LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De exclusione erroris Heraclilorum.
Ea tamen quae dicta sunt, errorem Heraclitorum et Protagorae non sapiunt. Heraclitus enim et Protagoras et alii consentientes eis, dixerunt verum non esse, et falsum non esse in eo quod res est vel non est, sed in eo quod apparet vel videtur intelligenti vel opinanti, ut scilicet hominem esse vel hominem non esse, non propter hoc verum sit, quod homo est vel non est, sed. propter hoc quod alicui videtur hominem esse, et alicui videtur hominem non esse. Propter quod concesserunt contradictoria simul esse vera. Et ratio eorum fuit, quod dixerunt hominem esse mensuram omnium eorum quae sunt: eo quod mens hominis (ut dicunt) mensura est existentium per intellectum quidem intelligibilium, et per sensum sensibilium. Est enim vel non est omnis res, ut dixerunt, per formam qua mensuratur ad esse, vel qua deficit ad non esse : hanc autem formam mentem vel sensum hominis dixerunt, eo quod homo mensurans est : id autem quo mensurat, in homine est, et non in re : quia aliter mensurans certitudinem men- surati non perciperet, Dicebant enim, quod homo sapiens per intellectum et sensum, non mensuratur aliquo alio : corporale enim et materiale non certificat incorporale et spirituale, sed potius e converso : nec agit corporali et materiali, sed potius agit in corporale et in materiale Propter quod dixerunt, quod homo sapiens rebus non mensuratur, sed. mensurat eas. Dicebant autem, quod et verum est, quod verum et falsum in anima sunt: et ideo videbatur eis de necessitate sequi, quod res non in eo quod est vel non est, vera vel falsa est, sed in eo quod aliqualiter anima se habet ad. ipsam. Huic rationi addebant hoc quod superius habitum est, scilicet quod sicut intelligentia praeparat animam, sic anima praeparat naturam : propter quod quidquid in re est secundum naturam, ab animae praeparatione in natura causatur, ut dicunt. Huic etiam addebant hoc quod in scientia quae fascinativa dicitur, quae pars necromantiae est, quod anima unius per virtutem sensus egressa, aliorum hominum, et etiam naturalium rerum impedit operationes : et auditus unius alium ligat ne operetur, sicut patet in illa parte necromantia) quae incantat iv a vocatur. Cujus exemplum est incantatio serpentium et aliorum : quod esse non posset secundum philosophiam, nisi anima ageret in res naturales ad esse et virtutes et operationes et horum contraria : videtur igitur, quod in hominibus et non tantum in intelligentiis res sint vel non sint ex formis animae sic vel sic se habentibus ad ipsas.
Sed ad haec dicendum quod Heraclitus deceptus fuit, quia judicavit acceptivum intellectivum sicut activum. Putabat enim quod intellectus hominis non acciperet nisi per influentiam ab intelligentia, nec acciperet acceptionem a rebus : in quo errore fuerunt fere omnes antiqui Stoici et Epicurei. Plato enim dicit expresse in libro qui dicitur esse Mennonis, quod sensibilia et corporabilia in animam hominis agere non possunt, propter hoc
quod inferiora debiliora sunt quam anima hominis. Causa autem deceptionis est, quia non considerabant inferiora nisi ut inferiora. Inferiora enim in actu superiorum existentia, nihil prohibet agere in superiora : sicut calor in actu lucis existens, agit in visum : et sic corporalia in actu intelligentiarum existentia, nihil prohibet agere in possibilem intellectum, et in hominis mentem, et sic hominem sapientem per formam acceptam fieri mensuram et intelligibilium et sensibilium : cum tamen nec sensibilia constituat, nec intelligibilia in esse : propter quod Heraclitus fuit deceptus. Non enim in eo quod videtur vel apparet, res est vel non est, sed potius in eo quod res est vel non est, in eo videtur vel apparet, vel non videtur vel non apparet. Nec mens hominis sapientis mensura est rerum, nisi prius formis rerum mensurata.
Et quod dicitur de anima praeparante naturam, non est verum, nisi de anima nobili quae non est univoce anima dicta cum animabus hominum et animalium.
Et quod ulterius inducitur de fascinativiset incantativis, non convenit omnium anima) hominum vel animalium, sed potius quibusdam ad hoc natis ex stellarum impressionibus : propter quod talia non omnibus neque semper eadem operantur, sed in quibusdam et raro, sicut Ptolemaeus in Centiloquio dicit, quod scientia astrorum ex te et ex illis est: ex te scilicet ad hoc nato, et illis ad hoc scintillantibus : sed intellectus intelligentiae quia simpliciter est constitutus, hoc per se et simpliciter habet, quod scilicet in hoc quod ipse constituit vel non constituit res, in eo res est vel non est.
Et quod dicitur, quod verum est in anima, non propter hoc dicitur quod verum esse rei non sit in re ipsa, sed propter hoc dicitur, quod unum in significatione sicut in oratione consistit in com- positione vel divisione : compositio autem et divisio in anima sunt componente vel dividente, sicut Aristoteles in principio Praedicamentorum dicit, quod singulum incomplexorum, neque verum, neque falsum significat: et in tertio de Anima, quod intelligentia indivisibilium est in quibus non est falsum : in quibus autem est verumet falsum, jam est intellectuum compositio.