DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria aurora.
Aurora. Gallice alba, aube, ab albedine : quia tota candida intus et exterius, per sanctimoniam carnis et spiritus: unde et lilio comparatur .
Maria aurora. Latine aurora ab auro, hoc est, a splendore secundum Isidorum: quia tota fulgida intus et exterius. Vel, Ideo dicta est ab auro : quia in se habuit tripliciter aurum. Aurum mundum virgineam puritatis. Apocal.XXI, 18 : Ipsa civitas auram mundum, etc. Aurum ignitum feruentissimae charitatis. Apocalyp.III, 18, dicitur Angelo Laodiciae: Suadeo tibi emere a me aurum ignitum. Aurum optimum sapientiae a sapore : quia gustavit et vidit, etc. Genes.II, 12: Aurum terrae Hevilath optimum est. Quasi aurea hora juxta Isidorum, quia adduxit aetatem auream, id est, tempus gratiae. Unde ei convenit quod dicitur de Saturno :
Aurea per cunctas disponens saecula terras.
Aurora etiam dicitur ab aura, id est, gratia et flatu Spiritus sancti qua perflata est in sanctificatione et semper deinceps. Unde, Cantic. v, 18: Veni, Auster, perfla hortum meum, id est, Mariam, dicitur Spiritui sancto.
Quasi aura rorans. Nam precibus et meritis ejus percipimus auram, id est, refrigerium, et rorem gratiae contra incentiva vitiorum. Ipsa est etiam aura illa de qua dicit Eliphaz, Job, IV, 16 : Vocem quasi aurae lenis audivi. Maria siquidem dicitur aura propter refrigerium gratiae quam infundit diligentibus se, lenis propter multitudinem benignitatis suae.
Quasi hora roris : quia in conceptu suo descendit in eam Filius Dei quasi ros. Unde dicit, Osee, XIV, 6 : Ero quasi ros : Israel, id est, Maria, germinabit sicut litium, (Titulo de his quae a superiori descenderunt in hortum conclusum). Ipsa enim est concha illa quam Gedeon, id est, Christus implevit rore expresso de vellere : et de illa plenitudine quam contulit matri, omnes accepimus gratiam pro gratia 3. Adhuc etiam non cessat ipsa corda concava per humilitatem rore gratiae adimplere. Christus etiam qui dicitur ros, venit per Virginem in cor humanum.
Ab aure: quia concepit per aurem. Unde dicit, Cantic. v, 4: Dilectus meus, id est, Deus Pater, misit in me manum suam, id est, Filium, per foramen, scilicet auris meae. Ideo canit ei Ecclesia: " Concepisti per aurem Dominum nostrum, ut benedicta dicaris inter omnes mulieres, etc. " Per aurem, id est, per fidem dictorum : quia fides ex auditu .
Item, Aurora quasi avium hora, quae tunc incipiunt modulari voces suas in laudibus matris et Filii. Aves istae, viri spirituales, qui sunt aves mundi. Aves
caeli sunt Angeli, qui concorditer laudant eam. Unde : " Te laudant Angeli. " Unde et potest dicere cum Filio, qui dicit, Job, xxxviii, 7 : Cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei. Facit etiam obmutescere aves nocturnas, id est, haereticos : quia per eam obstructum est os loquentium iniqua .
Quasi avium aura aperiens. Aves, animae fideles volantes pennis virtutum, quarum conversatio in supernis, quarum ora aperit ad laudes suas et Filii, et ad gratiarum actionem jugiter Domino persolvendam de beneficiis incarnationis et passionis suae. Unde, II ad Corinth. IX 15 : Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. A vigilibus a longe praenuntiatur. Nam ab aeterno praeordinata est in officium salutis humanae. Sic ipsa dicit, Proverb.VIII, 23 : Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis, antequam terra fieret. Praefigurata est etiam in factis Patriarcharum, et praenuntiata oraculis Prophetarum. Noctem finit, et diem inchoat : fuit enim finis legis et inchoatio gratiae. Nox enim quaedam longa admodum ab Heva fluxit usque ad Mariam, quam finivit ipsa Maria in ortu suo. Et haec fuit nox illa solitaria nec laude digna , quae licet obscura, suis tamen vigiliis quasi quibusdam fulgoribus distinguebatur.
