13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. V esperis.
Ad Magnificat.
A. Confessorem egregium
Laudemus patrem Stephanum,
Qui supernorum civium
Stolae adeptus bravium
Nostrum gratum obsequium
Faciat ante Dominum.
Ad Matutinum.
Invitatoxium.
Adoremus Dominum
Nobis dantem Stephanum,
Eremitam strenuum,
Pastorem mirificum.
In 1. Nocturno.
Antipbonae.
1. Natus in Arvernia
Illustri prosapia
Fuit sanctus Stephanus,
Confessor altissimus.
2. Vir nobilis Stephanus,
De Thierno dominus,
Hunc uxore Candida
Genuit doctissima.
3. Patris ejus provisio
Literali hunc studio
Tradidit ab infantia
Dei inspirante gratia.
Responsoria.
1. Adest dies laetabunda,
In qua festa recolenda
Sponsa Christi colit ecclesia
Regi regum regenti omnia,
Qui Grandimonti pastorem
Primum dedit confessorem
Stephanum doctissimum.
V. Illius igitur
haec unanimiter
Concinat concio
laudes alacriter.
2. Hic Stephanus habuit
Milonem doctorem
Justorum Calabriac
imitando morem,
Cum se ipsum Domino
fecit servitorem
Papa dante licitum
in orationis
Grandimontis ordinis
et perfectionis ;
V. Et volens sequi Dominum
Annum agens tricesimum
Se transtulit in eremum
Mureti frigidissimum.
3. Ut despondens annulo
se caste victurum
Et fidem catholicam
semper servaturum
Promisit, ab eremo
se nunquam exire,
Sed in eo jugiter
Domino servire,
Ut post vitac terminum
Diurnum denarium
Possit obtinere
Et cum sanctis omnibus
In regno gaudere
V. Exemplum humilitatis,
Lilium virginitatis
Servans sine macula
Per vitae curricula.
In 2. Nocturno.
Autiphonae.
1. Coelorum agmine dignus,
Stephanus pius, benignus
Propter Dei famulatum
Liquit castri dominatum.
2. Ut Christum lucrifaceret
Et liberum se redderet,
Adhaesit solitudini
Tumultum vitans saeculi.
3. Sciens quod diligentibus
Dominum et quaerentibus
Populorum frequentia
Nocet et rerum copia.
Responsoria.
1. Sicut Judas Macchabaeus
in deserto stetit
Et vitam in montibus
cum feris incepit,
Sic permansit Stephanus
in terra deserta,
Gentibus insolita,
feris assueta,
Ut per viam arduam
Veniret ad gloriam ;
V. Qui Eliae comparatur,
Cui esca ministratur
Loco solitario
Corvi ministerio.
2. In deserto praecursoris
Christi, nostri redemptoris,
Aemulator maximus
Fvit sanctus Stephanus
In vestis asperitate
Et ciborum egestate,
Ad nudam carnem loricam
Ferens, mentis inimicam
Castigans jejuniis
Et multis vigiliis.
V. Tabularum lectulum
Carentem stramento
Silicem adhibuit
Vili indumento.
3. Oliva fructifera
Doctrinis et moribus,
Nardus odorifera
Redolens virtutibus
Fuit sanctus Stephanus,
Qui Muretensi nemore
In fame, siti, frigore
Corpus maceravit
Et hostem prostravit ;
V. Ipse suis informatos
Exemplis nos reddat gratos
Deo suis precibus
Et magnis virtutibus.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Subditorum voluntates
latentes videbat
Et orationibus
instanter vacabat.
2. Fuit in opere justus,
In judicio providus,
Animo pacificus,
Corde humilissimus.
3. Erat enim se defendentibus
Obstinatis asper et rigidus,
Peccatores arguens,
Afflictis compatiens.
Responsoria.
1. Cum Stephanus venire
diem mortis sentiit,
Dominum diligere
fratribus edocuit,
Paupertatem eremi
Tenere in omnibus
Cum regulae moribus
Atque jussionibus;
V. Quia Deum provisorem
fratribus constituit,
Ipsis ut nihil deesset,
percipere voluit.
2. Aegrotantem Stephanum
fratres adiverunt
Et lacrimabiliter
eidem dixerunt:
Victum salis habuimus,
Quam diu tecum fuimus,
Nunc nos pauperes deseris
Et ab hac vita raperis
In coelo locandus ;
V. Quibus dixit Stephanus
In fide firmissimus:
Dei si fueritis
Praecepta servantes,
Bonis semper eritis
Cunctis abundantes.
3. Sancti viri obitus
Est infanti cognitus,
Cum per scalam lucidam
Angelos ad animam
Stephani gratissimam
Ducendam ad gloriam
Venire conspexit
Et matri detexit.
Hujus sequi vestigia
Det, qui gubernat omnia,
Cujus fulti praesidiis
Fruamur coeli gaudiis.
V. Jesum, Mariae filium,
Nobis reddat propitium
Confessor Christi Stephanus,
Eremita sanctissimus.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Fuit exsul spontaneus
Anachoreta Stephanus,
Subditis piissimus.
2. Ad exemplum fidelium
Deus praefecit Stephanum
In caritate fervidum
Et operibus lucidum.
3. Aegris dantem sanitatem,
Compeditis libertatem
Et vitae substantiam,
Reis prece veniam.
4. Victus necessaria
ita dispensabat,
Quod fertili tempore
parum superabat
Et sterili fratribus
nil deficiebat,
Sed utroque tempore
bonis abundabat.
5. Tenuit in omnibus
vir Dei mensuram,
In Deum projiciens
totam suam curam,
Cui pascit quotidie
suam creaturam,
Quam suo servitio
conspicit mansuram.
Ad Benedictus.
A. O electum vas honoris,
Felix cultor eremi,
Pater pie Grandimontis,
Roga Deum saeculi,
Ut purgatos a peccatis
Suis completis mandatis
In coelesti solio
Muneret nos gaudio.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. O consolator pauperum,
Stephane, tuis precibus
Auge virtutum numerum
In nobis te precantibus,
Et ereptos
nos mortis casibus
Gaudere fac
coetorum sedibus,
Ubi regnas
cum sanctis omnibus.
Per Octavam.
Ad Benedictus.
A. Sancte Dei Stephane,
athleta fidelis,
Roga Dei filium
pro nobis in caelis,
Ut nocere nequeat
nobis suis telis
Is, qui bellans cecidit
ictu Michaelis.
Ad Magnificat.
A. O Stephane, honestatis
Vir et magnae sanctitatis,
Qui das lapsis relevamen
Et infirmis medicamen,
Tu pro nobis intercede,
Ut coelesti nos mercede
Ditet Deus cum beatis
Regno suae claritatis.