In illo die. Hic ponitur secunda interrogatio, et tria facit.
Primo ponitur interrogatio; secundo responsio; tertio effectus.
Secunda ibi respondens autem iesus etc.; tertia ibi et audientes turbae mirabantur.
Circa primum primo ponitur dispositio et conditio interrogantis; secundo interrogatio.
Dicit ergo in die illo. Et quare in die illo? non sine ratione, quia cum viderunt illos confusos, non sine praesumptione quaesierunt eum. Sed, secundum chrysostomum, concordati erant ad invicem quod caperent eum in sermone, et quilibet volebat honorem victoriae: ideo illis confusis isti accedere voluerunt; iob XIX, 12: venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me.
Duae enim erant sectae: Pharisaei, idest divisi, et sadducaei, idest iusti. Et hi errabant in dogmatibus, quia non recipiebant prophetias, nec credebant resurrectionem. Item credebant quod mortuo corpore totus homo moreretur: et hoc est quod dicit qui dicunt non esse resurrectionem.
Sequitur interrogatio. Et primo ponit legem; secundo casum; tertio interrogationem.
Dicunt ergo et interrogaverunt eum dicentes: magister, Moyses dicit: si quis mortuus fuerit non habens filium etc..
Deut. XXV, 5 s.. Quae fuit causa legis? populus carnalis fuit. Unde nil nisi temporalia quaerebat. Lex ergo illa promisit.
Manifestum enim est, quod homo non potest durare in se, ideo consolatio est ei quod maneat in suo simili, scilicet in filio; et hoc natura desiderat, ut quod non potest in se salvari, salvetur in suo simili. Unde contingebat quod aliquis sine filio moreretur, ideo subvenit huic casui Moyses secundum hanc legem, ut frater suus haberet uxorem suam.
Nec ponebatur extraneus, qui nihil pertineret ad eum; item non haberet tantam curam de domo et familia sicut frater: et hoc est quod dicit et suscitaret semen fratri suo, idest generet filium qui habeat haereditatem illius.
Posita lege, ponunt casum erant apud nos septem fratres, et primus, uxore ducta, defunctus est, et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo etc.. Potest esse quod talis casus accidit, vel quod ipsi confinxerunt. Tamen secundum Augustinum per septem fratres homines mali signantur, qui in septem aetatibus moriuntur sine fructu.
Apost. Rom. VI, 21: quem fructum habetis (vel habuistis) in his, in quibus nunc erubescitis? ista mulier est mundana conversatio; Ps. Ci, 27: ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes sicut vestimentum veterascent.
Unde quaerunt: omnes mortui sunt, et omnes eam habuerunt: cuius uxor erit in resurrectione, quia omnium esse non poterit? ista opinio non est bona, et est contra Pharisaeos, quia credebant quod resurrectio debet esse quantum ad hanc vitam, quod quisque rehabeat uxorem suam et possessionem suam etc.. Unde dicunt cuius erit uxor? quia non potest esse uxor omnium. Ista opinio reprobatur in iob VII, 10: non revertetur in domum suam. Unde non resurget ad eumdem modum vivendi.
Sequitur responsio. Et primo ostendit errorem et causam; secundo insinuat veritatem.
Unde dicit respondens iesus ait: erratis, idest erroneam opinionem habetis; Sap. II, 21: cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim eos malitia eorum.
Et quae est causa erroris? nescientes Scripturas.
Unde non meditabantur in mandatis dei; Ps. Cxviii, 100: super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi. Unde qui meditatur in mandatis dei, potest vitare errores; unde Io. V, 39: scrutamini Scripturas. Isti autem non scrutabantur, ideo errabant, sicut faciunt aliqui qui male intelligunt. Item aliqui nescientes virtutem dei, volentes virtutem dei metiri secundum inferiora; ad Rom. I, 20: invisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.
In resurrectione neque nubent, neque nubentur. Manifestat propositum. Et quia duo dixerat, scilicet quod nesciebant Scripturas, nec virtutem dei, ideo primo declarat quod virtutem dei ignorabant; secundo quod Scripturas.
