LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter formae superiorum efficiuntur in inferioribus ?
Formae autem quae in superioribus sunt
universales, in inferioribus efficiuntur, per hoc quod inferiores visus suos intelligibiles dirigunt et projiciunt ad superiores. Omne enim inferius superiori se appetit assimilari, et appetitu naturali dirigitur ad ipsum : et si cognitivum est et intellectivum, cognitionem et intellectum extendit ad ipsum, ut per cognitionem et intellectum accipiat formam, qua superiori secundum analogiam suae possibilitatis assimiletur: et haec quidem susceptio non est intellectus possibilis, sed intellectus agentis inferioris ad agentem intellectum superiorem, sicut actus lucis inferioris potentior efficitur per receptionem lucis superioris : et iste est processus de actu in actum, non de potentia in actum. Quod Dionysius vocat purgationem dissimilitudinis inferioris ad superius per immissionem altioris lumiis, et per reductionem inferioris ad formam luminis superioris, quantum possibile est inferiori secundum analogiam : unumquodque enim inferius sibi relictum, in suo habitu dissimile est habitui superioris, et per lumen immissum de superiori, quantum possibile est, purgatur ab hoc habitu dissimilitudinis, et eodem lumine intus infunditur et impletur : et illo eodem modo reductum in superius,perficitur secundum modum suae virtutis, ut perfecte suam compleat operationem. E converso autem descendendo per illuminationes inferius formam superioris in plenitudine et virtute non potest comprehendere : propter hoc quod superius excedit facultates inferioris : propter quod necesse est, quod forma superioris in inferiori contrahatur et particulctur ad analogiam inferioris. Generaliter enim loquendo quidquid in aliquo recipitur, non recipitur in eo nisi secundum potestatem et facultatem rei recipientis : et hoc est quod dicit Aristoteles, quod " actus activorum sunt in patientibus et dispositis secundum potestatem passivorum non activorum. "