Prima vigilia, illuminatio occultae inspirationis. Haec fuit observata temporibus Noe et Abraham, qui occulta inspiratione aliquid figurativum de ea intellexerunt. Secunda, eruditio legalis. Haec tempore Moysi et illorum qui per legem instructi sunt. Tertia, certitudo propheticae praenuntiationis. Haec tempore Prophetarum. Quarta, vehemens sanctorum desiderium de promissione facta a Domino adimplenda. Hanc habuerunt Simeon, Elisabeth, et anima, qui velut in puncto jam erumpentis aurorae constitu- ti, non. solum ipsam, sed et Filium suum videre ardentissime gestiebant. Has itaque vigilias observaverunt sancti ab initio, si quando hanc auroram adspicerent, sicubi appareret, si usquam sui proferret indicia : quia hanc et rebus mysticis praefiguratam et prophetiis promissam intelligebant.
Aliter: Ipsa interminavit noctem triplicem, scilicet noctem legis quae erat obscura figuris, noctem ignorantiae, et noctem culpae. Inchoavit autem lucem Novi Testamenti contra noctem legis. Illum peperit, qui manifestavit veritatem contra noctem ignorantiae, et lucem gratiae contra noctem culpae adduxit. T bris etiam malitiae et miseriae finem adesse nuntiavit.
Aliter : Per Hevam nox praecessit: quia a muliere mitium factum est peccati : per Mariam dies appropinquavit . Sed nato sole justitiae de hac aurora, plenarie divisae sunt tenebrae a luce, sicut dicitur, Genes. I, 14. Tenebrosa etiam erat Scriptura, juxta illud Psalmi XVII, 12 : Tenebrosa aqua in nubibus aeris : quia obscura erat scientia in Prophetis. Sed sicut adveniente sole qui quasi nascitur de aurora, recedunt tenebrae : sic nascente Christo de Virgine, recesserunt tenebrae Scripturarum. Eccli. xliii, 15 : Aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves. Propterea dicebat Job, XXXI, 35 : Quis mihi tribuat adjutorem , ut desiderium meum compleatOmnipotens, et librum scribat ipse qui judicat?
Aurora de tenebris videtur procedere, et postmodum quasi pariendo producere solem. Sic beata Virgo processit ex antiquis patribus, qui in tenebris peccatorum et in caligine ignorantiae et sub umbra legis erant : et ipsa velut aurora nobis peperit veram solem. In ortu aurorae quodammodo nox lucida et dies videtur obscura: quia Maria nascente, quasi quaedam aurora surrexit, et humana fragilitas In ea lucida fuit per gratiam, et dies aeternus, id est, Christus obscuratus est in ea per humanitatem assumptam, cui dicitur, Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus, scilicet sub nubilo nostrae carnis. Divisa a tenebris lucem dividit a tenebris: quod figuratum est, Genes. 1, 1 et 2, ubi dicitur: In principio, scilicet restaurationis humanae, creavit Deus, cujus Maria est opus speciale. Unde dicit ei Psalmista, Psal. lxxiii, 16 : Tu fabricatus es auroram, id est, Mariam, et ex ea solem justitiae.
Caelum et terram, id est, animam et corpus Mariae. Sed haec terra erat inanis et vacua, ante gratiam sanctificationis: et tenebrae erant super faciem abyssi, quia concepta est in originali. Et dixit Deus quasi praedestinando : Fiat lux, et facta est lux , quando eam sanctificavit. Et de illa luce secundum opinionem quorumdam factum est corpus solis. Maxime autem facta est lux in conceptione in universo mundo.
