Ex parte audientium duo sunt, scilicet, meritum devotionis audientium, et meritum justitiae ex parte contemnentium .
De primo dicit : " Qui crediderit, " fide formata. Joan. III, 16 : Ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.
" Et baptizatus fuerit, " vel baptismo aquae : vel si ille haberi non potest, baptismo flaminis, vel sanguinis . 1 ad Corinth. x, 1 et 2 : Patres nostri omnes sub nube fuerunt, ei omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari. Baptizati sunt, dicit propter baptismum aquae : in nube autem dicit fuisse, propter baptismum flaminis, sive spiritus : et in Mari rubro dicit, propter baptismum Sanguinis. Matth. XXVIII, 19 : Euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
" Salvus erit , " salute aeterna, liberante a peccatis et paenis : quia baptismus exterius non requirit neque gemitum, neque planctum. Psal. xliii, 8 : Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti. Matth. I, 21 : Vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc significatum est, Exod. xv, 5, ubi dicitur : Descenderunt in profundum quasi lapis, quia omnes aegyptii, hoc est, peccata merguntur in baptismo.
" Qui vero non crediderit, "
Per meritum justitiae infidelitatis suae, " condemnabitur, " aeterna condemnatione. Luc. XIX, 57 : Inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, ei interficite ante me, Isa. lxiii, 3: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea.
" Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur : in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis,
Serpentes tollent, ei si mortiferum quid biberint non eis nocebit, super aegros manus imponent et bene habebunt. "
Fructus est ex parte praedicantium, fideliter et credentium.
Et dicit quinque., quae per ordinem patent in littera.
Et haec quidem praemittit in communi, dicens : " Signa autem eos qui crediderint, " propter meritum fidei. Joan. xiii, 12 : Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
" Haec sequentur " sermonem eorum. Ad Hebr. II, 4: Contestante Deo signis, et portentis, ei variis virtutibus.
" In nomine meo "
Invocato et honorato. Joan. XVI, 23 : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
" Daemonia ejicient. " Hoc est primum : quia vis expellitur daemonis, ne possit impedire a fide percipienda, et sacramento fidei: quod Ecclesia observat in suis exorcistis. Luc. IV, 11 : Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei. Praesentiam enim Christi in corde per fidem vis daemonis sustinere non potest.
" Linguis loquentur novis. "
Hae linguae sunt locutio divina et Angelorum de coelestibus et gaudiis aeternorum. I ad Corinth. XIV, 26 : Unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim, hoc est, revelationem, habet, linguam habet, etc. Isa. L, 4 : Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo,
" Serpentes tollent, "
Ad litteram. Sicut Paulus, cujus manui adhaesit vipera, et excussit eam in ignem . Et Jacobus duos ingentes dracones emisit in desertum, quos Hermogenes et Philetus concitaverant contra eum. Tamen spiritualiter hoc impletur in saoerdotibus Ecclesiae, qui absolvunt serpentes de cordibus fidelium per compunctionem, et confessionem, et satisfactionem. Job, XXVI, 13 : Spiritus Domini ornavit coelos, et obstetricante manu ejus eductus est coluber tortuosus.
" Et si mortiferum quid biberint, etc. "
Hoc ad litteram impletum fuit in Joanne ante portam Latinam, qui venenum bibit, quod ei non nocuit. Spiritualiter impletur in ministris Ecclesiae : qui cum sint medici spirituales, venenum bibunt, quando peccata aliorum per auditum et compassionem in se suscipiunt: quod illis non nocet, et sanant peccatores. Sicut medici qui exsugunt morsus venenatorum ab his quos venenata percusserunt. Job, xxxiv, 7 et 8 : Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam ? Qui graditur cum viris operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis ? Isa. XI, 8 et 9 : Delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis : et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit manum suam mittet, Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia, Domini, sicut aquae maris operientes. Sicut enim ipsa venenata serpentem aeneum non sustinuerunt , ita venenum non potest nocere habenti ad serpentis intuitum formatam fidem. Unde, Act. x, 13, de talibus dictum est Petro : Occide, et manduca. Et quod timeret, subjunxit, v. 15 : Quod Deus purificavit, tu ne commune dixeris. Psal. xc, 13 : Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem ei draconem.
