Postquam determinavit philosophus ordinem procedendi circa substantias, hic incipit determinare de substantiis sensibilibus, sicut praedixerat; et dividitur in duas partes.
In prima determinat de essentia substantiarum sensibilium per rationes logicas et communes. In secunda per principia substantiarum sensibilium in octavo libro, ibi, ex his itaque dictis syllogizare oportet.
Prima pars dividitur in duas. In prima ostendit cuiusmodi sit essentia substantiarum sensibilium. In secunda ostendit, quod huiusmodi essentia habet rationem principii et causae, ibi, quod autem oportet.
Prima autem pars dividitur in partes duas. In prima determinat de essentia substantiarum sensibilium. In secunda ostendit universalia non esse substantias rerum sensibilium, ut quidam dicebant, ibi, quoniam vero de substantia perscrutatur.
Prima autem pars dividitur in duas. In prima ostendit cuiusmodi sit substantia rerum sensibilium. In secunda ex quibus constituatur, sicut ex partibus, ibi, quoniam vero definitio ratio est.
Prima dividitur in duas. In prima inquirit cuiusmodi sensibilium sit essentia substantiarum.
In secunda inquirit causam generationis earum, ibi, eorum autem quae fiunt natura.
Prima dividitur in duas. In prima ostendit quid sit essentia rerum sensibilium.
In secunda qualiter se habeat ad ipsa sensibilia; utrum scilicet ut idem, vel ut diversum, ibi, utrum autem idem.
Prima dividitur in duas. In prima ostendit quid est quod quid erat esse.
Secundo quorum est, ibi, quoniam vero sunt et secundum alias.
Circa primum duo facit. Primo removet ab eo quod quid erat esse praedicata per accidens.
Secundo ea, quae praedicantur per se, sicut propriae passiones de subiecto, ibi, neque etiam hoc etc..
Dicit ergo primo, quod de substantiis sensibilibus primo dicendum est, et ostendendum est in eis quod quid erat esse: ideo primum dicemus de eo quod est quod quid erat esse quaedam logice.
Sicut enim supra dictum est, haec scientia habet quandam affinitatem cum logica propter utriusque communitatem. Et ideo modus logicus huic scientiae proprius est, et ab eo convenienter incipit. Magis autem logice dicit se de eo quod quid est dicturum, inquantum investigat quid sit quod quid erat esse ex modo praedicandi. Hoc enim ad logicum proprie pertinet.
Hoc autem primo sciendum est de eo quod quid erat esse, quod oportet quod praedicetur secundum se. Illa enim quae praedicantur de aliquo per accidens, non pertinent ad quod quid erat esse illius.
Hoc enim intelligimus per quod quid erat esse alicuius, quod convenienter responderi potest ad quaestionem de eo factam per quid est. Cum autem de aliquo quaerimus quid est, non possumus convenienter respondere ea quae insunt ei per accidens; sicut cum quaeritur quid est homo, non potest responderi, quod sit album vel sedens vel musicus. Et ideo nihil eorum, quae praedicantur per accidens de aliquo, pertinent ad quod quid erat esse illius rei: non enim musicum esse, est tibi esse.
Sciendum autem est, quod in omnibus sequentibus per hoc quod dicit hoc esse, vel huic esse, intelligit quod quid erat esse illius rei; sicut homini esse vel hominem esse, intelligit id quod pertinet ad quod quid est homo. Quod est autem musicum esse, idest hoc ipsum quod quid est musicus, non pertinet ad hoc quod quid es tu. Si enim quaeratur, tu quid sis, non potest responderi quod tu sis musicus. Et ideo sequitur quod musicum esse non est tibi esse; quia ea quae pertinent ad quidditatem musici, sunt extra quidditatem tuam, licet musicus de te praedicetur.
Et hoc ideo, quia tu non secundum teipsum es musicus, idest quia musicum non praedicatur de te per se, sed per accidens. Illud ergo pertinet ad quod quid est tui, quod tu es secundum teipsum, idest quia de te praedicatur per se et non per accidens; sicut de te praedicatur per se homo, animal, substantia, rationale, sensibile, et alia huiusmodi, quae omnia pertinent ad quod quid est tui.
Deinde cum dicit neque etiam.
