IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Et hoc est quod sequitur:
" Et dixit eis, " instruendo quid flatu exteriori significaret :
" Accipite Spiritum sanctum, etc. "
" Accipite Spiritum sanctum, " ad vestrae potestatis, quam dedi, confirmationem : quia in vestrae potestatis ministerio conferetur Spiritus sanctus. Ezechiel. xxxvi, 26 : Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri. Haec collatio Spiritus sancti tantum in cordibus Apostolorum et in ministerio praevaluit: ut cuicumque imponerent manum in sacramentorum collatione, acciperet Spiritum sanctum, sicut dicitur, Act. VIII, 18 : Cum vidisset autem Simon, quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, etc. Jam ergo bis datus est Apostolis Spiritus in terra, ante Passionem, et post Resurrectionem. Ante passionem, Matth. x, 1, et Luc. IX, 1. Et haec collatio est contra contrariam potestatem. Dedit enim eis potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. Hic autem dat ad hoc ut a peccatis solvant. Quae duo retinuit Ecclesia in ministris suis. Primum quidem in inferioribus ut exorcistis, qui per exorcismum impediunt vim daemonis, ne in catechumenis impedire possit ne gratiam consequantur sacramentalem. Aliam autem potestatem retinet in ministerio sacrorum ordinum in collatione sacramentorum, per quae dimittuntur peccata. Et quia illae duae potestates sunt membris necessaria quae super terram sunt, ideo has duas
sancti Spiritus collationes Dominus fecit in terra. Quia autem prima potestas est super catechumenos qui nondum a morte surrexerunt, ideo primam collationem fecit ante resurrectionem adhuc mortalis existens. Quia autem sacramenta cum re sacramentorum, nulli conferuntur nisi qui surrexit, vel qui jam surgit : ideo illam collationem fecit post resurrectionem.