Sic ergo:" Si mortiferum quid biberint,non eis nocebit :" et tamen aliis valebit ad curam perfectae sanitatis percipiendam.
" Super aegros, "
Quarumcumque aegritudinum, " manus imponent, " ad litteram, vel ad operationis exemplum. Et adtactum eorum, " bene habebunt, " perfectae sanitatis beneficium et corporaliter et spiritualiter consequentes. Act. IX, 40 et 41, ubi Petrus dedit manum Tabithae : et erexit eam, et sanctis ac viduis assignavit vivam. Matth. IX, 18 : Veni, impone manum super eam, et vivet. Et de sacramentali manus impositione, Act. VIII, 17 : Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Et qui accipit Spiritum sanctum, non potest nisi bene habere.
" Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est, in coelum, ei sedit a dextris Dei. "
Tangitur decima apparitio, quae facta est in die Ascensionis in monte Oliveti.
Et tanguntur hic duo, scilicet ascensio, et ex parte discipulorum ministerii et legationis sibi injunctae perfectio.
In Ascensione tria tanguntur, scilicet eruditio consolationis, ascensio exaltationis, et corregnatio ascendentis in aequalitate Patris.
De primo dicit : " Et Dominus. " Vere Dominus, qui se probavit et vitae et mortis habens potestatem. Esther, XIII, 11 : Dominus omnium es.
" Quidem Jesus, " qui salvat omnes sperantes in se. Psal. xliii, 8 : Salvasti enim, nos de affligentibus nos. Eccli. xlvi, 1 et 2 : Fortis in bello Jesus Nave,... secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei, et Postquam locutus est eis, " quae ad eruditionem suae consolationis pertine-
bant: quae, Act. I, 4 et 8, describuntur.
Ibi certificavit eos de promisso Patris, et splendore scientiae in spiritu veritatis, et ardore affectionis in spiritu charitatis. Isa. L, 4 : Erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. Isa. viIi, 11 : Sicut in forti manu erudivit me, ne irem in via populi hujus,
" Assumptos est in coelum, "
Tangitur ascensio exaltationis. Non autem virtute aliena est assumptus, sed propria virtute ascendens per congratulationem totius militiae coelestis et occursum, in gloriam paternam est assumptus. Psal. lxxxviii, 19 : Domini est assumptio nostra, ei sancti Israel regis nostri, Mich. II, 13: Ascendet pandens iter ante eos. Hic adest noster luctator, Genes, xxxv, 1, cui dicitur : Surge, Jacob, et ascende Bethel, hoc est, domum Dei, et habita ibi, facque altare Deo, Ad Hebr. IX, 24 : Non in manufacta sancta Jesus introivit, exemplaria verorum , sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis, " Et sedet a dextris Dei, "
Corregnans Patri in omni aequalitate secundum deitatem, et fruens potissimis bonis Patris secundum humanitatem. Ad Roman. viii, 34 : Qui est ad dexteram Dei, qui eliam interpellat pro nobis. Ad Coloss, III, 1 et 2 : Ubi Christus est in dextera Dei sedens : quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Sedet autem in dextris coeli paterni, sicut totius coeli illuminator, etiam secundum humanitatem. Apocal. xxii, 5 : Et nox ultra non erit, ei non egebunt lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos. Apocal. XXI, 23 : Claritas Dei illuminavit eam, scilicet civitatem Jerusalem, ei lucerna ejus est Agnus. Unde sicut in terris illuminavit ad gratiam, ita in coelis illuminat ad gloriam, Isa. lx, 1 : Surge, illuminare, Je-rusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
" Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.))
Tangitur impletio inmi sterii et leg tionis apostolicae.
Et tanguntur tria : profectus praedicantium, praedicationis exercitium, et divinum quod numquam defuit eis adjutorium.
