Chrysostomus super Matth..
Superius dixerat dominus, quod qui habet mentem spiritalem, ille potest corpus suum servare sine peccato; qui autem non habet, non potest; cuius rationem subiungit, dicens nemo potest duobus dominis servire.
Glossa. Vel aliter. Quia dictum est supra quod propter intentionem temporalium, bona mala fiunt; unde posset aliquis dicere: ego faciam bona et propter temporalia et propter caelestia. Contra quod dominus ait nemo potest duobus dominis servire.
Chrysostomus in Matth.. Vel aliter. In anterioribus, avaritiae compressit tyrannidem per multa et magna; sed adhuc alia apponit ampliora. Non enim in hoc solum nobis nocent divitiae quod latrones adversus nos armant, et quod intellectum obtenebrant; sed etiam a servitute dei nos expellunt. Et hoc probat a communibus conceptionibus, dicens nemo potest duobus dominis servire; duos autem dicit qui contraria iniungunt: concordia enim multos unum facit: quod ostenditur per hoc quod subdit aut enim unum odio habebit. Ideo autem duo ponit, ut monstret facilem esse transmutationem ad melius.
Si enim dicas: servus factus sum pecuniarum, amando scilicet eas, monstrat quod possibile est aliud venire; scilicet non sustinendo servitutem, sed contemnendo.
Glossa. Vel duo tangere videtur servientium genera. Quidam enim serviunt liberaliter ex amore, quidam serviliter ex timore. Si ergo aliquis ex amore serviat uni contrariorum dominorum, necesse est ut alterum odio habeat; si vero ex timore serviat, necesse est ut dum unum sustinet, alterum contemnat.
Res autem terrena, vel deus, si in corde hominis dominetur, ad contraria ex utroque trahitur homo: nam deus trahit ad superiora sibi servientem, res vero terrena ad inferiora; et ideo quasi concludens subdit non potestis deo servire et mammonae.
Hieronymus. Mammona sermone syriaco divitiae nuncupantur. Audiat ergo hoc avarus, qui censetur vocabulo christiano, non posse se simul divitiis christoque servire. Et tamen non dixit: qui habet divitias; sed: qui servit divitiis.
Qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut servus; qui autem servitutis excussit iugum, distribuit eas ut dominus.
Glossa. Per mammonam etiam intelligitur diabolus, qui praeest divitiis; non quod possit eas dare, nisi quando deus permittit; sed quia per eas homines fallit.
Augustinus de serm. Dom.. Qui enim servit mammonae, idest divitiis, illi utique servit qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus, princeps huius saeculi a domino dicitur. Vel aliter.
Qui sint duo domini, ostendit cum dicitur non potestis deo servire et mammonae, scilicet deo et diabolo. Aut ergo hunc odio habebit homo, et alterum diliget, idest deum; aut alterum patietur, et alterum contemnet. Patitur enim durum dominum quisquis servit mammonae: sua enim cupiditate implicatus subditur diabolo, et non eum diligit. Sicut qui ancillae alienae coniunctus est propter concupiscentiam, duram patitur servitutem, etsi non diligat eum cuius ancillam diligit.
Dixit autem alterum contemnet, non: odio habebit; nullus enim vera conscientia deum potest odisse. Contemnit autem, idest non timet eum, cum quasi de eius bonitate securus est.