Supra dominus confutavit Pharisaeos per parabolam; secundo hic manifestat disputando. Et primo respondendo; secundo obiiciendo, ibi congregatis autem Pharisaeis, interrogavit etc..
Et respondet dominus triplici quaestioni.
Primo de solutione tributi; secundo de resurrectione; tertio de lege.
Secunda ibi in illo die accesserunt ad eum sadducaei; tertia ibi Pharisaei autem audientes etc..
Circa primum tria facit.
Primo ponitur interrogatio; secundo responsio; tertio effectus.
Secunda ibi cognita autem iesus nequitia eorum; tertia ibi et audientes mirati sunt.
In ista interrogatione tria sunt consideranda.
Primo interrogantium intentio; secundo ministri interrogantes; tertio interrogatio; intentio interrogantium aperitur cum dicitur abeuntes inierunt, idest inter se, consilium, scilicet stultum fecerunt, ut iesum caperent in sermone. Et hoc erat stultum, quia ipse erat verbum dei, et verbum dei non est comprehensibile; Eccli. XLIII, 29: multa loquimur, et deficimus in verbis. Fuit autem consilium impium; Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit. Et genes, penult., 6: in consilium eorum non veniat anima mea.
Ministri describuntur cum dicit et mittunt discipulos suos cum Herodianis.
Sed quare non iverunt? ratio est, quia dolose interrogare voluerunt: unde si ivissent, non haberet locum dolus; sed ipsi etiam discipuli erant; Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius.
Cum Herodianis. Qui sunt isti Herodiani? secundum quod in Luca tangitur, sub Herode facta est Iudaea tributaria Romanis.
Iste filius Antipatris alienigenae constitutus est rex a Romanis; ideo voluit compellere Iudaeos reddere censum Romanis. Unde Herodiani, idest famuli deputati ad colligendum institutionem Herodis. Sed iste iam mortuus erat, et dimisit tres filios. Unus Herodes, et iste erat tunc praesens, sicut dicitur in lc.
C. XXII, quod fuit etiam in morte domini: ideo facile fuit quod famuli sui irent cum aliis.
Sed quare iverunt cum Herodianis? una ratio, quia Herodiani zelabant pro imperatore. Ideo discipuli Pharisaeorum secum duxerunt eos, ut si diceret quod esset solvendum tributum, accusarent eum ad Phariseos: si diceret quod non, tunc Herodiani caperent eum. Item isti non cognoscebantur, ideo credebant quod non perciperet; unde faciebant contra illud Ps. XXV, 4: non sedi in consilio vanitatis et cum iniqua agentibus non introibo.
Vel aliter, quia cum Iudaea facta esset tributaria Romanis, divisi sunt, quia quidam dicebant quod plebs deo dedicata non debebat esse homini tributaria; alii vero dicebant, quod quia pro pace militabat omnium, quod omnes debebant caesari dare tributum.
Ideo illi qui dicebant solvi tributa caesari, dicebantur Herodiani.
Positis ministris, ponitur interrogatio.
Et primo ponitur adulatio; secundo interrogatio, ibi dic quid tibi videtur.
Homines mali ab adulatione incipiunt. Loquuntur bona, mala autem in cordibus suis, Ps. XXIII, 3.
Et primo commendant personam; secundo doctrinam; tertio constantiam.
Personam commendant ex auctoritate et virtute.
Ex auctoritate cum dicunt magister.
Et licet mentirentur secundum cor suum, quia non eum magistrum putabant, sed seductorem, ut habetur infra XXVII, 63: recordati sumus quod seductor ille dixit, quia die tertia resurgam etc. Tamen in veritate erat magister, ut infra: unus est magister vester etc.. Item, scimus quia verax es. Verax est qui veritatem loquitur; et hoc est proprium dei, et eius qui deo coniunctus est; Ps. Cxv, 11: ego dixi in excessu meo: omnis homo mendax; Rom. III, 4: est autem deus verax, omnis autem homo mendax. Christus autem est deo coniunctus per unionem, et ideo verax est. Et sic commendatur ab auctoritate.
