Chrysostomus super Matth..
Postquam confirmavit spem nostram de maiore ad minus descendes, deinde confirmat de minori ad maius ascendens, cum dicit respicite volatilia caeli, quia non serunt neque metunt.
Augustinus de opere monach..
Quidam se dicunt propterea operari non debere, quia nec volucres caeli seminant neque metunt. Cur ergo non attendunt quod sequitur neque congregant in horrea? cur ergo isti manus otiosas et plena repositoria volunt habere? cur denique molunt et coquunt? haec enim aves non faciunt. Aut si reperiunt quibus hoc persuadeant, ut eis per singulos dies escas afferant praeparatas, saltem sibi de fontibus aquam afferunt et reponunt, quod volatilia non faciunt. Sed si nec aqua sibi vasa coguntur implere, et iam illos qui tunc erant hierosolymae novo gradu iustitiae supergressi sunt, qui de misso sibi ex gratia frumento panem fecerunt, aut facere curaverunt; quod aves non faciunt.
Non possunt autem ista servare, ut scilicet nihil in crastinum reponant, qui se per multos dies a conspectu hominum separatos, et nulli ad se praebentes accessum, includunt seipsos, viventes in magna intentione orationum. An forte quo sunt sanctiores, eo sunt volucribus dissimiliores? quod ergo dicit de volatilibus caeli, ad hoc dicit, ne quisquam putet deum servorum suorum necessaria non curare, cum eius providentia usque ad ista gubernanda perveniat. Neque enim non ipse pascit eos qui manibus operantur; neque etiam quia deus dixit: invoca me in die tribulationis, et eruam te, non debuit fugere apostolus, sed expectare ut comprehenderetur, et eum deus sicut tres pueros, de mediis ignibus liberaret.
Sicut enim qui fugientibus sanctis huiusmodi quaestionem obiiceret, responderunt non se oportuisse tentare deum, sed tunc talia deum, si vellet, esse facturum, ut eos liberaret, sicut Danielem a leonibus et Petrum a vinculis, cum ipsi quid facerent non haberent; cum vero eis fugam in potestatem dedisset, etiam si liberarentur per illam, non nisi ab ipso liberari: sic servis dei valentibus manibus suis victum transigere, si ex evangelio moverit quaestionem de volatilibus caeli, quae non seminant, neque metunt, facile respondebunt: si nos per aliquam infirmitatem vel occupationem non possumus operari, ille nos pascet sicut aves, quae nihil operantur. Cum autem possumus, non debemus tentare deum, quia haec quae possumus, eius munere possumus; et cum hic vivimus, illo largiente vivimus qui largitus est ut possimus; et ille nos pascit a quo aves pascuntur, sicut dicitur et pater vester caelestis pascit illa.
Nonne vos magis pluris estis illis? Augustinus de serm. Dom.. Idest carius vos valetis; quia rationale animal, sicut est homo, sublimius ordinatur in rerum natura quam irrationalia, sicut sunt aves.
Augustinus de CIV. Dei. Plerumque tamen carius comparatur equus quam servus, et gemma quam famula, non ratione considerantis, sed necessitate indigentis, seu voluptate cupientis. Chrysostomus super Matth..
Omnia enim animalia deus propter hominem fecit, hominem autem propter se; quanto ergo pretiosior est hominis creatio, tanto maior est dei sollicitudo de ipso. Si ergo aves non laborantes inveniunt escas, homo non inveniet, cui deus dedit et operandi scientiam et fructificandi spem? Hieronymus. Sunt autem quidam qui dum volunt terminos patrum excedere et ad alta volitare, in ima merguntur.
Volatilia caeli Angelos esse volunt, ceterasque in dei ministerio fortitudines, quae absque sui cura, dei aluntur providentia.
Si hoc itaque est, ut intelligi volunt, quomodo sequitur dictum ad homines nonne vos magis pluris estis illis? simpliciter ergo accipiendum, quod si volatilia absque cura et aerumnis, dei aluntur providentia, quae hodie sunt et cras non erunt, quanto magis homines, quibus aeternitas repromittitur? Hilarius in Matth..
Potest autem dici, quod sub nomine volucrum, exemplo nos immundorum spirituum hortatur, quibus sine aliquo negotio quaerendi et congregandi, vivendi tamen tribuitur de aeterni consilii potestate substantia; atque ut ad immundos istud spiritus referatur, opportune adiecit nonne vos pluris estis illis? de comparationis praestantia differentiam nequitiae et sanctitatis ostendens. Glossa. Non solum autem exemplo avium, sed experimento docet, quod ad hoc quod sumus et vivimus, nostra cura non sufficit, sed divina providentia operatur, dicens quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? chrysostomus super Matth.. Deus enim est qui per singulos dies incrementa corporis tui facit, te non intelligente.
Si ergo in teipso quotidie dei providentia operatur, quomodo in necessariis tuis cessabit? si autem vos cogitando modicam partem corpori vestro addere non potestis, quomodo cogitando salvandi estis in toto? Augustinus de serm. Dom..
Vel potest referri ad sequentia; ac si diceret: non esse cura nostra factum ut ad hanc staturam veniret corpus nostrum; ex hoc intelligi potest quod si velletis adiicere unum cubitum, non possetis.
Illi ergo tegendi corporis curam relinquite, cuius curam factum est ut esset tantae staturae. Hilarius in Matth..
Vel aliter. Sicut fidem vitalis substantiae nostrae de documento spirituum firmavit, ita opinionem futuri habitus iudicio communis intelligentiae dereliquit. Cum enim universorum corporum quae vitam hauserunt, diversitatem in unum perfectum virum sit excitaturus, solusque potens sit ad uniuscuiusque proceritatem cubitum unum et alterum tertiumve praestare; de vestitu, idest de specie corporum, cum eius contumelia ambigimus, qui ut aequalem omnem hominem efficiat, tantum mensurae est humanis corporibus additurus.
Augustinus de Civit. Dei. Sed si christus in ea mensura corporis in qua mortuus est, resurrexit, nefas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus venerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua notus erat, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. Si autem dixerimus ad dominici corporis modum, etiam minorum maiorumque corpora redigenda, peribit de multorum corporibus perplurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. Restat ergo ut quisque recipiet suam mensuram, quam vel habuit in iuventute, si senes est mortuus, vel fuerat habiturus, si est ante defunctus.
Et ideo non est dictum ab apostolo: in mensuram staturae, sed: in mensuram aetatis plenitudinis christi; quia resurgent corpora mortuorum in iuvenili aetate et robore, ad quam christum pervenisse cognovimus.