CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De viribus affectivis.
De viribus autem affectivis intelligendum est, quod forte eaedem sunt secundum substantiam cum appetitivis, sed differunt secundum rationem, secundum Avicennam. In quantum enim virtutes appetitivae intenduntur, fiunt affectivae sive desiderativae. Sciendum ergo quod appetitus est motus imperii irascibilis et concupiscibilis. Affectus vero est motus interior consequens secundum apprehensionem boni vel mali. Unde affectiones multiplicantur secundum quatuor differentias secundum Sanctos et Philosophos, scilicet gaudium aut laetitia, dolor seu tristitia, cupiditas seu spes, metus vel timor. Quarum numerus patet : nam duae sunt ex comprehensione boni, duae ex comprehensione mali, et utriusque tam praesentis quam futuri. Ex comprehensione boni praesentis gaudium seu laetitia : futuri cupiditas seu spes. Ex comprehensione mali praesentis dolor et tristitia, futuri ructus seu. timor.