Dividit lucem a tenebris : et hoc tripliciter, quia suis orationibus et exemplis praedestinatos separat a vitiis, quibus dicitur, ad Ephes. v, 8 : Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Antiqui etiam patres per eam de limbo sunt extracti, quibus se connumerans dicebat Job, XVII, 13 : In tenebris stravi lectulum meum. Et populus qui ambulabat in tenebris, per eam vidit lucem magnam . Scripturam etiam sacram quae est lux, praeservat ab haereticis tenebrosis. Prima claritas diei. Nam Ipsa fuit initium diei gratiae, quae scilicet dies incepit a sanctificatione ejus. Ideo dicitur aurora consurgens , in plenam claritatem diei, Propter hoc etiam dicitur de Christo, Sapient.XVI, 28 : Oportet praevenire solem ad benedictio-
nem tuam, et ad ortum solis te adorare. Recte Maria dicitur oriens lucis : nam ex ea ortus est Christus qui est lux mundi . Per hanc auroram solem praevenit, qui matris Intercessione Filium sibi propitium reddit. Ad Orientem lucis adorat, qui matri obsequendo iram Filii mitigat. Partim obscura, partim lucida : obscura per originale quoad nativitatem in utero, lucida per nativitatem ex utero cum sanctificatione. Vel ideo partim, quia tantam non habuit claritatem in nativitate, quantam postea in gratiae plenitudine, in Spiritus sancti superventione, in Filii Dei conceptione.
De tenebris nascitur, scilicet synagogae : quia sicut spina rosam, genuit sic Judaea Mariam. Et ortum solis praevenit ortu suo, licet illuminetur a sole post eam surrecturo. Praecessit enim ejus nativitas humanam Christi nativitatem, sed a divinitate totum suscepit splendorem. Unde, II Regum, XXIII, 4: Sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, etc. Ideo videtur dicere illud Joannis, I, 30 : Post me venit vir, qui ante me factus est, etc. Propter hoc canit ei Ecclesia : " Genuisti eum qui te fecit, et in aeternum, etc. " Beatus Maximus : " Si quidem ipse est auctor Mariae qui ortus est ex Maria. " Ad hoc designandum postquam dixit Angelus ad Jacob : Dimitte me, jam enim ascendit aurora, sequitur in textu paulo post : Ortus est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel .
Mystice: Sicut aurora solum antevenit, sic Maria Imaginem Filii nascituri ex ea nobis in virtutibus quasi repraesentavit. Lucidae nubis interjectu lumen incircumscriptum mortalium oculis ostendit. Nubes lucida Christi caro purissima. Ad litteram lentibus juxta mare citius apparet quam existentibus inter montes.
Per mare amaritudo paenitentiae et tribulationum : juxta est enim haec Domina his qui tribulato sunt corde. Dicit etiam de amatore suo : Cum ipso sum in tribulatione . Per montes intelligitur superbia et opulentia, quorum tumor et plenitudo infusa repellunt. Et intellige de apparitione quae est per infusionem gratiae et misericordiae. Media inter noctem et diem. Dies Christus , nox peccator : sicut enim Filius est mediator inter Deum et hominem, sic mater inter Filium et peccatorem : quod apparuit in passione. (Quaere causa decima septima). Sicut impossibile est de tenebris noctis venire ad lucem nisi mediante aurora, sic impossibile est de tenebris vitiorum venire ad lu cem gratiae et virtutum nisi mediante intercessione Mariae. Consurgens singulis rebus reddit colores proprios : quia de nocte omnia quasi unius coloris sunt. Nox enim, ut dicit Augustinus, quodammodo aufert oculos mundo, aurora restituit. Nam in ejus nativitate meliorata sunt omnia, et est quasi forma et modulus totius bonitatis. Forma enim fuit paenitendum stans juxta Filii crucem . Forma activorum ministrans Elisabeth parienti . Forma contemplativorum colloquens cum Gabriele , et cum Apostolis, et sanctis mulieribus in oratione perseverans . Peperit etiam Christum qui ad hoc venit in mundum, ut suam repararet imaginem in animabus nostris per Adam veterem deformatam. Rorem adducit quo terraenascentia nutriuntur. Attulit enim rorem totius spiritualis faecunditatis et universae benedictionis, quo nutritur et coalescit omne spirituale bonum : et ideo dicitur aurora quasi hora roris, ut supra. In aurora flores prius clausi expandunt folia sua. Unde Ovidius :
Ecce vigil nitido patefecit ab ortu
Purpureas aurora fores, et plena rosarum
Atria.