Deinde a virtute et viam dei in veritate doces. Primo oportet quod sciat quae doceat; Sap. VII, 13: quam sine fictione didici, et sine invidia communico. Item aliqui docent, sed non utilia; sed iste docet utilia, scilicet viam dei; Is. XLVIII, 17: ego sum deus tuus docens te utilia. Item aliqui docent quae dei sunt, sed non in veritate, ut haeretici; iste autem docet in veritate. De isto in Ps. XXIV, 4: vias tuas, domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Dirige me in veritate tua etc..
Item commendant de constantia; unde dicunt non est tibi cura de aliquo, non praetermittis timore alicuius quod debes dicere vel facere; Is. LI, 12: quis tu ut timeas ab homine mortali? et quare? non enim respicis personam hominum, scilicet contra deum. Ille enim accipit personam qui, ratione hominis, dimittit dicere veritatem quam debet dicere; Deut. I, 17: non accipietis personam cuiusquam.
Et videte qualiter malitiosi erant. Quaestio habebat duo membra, scilicet quod non solverent, ad honorem dei pertinebat; quod solverent, ad favorem hominum. Unde voluerunt quod favorem dei quaereret, et viam dei doceret: et sic si diceret quod non, quod magis volebant, statim caperetur ab Herodianis.
Sequitur interrogatio dic ergo nobis... Licet ne censum dare caesari, aut non? census erat tributum quod pro capite dabatur.
Sequitur responsio cognita autem iesus malitia eorum ait. Et primo respondet ad mentem eorum; secundo ad verba, ibi reddite.
Quia hominis est respondere ad verba, dei autem respondere ad mentem, ideo quia christus erat deus et homo, ideo ad utrumque respondet. Scrutans corda et renes deus, ps.
VII, 10.
Hypocritae. Et bene dicit hypocritas, quia hypocritae sunt proprie qui aliud in ore habent, aliud in corde. Quid me tentatis? hoc enim erat prohibitum Deut. VI, 16: non tentabis dominum deum tuum. Item isti blande allocuti sunt christum; christus autem aspere respondit, quia respondit ad cor eorum, non ad verba. Item datur nobis exemplum, quod non debemus adulatoribus credere; Prov. XXIX, 12: princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros suos habet impios.
Item quando vult, aliquid respondere, non potest melius confutare opponentem, quam secundum verba sua.
Unde primo ponit quaestionem; secundo ex responsione elicit veritatem. Et primo quaerit de numismate; secundo de forma: sensibiliter enim volebat ostendere intentum; Prov. XIV, 6: doctrina prudentum facilis.
Dicit ostendite mihi numisma census, idest denarium qui pro censu datur. Iste denarius valet decem usuales, et quilibet solvit unum denarium.
Deinde quaerit de forma cuius est imago haec et superscriptio? in qualibet enim denarii publici forma ponitur inscriptio, sic erat in isto. Dicunt, caesaris: intelligatis non caesaris augusti, sed tiberii caesaris. Et debetis intelligere, quod dominus interrogabat non erat ex ignorantia, sed potius ex dispensatione.
Bene erat tantae aetatis, et tantum inter homines conversatus fuerat, quod bene noverat formam denarii, sed petiit ad significationem.
Consequenter concludit veritatem reddite ergo quae sunt caesaris caesari, et quae sunt dei deo; quasi dicat: vos estis dei et caesaris, et habetis in usu vestro et quae dei sunt et quae caesaris. Habetis divitias naturales a deo, scilicet panem et vinum, et de his date deo: habetis ista artificialia, ut denarios, a caesare, et haec caesari reddite.
Mystice sic: nos habemus animam quae est ad imaginem dei, ideo eam deo reddere debemus; secundum ea quae a mundo habemus, pacem cum mundo habere debemus.
Etiam sancti viri hic elevati a mundo, quia tamen in mundo cum aliis conversantur, debent pacem requirere Babylonis, ut habetur baruch I, 10 ss.. Et hoc est quod omnia quae sunt carnis, quae sunt mundi, vel hominum cum quibus conversantur, reddant deo.
Sequitur effectus et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. Mirum fuit, quia statim, sapientia sua visa, debuissent esse conversi; sed non potuerunt capere, et recesserunt; Ps. Cxxxviii, 6: mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam.