Ad cuius evidentiam sciendum est quod philosophus dicit in secundo de anima, visibile non solum est color, sed etiam quoddam aliud, quod ratione comprehenditur innominatum. Est autem in genere visibilis communiter accepti, aliquid ut actus, aliquid vero ut potentia. Non est autem in hoc genere ut actus aliqua qualitas propria alicuius elementorum; sed ipsorum lumen, quod est quidem primo in corpore caelesti, derivatur autem ad inferiora corpora. Ut potentia quidem in hoc genere est id, quod est proprium luminis susceptivum: quod quidem in triplici ordine graduum se habet.