Flores isti sunt sancti , qui quasi prius clausi in botro, ipsa nascente aperti et expansi sunt. Ipsa siquidem fuit quasi primum lilium per votum virginitatis, Filius suus quasi prima rosa Novi Testamenti per passionem crucis. Ideo dicit Filio ipsa : Innocentes et recti adhaeserunt mihi : quia sustinui te . Ideo etiam virginibus dicitur, Eccli. XXXIX,19 : Florete flores quasi lilium, id est, Mariae exemplum.
Item, Aurora illucescente colligebatur manna a filiis Israel in deserto , quia ipsa intercedente in deserto hujus mundi interpretatur caelestis gratiae refectio, et ipsa purificante nos per paenitentiam quae signatur per desertum, digne sumimus corpus Christi,
Item, Dicitur aurora rutilans, quae est signum pluviae : et ipsam habuit mundus plenitudinem gratiae. Unde de ea dicitur, Osee, VI, 3 : Quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus, etc. (Quaere paulo infra).
Item, Aurora fugat fures illos de quibus dicitur, Job, XXIV, 17 : Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis. Fures isti daemones, qui furantur thesauros bonae operationis, vel vilium quodlibet quod thesaurum oppositae sibi virtutis. Superbia est quae furatur thesauros cujuslibet virtutis, sicut dicit Gregorius. Haeretici qui thesaurum rectae fidei. De quolibet hujusmodi fure dicitur, Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, etc. Relevat aurora infirmitates corporales : et Maria languores animarum. Nam ante ortum ipsius per Hevam totus infirmabatur mundus, ita quod a planta pedis usque ad verticem capitis non erat in eo sanitas . Mundas aves excitat ad cantandum, et ad laudes Creatoris , sicut patet in alauda : unde et dicitur aurora quasi avium ora aperiens, ut supra. Tunc enim exhilaratur volucres, et dulciter modulantur, id est, viri spirituales, qui in ortu et de ortu Virginis concorditer cecinerunt, de quibus dicitur : De medio petrarum, id est, duorum testamentorum, dabunt voces . Tunc enim coeperunt intelligi oracula Prophetarum. Ideo canit ei Ecclesia : " Nativitas tua, Dei genitrix virgo, gaudium annuntiavit in universo mundo. " Nocturnas aves convertit in fugam. Hi sunt haeretici. Nam qui male agit, odit lucem : quia Maria mediante Filio cunctas haereses interemit, et per eam obstructum est os loquentium iniqua . Vel, nocturnae aves sunt phantasticae cogitationes et pravae affectiones.
Aurora terminum ponit sopori, inducit principium operi, indicium est sereni. Terminum sopori : quia tunc surgunt operarii, viatores, et peregrini : per ipsam enim data est gratia meritorie operandi, patefacta est via paradisi, datur facultas ad supernam Jerusalem revertendi, cum ante eam omnes descenderent in Babyloniam inferni, ubi nullus ordo, sed aeterna confusio.
Moraliter : Terminus soporis refertur ad paenitentiam. Unde, ad Ephes. v, 14 : Surge qui dormis. Principium operis ad activam. Indicium sereni ad contemplativam. Haec est aurora de qua dictum est Jacob ab Angelo cum quo luctabatur, Genes. xxxii, 26 : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Angelus hic Deus Pater, Jacob figurat sanctos patres, qui sub Veteri Testamento precibus et lacrymis quasi duobus brachiis, sicut tangitur, Osee, XII, 3 et 4, ubi agitur de lucta Jacob, nitebantur a Deo extorquere in-
carnationem Unigeniti sui, quorum coetui respondetur, quasi in ortu Mariae : Dimitte me : jam enim ascendit aurora, quasi cesset jam instantia vestri luctaminis : quia jam ascendit aurora, id est, lux illa nascitur, quae vobis pariet verum solem. Sed respondit Jacob : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi : quia non debent cessare desideria et instantia sanctorum, donec benedictionem receperint, id. est, donec Jacob, id est, luctator fiat Israel, id est, videns Deum in patria, et donec possit dicere : Vidi Dominum facie ad faciem : et salva facta est anima mea . Et nota, quod postquam Jacob transgressus est Phanuel, ortus est ei sol. Phanuel interpretatur contemplans Deum. Ille ergo transgreditur Phanuel, qui illos transgreditur, qui fide Deum contemplantur, ut ipsi sic oriatur sol, quod Deum videat etiam oculo corporali.