Excludit ab eo quod est quod quid est, quod praedicatur secundum se, sicut passiones de subiectis; dicens: neque etiam hoc omne quod praedicatur secundum se de aliquo, pertinet ad hoc quod quid erat esse eius. Praedicatur enim per se passio de proprio subiecto, sicut color de superficie. Non tamen quod quid erat esse est, quod ita inest alicui secundum se, sicut superficiei inest album; quia non superficiei esse est album esse, idest hoc ipsum quod quid est superficies, non est quod quid est album.
Alia enim est quidditas superficiei et albedinis.
Et non solum hoc quod est esse album non est quod quid est superficiei; sed nec ipsum compositum ex utrisque, scilicet superficie et albedine, quod est esse superficiem albam vel esse superficiei albae.
Quidditas enim vel essentia superficiei albae, non est quidditas vel essentia superficiei.
Et si quaeratur quare? responderi potest quia hoc adest ei, idest, quia cum dico superficiem albam, dicitur aliquid quod adhaeret superficiei tamquam extrinsecum, et non tamquam intrans essentiam eius. Unde hoc totum quod est superficies alba, non est de essentia superficiei.
Praedicantur autem passiones de propriis subiectis ea ratione, quia propria subiecta in earum definitionibus ponuntur, sicut nasus ponitur in definitione simi, et numerus in definitione paris. Quaedam vero ita praedicantur per se, quod subiecta in eorum definitionibus non ponuntur, sicut animal per se de homine; nec homo ponitur in definitione animalis. Cum ergo ea quae praedicantur per accidens non pertineant ad quod quid est, nec illa quae praedicantur per se in quorum definitionibus ponuntur subiecta, relinquitur quod illa pertineant ad quod quid est, in quorum definitionibus non ponuntur subiecta.
Et ideo concludit dicens, quod haec erit ratio in singulis, quod quid erat esse, in qua ratione dicente ipsum, idest describente praedicatum non inerit ipsum, idest subiectum; sicut in ratione animalis, non inest homo. Unde animal pertinet ad quod quid est homo.
Probat autem deducendo ad inconveniens, quod ea quae praedicantur per se de aliquo sicut propria passio de subiecto, non pertineant ad quod quid est.
Contingit enim de eodem subiecto plures passiones diversas per se praedicari; sicut per se praedicatur propria passio, coloratum et asperum et leve, quae sunt passiones superficiei. Eiusdem autem rationis est omnia huiusmodi praedicata ad quod quid est subiecti pertinere. Ergo si albedo pertinet ad quod quid est superficiei, pari ratione et Levitas. Quae autem uni et eidem sunt eadem, sibiinvicem sunt eadem. Quare si superficiei album esse est superficiei esse semper, idest si semper et universaliter hoc verum est quod quidditas propriae passionis sit idem cum quidditate proprii subiecti, sequitur quod albo esse et levi esse, sit idem et unum, idest quod quidditas albedinis et Levitas sit una et eadem.
Hoc autem patet falsum esse. Relinquitur ergo quod quod quid erat esse propriae passionis et subiecti non est idem et unum.
Deinde cum dicit quoniam vero.
Inquirit quorum sit quod quid erat esse.
Et primo movet quaestionem. Secundo solvit eam, ibi, at vero secundum se dictorum.
Dicit ergo primo, quod sunt quaedam composita in aliis praedicamentis, et non solum in substantia. Quod quidem dicit propter hoc, quod substantiarum sensibilium, quae sunt compositae, quidditatem inquirit. Sicut enim in substantiis sensibilibus compositis est materia, quae subiicitur formae substantiali, ita etiam alia praedicamenta habent suum subiectum. Est enim aliquod subiectum unicuique eorum, sicut qualitati et quantitati et quando et ubi et motui, sub quo comprehenditur agere et pati. Unde sicut quoddam compositum est ignis ex materia et forma substantiali, ita est quaedam compositio ex substantiis et accidentibus.
Et ideo perscrutandum est, cum aliqua sit definitio substantiarum compositarum ex formis et materiis, si etiam cuiuscumque istorum compositorum ex accidentibus et subiectis est ratio eius quod quid erat esse, idest si habent definitionem quae est ratio significans quod quid erat esse. Et iterum si est in eis hoc ipsum quod quid erat esse quod significat definitio, idest si habent aliquam quidditatem sive aliquid quod potest responderi ad quid. Sicut hoc ipsum quod est albus homo, est quoddam compositum ex subiecto et accidente; utrum scilicet albo homini sit quod quid erat esse ei inquantum huiusmodi.
Et quia forte aliquis posset dicere quod albus homo sunt duae res et non una, ideo subiungit, quod hoc ipsum quod dico albus homo, habeat unum nomen quod causa exempli sit vestis. Et tunc quaestio erit de isto uno, scilicet de veste, utrum habeat quod quid est, ut possimus dicere quid est vestem esse? tunc enim, sicut hoc nomen homo significat aliquid compositum, scilicet animal rationale, ita et vestis significat aliquid compositum, scilicet hominem album. Et ita sicut homo habet definitionem, ita vestis poterit habere definitionem, sicut videtur.
Deinde cum dicit at vero solvit praedictam quaestionem; et dividitur haec pars in duas partes secundum quod duas ponit solutiones. Secunda pars incipit ibi, aut et definitio sicut et quod quid.
Dicit ergo primo, quod hoc ipsum quod dico, albus homo, sive vestis quae hoc ponitur significare, non est aliquod eorum quae dicuntur secundum se, immo est aliquid eorum quae dicuntur per accidens.
Hoc enim, quod est, homo albus, est unum per accidens, et non per se, ut superius est habitum.
Quod autem aliquid dicatur alteri esse unum per accidens, est dupliciter, ut uno modo homo est albus, et alio modo album est homo. Horum enim aliud quidem est ex additione, aliud vero non. In definitione enim hominis non est necessarium quod addatur definitio albi, vel nomen eius; in definitione vero albi necesse est quod ponatur homo, vel nomen hominis, vel eius definitio, si homo proprium subiectum eius est, vel aliquid aliud quod est eius proprium subiectum.
Et ideo ad hoc exponendum subiungit, quod istorum duorum, quae dicuntur non secundum se, unum adiungitur alteri, eo quod ipsum accidens additur illi subiecto, quod in accidentis definitione ponitur cum definitur. Sicut si aliquis definiat album, oportet quod dicat rationem hominis albi; quia oportet quod in definitione accidentis ponatur subiectum. Et tunc definitio complectitur hominem album. Et sic erit quasi ratio hominis albi, et non albi tantum. Et hoc intelligendum est, ut dictum est, si homo sit proprium et per se subiectum albi. Hoc autem adiungitur alteri per accidens; non quia ipsum apponatur in definitione alterius, sed quia aliud apponitur ipsi in sua definitione; sicut album adiungitur homini per accidens, non quod ponatur in definitione hominis, sed quia homo ponitur in definitione eius. Unde si hoc nomen vestis significat hominem album, sicut positum est, oportet quod ille, qui definit vestem, eodem modo definiat vestem sicut definitur album. Nam sicut in definitione vestis oportet quod ponatur et homo et album, ita in definitione albi oportet quod ponatur utrumque.
Itaque ex dictis patet quod album praedicatur de homine albo. Haec enim est vera, albus homo est albus, et e contrario. Tamen hoc ipsum quod est album esse hominem, non est quod quid erat esse albo. Sed neque vesti, quae significat compositum hoc quod est albus homo, ut dictum est. Sic igitur patet quod non potest esse idem quod quid erat esse eius quod est album, et eius quod est albus homo, sive vestis; per hoc quod album etiam si praedicetur de albo homine, non tamen est quod quid est esse eius.
Item patet, quod si album habet quod quid erat esse et definitionem, non habet aliam quam illam quae est albi hominis: quia cum in definitione accidentis ponatur subiectum, oportet quod hoc modo definiatur album, sicut albus homo, ut dictum est. Et hoc sic patet: quia hoc quod est album non habet quod quid erat esse, sed solum hoc de quo dicitur, scilicet homo vel homo albus. Et hoc est quod dicit: ergo est quod quid erat esse aliquid aut totaliter, aut non: idest, ergo ex praedictis sequitur quod quod quid erat esse, non est nisi eius quod est aliquid, sive illud aliquid sit totaliter, id est compositum, ut homo albus, sive non totaliter, ut homo.
Album autem non significat aliquid, sed aliquale.