De primo dicit : " Illi autem, " scilicet Apostoli, ((profecti, " non tam passibus pedum quam passibus virtutum. Isa. xxvii, 6 : Qui ingrediuntur impetu a Jacob, florebit et germinabit Israel, et im plebunt faciem orbis semine. Ezechiel. I, 14 : Animalia ibant in similitudinem fulguris coruscantis.
" Praedicaverunt "
Intelligenda, credenda, agenda, et appetenda. Intelligenda, quae subnixa sunt necessariae veritati: credenda, quae innituntur divinae auctoritati : agenda, quae vel timore fugienda sunt, vel ut honesta cum virtute complenda sunt : appetenda quae beatos faciunt.
De primis dicitur in Psalmo cx, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Daniel. x, 1 : Intelligentia opus est in visione, II ad Timoth. II, 7 : Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
De credendis dicitur, Joan. XIV, 1 : Creditis in Deum, et in me credite. Matth. XVII, 19 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
De agendis autem dicitur, Sapient. viii, 7 : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, ei virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
De appetendis dicitur, Matth. VI, 33 - Quaerite primum regnum Dei et justitiam
ejus,et haec omnia adjicientur vobis.
De his omnibus dicitur, II ad Timoth. IV, 1 et 2 : Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum ejus, praedica verbum : insta opportune, importune.
" Ubique. "
Praedicationis in hoc notatur generalitas. Totum enim mundum sua compleverant praedicatione. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terrae. Psal. xviii, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
" Domino cooperante. "
Ecce Dei quod numquam defuit adjutorium.
Dicit autem duo : cooperationis divinae adjutorium, et sermonis per signorum efficies liam confirmationem.
Dicit igitur : " Domino cooperante, " hoc est, virtutem operis ministrante. Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine,
" Et sermonem confirmante. "
Sermo autem confirmatus est per exempla ostensionis, et signa probationis. De primo dicitur, Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Ad Romam xv, 18 : Non audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus,
De virtute autem signorum dicitur, ad Hebr. ii, 3 et 4 : Quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt, in nos " confirmata est, contestante Deo signis, ei portentis,ei variis virtutibus. Sermo enim qui super naturam et rationem est, non nisi signis potest confirmari. Joan. x, 38 : Si mihi non vultis credere, operibus credite.
Et hoc est quod dicit :
" Sequentibus signis. "
Joan. XIV, 12 : Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Psal. cxxxviii, 14 : Mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. Eccli. xxxvi, 6 : Innova signa, et immuta mirabilia. Unde etiam comminatur his qui nec propter signa crediderunt, Joan. xv, 24 et 22 : Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Numer. XIV, 11 et 12 : Quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis ? Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam. Sed eos qui credunt ex omnibus signis quae nobis narrantur ex Scripturis, beatificabit Dominus. Daniel, III, 99 et 100 : Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus, Placuit ergo mihi praedicare signa ejus, quia magna, sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem : cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
B. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS . PRAEDICATORUM,
OPERA OMNIA,
EX EDITIONE LUGDONENSI RELIGIOSE CASTIGATA, ET PRO AUCTORITATIBUS
AD FIDEM VDLGATAE VERSIONIS ACCURATIORUMQCE
PATROLOGLAE TEXTUUM REVOCATA, AUCTAQUE B. ALBERTI VITA AC BIBLIOGRAPHIA SUORUM
OPERUM A PP. QUETIF ET ECHARD EXARATIS, ETIAM REVISA ET LOCUPLETATA
CUBA AC LABOBE
Steph. CAES. Aug. BORGNET, Sacerdotis dioecesis Remensis.
ANNUENTE FAVENTEQUE PONT. MAX. LEONE XIII.
VOLUMEN VIOESIMUM SECUNDUM ENARRATIONES IN PRIMAM PARTEM EVANG. LUCAE (I-1X).
AdminBookmark
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM,
13, VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13
D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI,
ORDINIS PRAEDICATORUM,