Secundus gradus est, eorum quae de se non habent lumen in actu, sed sunt susceptiva luminis per totum: huiusmodi corpora proprie dicuntur perspicua sive transparentia, vel diaphana. Phanon enim in Graeco idem est quod visibile. Et haec quidem proprietas transparendi invenitur quidem maxime in corporibus caelestibus, praeter corpora astrorum, quae occultant quod post se est; secundario autem in igne, secundum quod est in propria sphaera propter raritatem; tertio in aere; quarto in aqua; quinto etiam in quibusdam terrenis propter abundantiam aeris vel aquae in ipsis.