Et quod id quod quid erat esse, non sit nisi eius quod est aliquid, ex hoc patet: quod quidem quid erat esse, est quod aliquid erat esse. Esse enim quid, significat esse aliquid. Unde illa quae non significant aliquid, non habent quod quid erat esse. Sed quando aliquid de aliquo dicitur, ut accidens de subiecto, non est hoc aliquid: sicut cum dico, homo est albus, non significatur quod sit hoc aliquid, sed quod sit quale. Esse enim hoc aliquid convenit solis substantiis. Et ita patet, quod album et similia non possunt habere quod quid erat esse.
Sed, quia aliquis posset dicere, quod sicut inveniuntur aliquae rationes nominum significantium substantiam, ita inveniuntur aliquae rationes nominum significantium accidentia; ideo concludit, quod quod quid erat esse non est omnium quae habent qualemcumque rationem notificantem nomen, sed eorum solum, quorum ratio est definitio.
Ratio autem alicuius definitiva non est solum, si sit talis ratio, quae significat idem cum nomine; sicut hoc quod dico, arma gerens, significat idem cum armigero; quia sic sequeretur, quod omnes rationes essent termini, idest definitiones.
Potest enim poni cuilibet rationi nomen, sicut potest poni huic rationi, quod est homo ambulans, vel homo scribens: nec tamen propter haec sequitur quod illa sint definitiones: quia secundum hoc sequeretur, quod etiam ilias, idest poema factum de bello troiano esset una definitio.
Est enim totum illud poema una ratio exponens bellum troianum. Patet igitur, quod non quaecumque ratio significans idem cum nomine est eius definitio, sed solum est definitio si fuerit alicuius primi, idest si significet aliquid per se dictum.
Hoc enim est primum in praedicationibus quod per se praedicatur.
Talia vero, scilicet prima, sunt quaecumque praedicantur per se, et non quia aliud de alio dicitur; sicut album praedicatur de homine non per se, quasi sit idem quod album et quod homo; sed praedicantur de seinvicem per accidens. Animal vero praedicatur de homine per se, et similiter rationale de animali. Et ideo hoc quod dico, animal rationale, definitio est hominis.
Sic ergo patet quod quod quid erat esse non erit alicuius, quod non sit de numero specierum alicuius generis, sed solum his, idest solum speciebus. Species enim sola definitur, cum omnis definitio sit ex genere et differentiis. Illud autem, quod sub genere continetur et differentiis constituitur est species; et ideo solius speciei est definitio. Solae enim species videntur dici non secundum participationem et passionem, nec ut accidens.
In quo removet tria quae videntur impedire quod aliquid non definiatur per aliquod genus. Primo namque ea de quibus genus praedicatur secundum participationem, non possunt definiri per illud genus, nisi sit de essentia illius definiti.
Sicut ferrum ignitum, de quo ignis per participationem praedicatur, non definitur per ignem, sicut per genus; quia ferrum non est per essentiam suam ignis, sed participat aliquid eius. Genus autem non praedicatur de speciebus per participationem, sed per essentiam. Homo enim est animal essentialiter, non solum aliquid animalis participans. Homo enim est quod verum est animal. Item subiecta praedicantur de propriis passionibus, sicut nasus de simo; et tamen essentia nasi non est essentia simi. Species enim non se habent ad genus sicut propria generis passio; sed sicut id quod est per essentiam idem generi. Potest etiam album praedicari de homine per accidens; nec essentia hominis est essentia albi, sicut essentia generis est essentia speciei.
Unde videtur, quod sola ratio speciei quae ex genere et differentiis constituitur, sit definitio.
Sed in aliis quidem si est eis nomen positum, potest esse ratio declarans quid significat nomen. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo sicut quando nomen minus notum manifestatur per magis notum quod de eo praedicatur: ut si hoc nomen philosophia notificetur per hoc nomen sapientia. Et hoc est quod dicit quod autem huic inest, scilicet quando ratio exponens nomen accipitur ab aliquo nomine notiori quod praedicatur de eo.
Alio modo quando accipitur ad expositionem nominis simplicis aliqua oratio notior; sicut si ad exponendum hoc nomen philosophus, accipitur haec oratio, amator sapientiae. Et hoc est quod dicit, aut pro sermone simplici quasi ad expositionem huius simplicis dictionis, certior oratio accipitur. Tamen talis ratio non erit definitio; nec id quod per eam significatur, erit quod quid erat esse.