Aliter : Ut per Angelum signetur Christus, qui forsitan data nobis matre videtur dicere se oranti : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Quasi dicat : Jam non pulses ad me primo loco, sed vade ad matrem meam. Sicut aliquis rex juvenis ad honorem matris suae reginae, remittit ad eam negotia regni. Et hoc apparuit in nuptiis , ubi prius ministri venisse creduntur ad matrem, et ipsa ad Filium. Ideo forte dirigitur sermo ille Sapientiae, XVI, 28, ad Patrem : Oportet praevenire solem, id est, prius venire ad Mariam, quam ad solem justitiae, ad benedictionem tuam obtinendam. Et ad ortum lucis adorare te, id est, gratias agere de ortu Mariae, per quam illuminatus est mundus.
Moraliter : Oportet praevenire bene operando solem, id est, diem judicii, ubi omnia manifestabuntur. Ad benedictionem tuam habendam illam de qua, Matth. xxv, 34 : Venite, benedicti, etc.
Ei ad ortum lucis adorare te, id est, credere nativitatem Christi, in cujus nativitate manifestata sunt omnia quae dicta sunt per Prophetas. Et nota, quod cum Angelus diceret Jacob verbum istud : Dimitte me, etc, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit . In femore designatur generatio. Nata enim beata Virgine, mutatus est modus generationis humanae quae erat de viro et muliere : quia filium genuit sine virili opere.
Item, De hac aurora dicitur, Job, xxxviii, 12 : Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum ? Et in hac auctoritate tangitur utraque generatio, scilicet Christi et Virginis. Praecepit enim Dominus diluculo, id est, beatae Virgini , et illuxit: ostendit aurorae, id est, beatae Virgini locum suum, videlicet ut terminaret tenebras, et inchoaret lucem. Quod autem dicitur, post ortum tuum, quasi negative ponitur. Quod si de ortu Job intelligitur, planum est. Si autem sic intelligatur : Numquid post ortum, etc, ac si dicat : Non tu haec fecisti post ortum tuum, sed ego feci post ortum meum. Et hoc intelligitur de nativitate aeterna : et haec dictio, post, non notat finem illius nativitatis, sed perfectionem. Nativitas enim Filii de Patre semper est perfecta, numquam est praeterita, vel futura : quia semper Filius nascitur de Patre, cum illa generatio sit aeterna.
Item, De hac aurora dicitur, Job, iii, 6, ubi loquitur de Judaeo qui est membrum diaboli, qui diabolus significatur per noctem, cum dicitur : Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Et subditur de Judaeo, v. 9 : Exspectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae. Exspectabat enim Judaeus suum Messiam, et illam lucem non vidit, nec auroram surgentem.
Item, De hac aurora dicitur, Cantic. VI, 9 : Quae est ista quae progreditur
quasi aurora consurgens, etc. ? Nativitas enim Virginis et ortus aurorae congrua et grata sibi similitudine comparantur, sicut assignatum est supra multiplici ratione. Et est haec vox Spiritus sancti, sicut dicit Hieronymus admirantis, id est, admirantes Angelos sanctos facientis, qui cum essent insueti de tam admirabili nativitate, et de tam solemni assumptione generis humani in beata Virgine (nam haec auctoritas et nativitati ejus convenit et assumptioni) quasi admirantes prorumpunt in haec verba : Quae est ista, etc? (Istud, quae est ista, habes multipliciter expositum titulo de aromatibus horti conclusi)
Et quod ibi dicitur, ascendit, et hic progreditur, potest vere eodem modo exponi. Et bene beata Virgo progredi dicitur ut aurora : sed nos omnes qui nascimur filii irae , in hujus miseriae incolatu quasi tenebrae progredimur. Unde, ad. Ephes. v, 8 : Eratis aliquando tenebrae, etc.
