CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
Consequenter dicendum est de virtute motiva exteriori, quae conseqtur ad affectivas. Est autem hujusmodi virtus infusa in lacertis et musculis, contrahens ligamenta conjuncta membris et relaxans. Subdividitur autem in generalem motivam, et particularem. Generaliter autem motiva fundatur in extrema parte cerebri et capitis, a qua oriuntur nervi motivi, sicut ab anteriori nervi sensitivi. Qui nervi motivi ramiticantur per totum corpus, et constituuntur in lacertis et musculis, qui sunt inserti membris. Et hi sunt: organa virtutis generaliter motivae corporis. Particulariter autem motiva subdividitur per contractivam et progressivam et operativam et vocativam. Contractivam autem dico, quae principium est motus contrahendcndi et extendendi membra animalis : ex quo non provenit motus totius de loco suo. Sicut enim dicit Avicenna, motus animalis est duplex: quia motus est localis de loco ad locum, et est motus contrahendi et extendendi membra animalis. Impossibile enim est ut animal habeat sensum tangendi, et non habeat in se virtutem motus aliquo modo. Quomodo enim sciretur habere sensum tangendi, nisi videretur in eo aliquis motus fugiendi contrarium: unde et possunt comprehendi animalia esse, sicut nos videmus in conchilibus et conchis, quod sunt motus constrictionis et reflexionis et extensionis in partibus eorum, quamvis non discedant a loco suo. Et in hoc cognoscimus quae sentiunt, et sunt animalia. Progressiva vero est vis sensibilibus
principium transeundi de loco ad locum. Organum vero hujus virtutis est differens, secundum differentiam animalium. Nam quaedam gradiuntur pedibus, ut gressibilia : quaedam deferuntur alis volando, ut volatilia : quaedam trahuntur costis et ventre reptando, ut reptilia : quaedam vero aguntur pennulis natando, ut natatilia. Operativa autem est vis sensibilibus principium operandi, et in habentibus manum, organa virtutis hujus sunt manus : in non habentibus vero est aliquid loco manuum, ut os, et pedes, sicut in apibus et araneis. Vocativa virtus est principium emissionis vocis . Nec est eadem virtus ista et pulsativa. Pulsativa enim semper et de necessitate, et non secundum apprehensionem movet ut natura quaedam secundum dilatationem et constrictionem cordis inspirando et respirando : vocativa vero non semper et de necessitate, sed voluntarie et secundum apprehensionem. Et haec est virtus indicativa affectionum, secundum quod dicit Philosophus, quod voces sunt notae earum quae sunt in anima passionum. Hujus virtutis organum est pulmo et vocalis arteria. Unde sola animalia habentia pulmonem, sermonem emittunt. Et haec de viribus animae communis nobis et brutis et plantis dicta sufficiant.