In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua sic : imitare bonos, et age paenitentiam, et noli diffidere, quia " ecce sto, " quasi paratus juvare, sive intrare, " ad ostium " cordis quod est liberum arbitrium, vel voluntas. Cantic. v, 2 : Aperi mihi, soror mea. "
" Et pulso, " per praedicationem. Cantic, V, 2 : Vox dilecti mei pulsantis. Vel, " Pulso " per inspirationem, bene- ficiorum collationem, tribulationum immissionem.
" Si quis audierit vocem meam, " id est, praedicationem, illam recipiendo, et opere implendo, et obediendo, " et aperuerit mihi januam, " id est, voluntatem per consensum, vel veram fidem, " intrabo ad illum, " gratiam infundendo, et secretum cordis illuminando : sicut sol intrat per fenestram : " et caenabo, " id est, delectabor, " cum illo, " scilicet per ejus justificationem. Proverb, viii, 31 : Deliciae meae esse cum filiis hominum.
" Et ipse mecum, " per conscientiae mundae jucunditatem et securitatem. Proverb. xv, 15 : Secura mens quasi juge convivium.
Vel sic : " Caenabo cum illo, " gratiam infundendo, " et ipse mecum, " gratiae cooperando, et inspirationi consentiendo.
Vel sic : " Ego sto, " exspectans ad paenitentiam. Isa. xxx, 18 : Exspectat Dominus ut misereatur vestri.
" Ad ostium. " Nota : Quinque sensus sunt ostia exterius, de quibus, Isa. XXVI, 20 : Vade, populus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te. Item ostium interius est mentis aditus. Ad istud pulsat Christus. Job, XXXI, 32 :, Ostium meum viatori patuit.
" Et pulso, " revelatione, compulsione, devotione, increpatione, beneficiorum exhibitione.
" Si quis audierit vocem meam, " scilicet mentis intellectu. Job, xlii, 5 : Auditu auris audivi te.
" Et aperuerit mihi januam, " voluntatis consensu, " intrabo ad illum, " gratiam infundendo, " et caenabo cum illo, " spiritualiter delectando, " et ipse mecum, " in gloria exsultando. Coenat enim Dominus cum homine in vita ista : sed homo cum Deo in vita alia.
" Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. "
Hic est tertia pars principalis hujus Epistolae et dicuntur duo. Primo, ponitur allicitivum affectus : secundo, excitativum intellectus, ibi, v. 22 : " Qui habet aurem, etc. "