Quae est ista, etc. ? In his verbis notatur Mariae sancta nativitas, in hoc quod dicitur aurora, sanctior vita in hoc quod pulchra ut luna, sanctissima assumptio in hoc quod electa ut sol : potentissimum adjutorium in hoc quod subditur : Terribilis ut castrorum acies ordinata. Et haec interrogatio, quae est ista, ad singula membra referenda est. Fuit ergo aurora in nativitate, ut supra dictum est, luna plena in conceptione Salvatoris : unde tunc dicta est gratia plena, quae tunc solem justitiae eclipsavit : electa ut sol in assumptione, eclipsim de caetero non passura. Vel, ita ut haec auctoritas conveniat triplici ejus solemnitati. Aurora in nativitate : quia per eam dies salutis mundo illuxit, et ipsum veram solem praeveniens aliquanto tempore, tandem protulit mundo, et quotidie pie flagitantibus adducit et reducit. Luna plena in Filii conceptione : ad quod signandum ei dictum est, Luc. 1, 28 : Ave, gratia plena, portans in medio sui in utero virum fascem spinarum onustum, Christum scilicet Filium suum, verum hominem, qui fascem iniquitatum nostrarum portavit in corpore suo super lignum crucis, ubi spinis coronatus est . Isa. lxii, 4 : Languores nostros, etc. Electa ut sol in assumptione, ubi nihil praesentis Ignorantiae, nullam spinam praesentium aerumnarum habens, caelesti claritate refulsit, et intenso charitatis fervore exarsit.
Quae progreditur : in mundum de utero matris. Progressa est enim super nativitates aliorum nascendo tota sanctificata, progressa vivendo super vitam aliorum, quia sine omni mortali et veniali macula : progressa moriendo super legem morientium, quia nulla corporis putredine resoluta. Et pro his omnibus dicitur de ea, quod nec primam similem visa est nec habere sequentem.
Quae progreditur. Tota enim vita eius fuit quasi quidam mirabilis processus et progressus, quia semper crevit de virtute in virtutem : quod notatur in ordine verborum istorum, ubi primo aurorae,
secundo lunae, tertio soli comparatur. Progreditur ergo sicut dies a claritate aurorae : subobscura crescit in splendorem solis meridiani. Si enim justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectum diem , multo magis Mariae semita, quae peperit solem justitiae, progreditur in terra super omnes mortales in omni gratia et virtute. Unde dicitur ei, Proverb.XXXI, 29 : Multae filiae congregaverunt divitias, etc Pro- greditur in assumptione, scilicet de terra ad caelum : nam carnis locus proprius terra est, sicut dicit Gregorius. Progreditur etiam in ipso caelo super omnes ordines Angelorum et sanctorum. Unde de ea canitur: " Vidi speciosam , usque, desuper rivos aquarum. "
Quasi aurora, sicut expositum est supra.
Consurgens, id est, tota simul surgens. Ex hoc conjicitur, quod assumpta sit cum corpore per participium decompositae figurae. Vel, ut intelligatur hoc de nativitate, quod dicitur quasi aurora consurgens : quia de cadente materia surgens. Alii enim cadunt nascendo, quia omnes nascimur filii irae : sed ipsa consurrexit, quia munda ab originali: et tunc dixit Deus de tenebris lumen splendescere , per quod scilicet lumen illuxit in cordibus nostris, sicut dicit Apostolus . Vel, de sanctificatione ejus. Quasi enim consurrexit haec in sua sanctificatione, quando incepit lucere. Sed quia ejus sanctificatio praecellebat sanctificationes Jeremiae et Joannis Baptistae, ideo dicitur consurgens : quia inter sanctificatos habuit praeeminentiam. Unde dicit beatus Bernardus ad Canonicos Lugdunenses: " Ego puto, quod et copiosor gratia sanctificationis in ipsam descendit, quae non solum ejus sanctificaret animam, sed et eam ab omni peccato deinceps conservaret immunem : quod nulli de aliis mortalibus credimus esse donatum. " Vel, consurgens a culpa praesenti et futura et quoad originale et quoad actuale peccatum.