Et cum primo dixerit de Scripturis, quare hoc secundo declaratur? chrysostomus respondet, quia cum aliquis disputat cum aliquo qui errat ex malitia, primo debet allegare auctoritatem; quando cum eo qui ex ignorantia, primo debet proponere rationem, et post auctoritatem. Sic facit dominus.
Primo rationem proponit; unde dicit in resurrectione neque nubent, neque nubentur. Primum, secundum litteram, verum est. Neque nubent etc., quia tunc non erit necessarium sicut nunc est. Hieronymus: aliter accipitur nubere secundum Latinum, aliter secundum Graecum, quia proprie nubere secundum Latinum mulierum est: unde dicitur esse neutrum passivum; sed secundum Graecum viri nubent, idest ducunt uxores, mulieres nubentur, non nubent. Ideo dicit, non nubent, viri; nec nubentur, mulieres.
Cum enim nuptiae sint ad prolis procreationem, ut conservetur homo in esse in suo simili, qui non potest in seipso conservari, ideo cum resurrectio fiat ad immortalitatem, tunc non erunt necessariae nuptiae. Ideo isti errabant, et virtutem dei ignorabant. Sed sunt sicut Angeli in caelo. Ille status est status praemii, et finis istius vitae. Iob XIV, 14: putas ne homo mortuus rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea; et illa immutatio erat praemium. Vita illa erit refulgentium intellectu.
Sed quare erunt similes Angelis? quia erunt immunes a passionibus; quia nunc homo habet intellectum adnexum sensibus, et in hoc excedunt Angeli, sed tunc depurabitur, ideo similes erunt Angelis: II Reg. XIV, 17: sicut enim Angelus domini, sic et dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur. Unde qui habent animum a passionibus elevatum, similes sunt Angelis.
Passiones autem quae magis faciunt homines bestiales, sunt passiones venereorum, quae exercentur per coniugium; ideo tunc nec nubent, nec nubentur.
Item quidam dixerunt quod non omnes resurgent, sed solum homines. Sed hoc Augustinus destruit dicens quod sexus resurget; sexus autem non salvatur in homine solum.
Hanc opinionem tollit, cum dicit nec nubent, nec nubentur. Ex quo datur intelligi quod uterque sexus, sed nec nubent, nec nubentur.
De resurrectione autem mortuorum etc.. Postquam ostendit quod ignorabant virtutem dei, hic ostendit quod ignorabant Scripturas. Unde non legistis quod dictum est a domino dicente vobis: ego sum deus Abraham, Isaac et Iacob? hoc scribitur Ex. III, 6.
Sed quaerit Hieronymus, cum aliae auctoritates sint magis expressae de resurrectione, ut habetur Is. VI et Ez. XXXIII et Dan. XII, quare istam quae ambigua est posuit? respondet quod non recipiebant prophetas, sed quinque libros Moysi.
Et quomodo facit ad propositum? dicit ego sum deus Abraham, deus Isaac et deus Iacob. Deus dicitur aliquorum in colendo eum. Isti ergo colunt eum. Sed colere deum non est mortuorum, sed viventium.
Ergo Abraham, Isaac et Iacob vivunt; sed non secundum corpus: ergo secundum animam.
Sed quid valet hoc ad resurrectionem? valet, quia isti dicebant animam non esse; ipse autem ostendit animam remanere: et si anima remanet, ergo et resurrectio, quia naturaliter anima inclinatur ad corpus.
Sed quid est quod dicit, quod non est deus mortuorum? verum est secundum corpus. Est tamen etiam deus mortuorum, quia vivunt secundum spiritum; rom.
C. XIV, 8: sive vivimus, sive morimur, domini sumus. Item est contra haereticos qui damnant patres veteris testamenti, quia hic dicit quod vivunt secundum animam. Item dicit singulariter, quia in aliis gentibus quilibet deum suum habebat. Audi, Israel: dominus deus tuus unus est, Deut. VI, 4.
Sequitur effectus, quia mirabantur et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. Ps. Cxviii, 129: mirabilia testimonia tua, domine etc..