TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digrcssio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
Volentes autem inquirere de virtutibus animae sensibilis interioribus, propter faciliorem intellectum primo eimnierabinius eas, et postea sigillatim exsequemur de ipsis. Dicamus igitur quod in omni natura quae pluribus communis est, oportet esse unum fontem ex quo illa communitas oriatur : sensibilis autem cogni-
tio est communicata quinque sensibus : et ideo oportet esse unum fontem ex quo omnis sensus oriatur, et ad quem omnis motus sensibilium referatur sicut ad ultimum finem : et hic fons vocatur sensus communis : qui quaedam habet in quantum sensus est, et quaedam habet in quantum sensus communis est : in quantum enim sensus est, habet quod recipit rerum species sine materia, et tamen praesente materia, quod proprium est omnis sensus. In quantum autem communis est, habet duo sine quibus sensibilis cognitio non perficitur, quorum unum est judicium sensibilis operationis, sicut nos apprehendimus videre quando videmus, et audire quando audimus, et sic de aliis. Si enim hoc judicium non esset in animalibus, non esset satis utile videre et audire, secundum alios sensus apprehendere. Secundum autem est comparare sensata diversorum sensuum per hoc quod invenit ea in uno communi sensato conjuncta vel distincta : hoc enim non potest facere aliquis sensus propriorum : quia comparatio inter plura est : et oportet comparantem plura simul habere apud se : et ideo sensus communis comparat sensata, dicendo citrinum esse dulce, et unum dulcius alio, per hoc quod ad ipsum referuntur omnium propriorum sensuum sensata. Haec igitur cogunt ponere sensum communem.
Nos autem percipimus in nobis esse cognitionem sensibilium formarum etiam quando res non est praesens : et haec cognitio est altioris abstractionis quam cognitio sensibilis, sicut superius determinavimus : scimus enim quod altera est virtus quae bene tenet, et altera est virtus quae bene recipit : quoniam bene tenens perficitur sicco frigido, et bene recipiens perficitur humido : et cum sensibilis bene recipiat et non teneat re absente, scimus sensibilem virtutem universaliter natura esse illam quae tenet imagines rerum apud nos quando res ipsae non sunt praesentes.
Nos autem in nobis circa sensibiles formas triplicem experimur in genere cognitionem, quarum una est quae est circa formas acceptas per sensum hoc modo quo sensatae sunt : ali a, autem quae est circa intentiones quae nunquam in sensum fuerunt, sed tamen a sensibilium conditionibus non sunt separatae, sicut esse conveniens vel inconveniens, et amicum vel inimicum, et esse filium et non filium, matrem et non matrem, sicut ovis noscit filium, et illi et non alii porrigit ubera Iactando, et fugit lupum ut inimicum, et canem sequitur ut custodem : et utraque istarum cognitionum est de his quae sunt apud nos re non praesente. Est autem et quaedam tertia quae agit tam in formis sensatis quam in intentionibus componendo et dividendo quae est quasi communis virtus, ad quam referuntur tam formae sensatae quam intentiones elicitae sicut sensata particularia ad sensum communem.
Resumamus igitur duo principia, per quae distinguuntur vires istae, dicentes quod activum quod est formale, non perficitur eodem quo perficitur passivum quod est recipiens et tenens. Cum igitur quaedam virtus sit quae tenet et recipit formas prius sensatas, illa erit passiva perfecta frigido sicco in complexione organi, cujus ipsa est actus. Cum autem in nobis experiamur esse cognitionem intentionum elicitarum ex sensibilibus formis, oportet esse aliquid quod eliciat et agat illas intentiones : et illius erit quasi potentia activa agens intentiones illas ex sensibus, cujus perfectio in complexione sui organi est calidum spirituale et formale valde reservatorium : ergo formarum sensatarum vocaverunt Peripatetici imaginem, alias imaginationem : et quibusdam placuit quod vocitetur virtus formalis, eo quod servat apud nos formas : activum autem et elicitivum intentionum vocarunt aestimationem. Quia vero etiam experimur apud nos iterum teneri intentiones elicitas sicut tenentur formae sensatae : et non est ab eadem potentia tenere et agere, sicut dictum est, nec idem tenens est quod tenet formas sensatas et intentiones elicitas ex eis, eo quod altior gradus abstractionis est intentio quam forma, sicut supra diximus, ideo coacti sunt invenire virtutem animae quae tenet intentiones elicitas ab aestimativa virtute : et hanc vocarunt memoriam. Adhuc autem nos experimur nos uti componendo et dividendo tam formis quam intentionibus, facimus enim hominem cum duobus capitibus, et aliquid compositum ex multiplici forma sensata, et componimus haec cum intentionibus quas elicitas habemus apud nos : et oportet quod faciens illud sit aliquid commune ad quod tam formae quam intentiones referuntur sicut ad quoddam commune. Et hoc vocarunt phantasiam, quae existens inter memoriam in qua sunt intentiones, et imaginativam in qua sunt formae acceptae per sensum., utitur utrisque componendo et dividendo : et haec ope-
ratur in somnis, sicut et in vigilia. Phantasia autem ab apparitione dicta est : quoniam illa est major cognitio quam habeat anima sensibilis, et est ultimum virtutis ejus, et haec a vulgo in hominibus vocatur cogitativa : cum tamen proprie cogitare rationis sit proprium. Haec autem phantasia plurimum confert ejus recordationi quod oblitum est per haec quod movet intentiones ad formas, et formas ad intentionem : per hoc enim venitur in simile aliquid ejus quod prius scitum fuit, et per illud venitur in oblitum, sicut nos in libro de Memoria et Reminiscentia ostendemus. Haec etiam est illa quae intellectualia assimilat corporalibus. Intellectuales enim divisiones unius in multa assimilat divisioni arboris in multos ramos, sicut id quod facimus in arbore Porphyrii de divisione praedicabilium, et resultatione quam facit ipse intellectus posterioris in primis, assimilat scalis, sicut est id quod tradidit Pythagoras de scala aurea. Secundum congruentiam autem operum Peripatetici tradiderunt istis viribus situm : omnes enim organicas esse tradiderunt, eo quod sunt circa particularia tantum : omnis enim forma particularis in materia aliqua est : quoniam forma sine omni materia accepta est universalis, circa quam operatur intellectus : sensum igitur communem in anteriori parte cerebri posuerunt in loco ubi concurrunt nervi sensitivi quinque sensuum sicut in quodam centro, qui locus medullosus est et humidus, post quem locum est durities major ex frigiditate cerebri proveniens : et illum dixerunt thesaurum formarum in quo retinentur formae et immobilitantur, qui thesaurus imaginativa vel formalis vocatur. In prima autem parte mediae cellae cerebri vel cellulae quae calida est ex motu multi spiritus, ad ipsam posuerunt aestimativam quae elicitiva et activa est intentionum. Thesaurum au- tem ejus reservantem intentiones, qui memoria vocatur, in posteriori parte cerebri posuerunt, qui locus est siccus propter nervos motivos qui oriuntur ab ipso. Cujus signum est, quia laesa illa parte perditur vel laeditur memoria in omnibus animalibus : phantasiam autem quae convertit se tam super intentiones quam super formas, posuerunt in medio mediae cellae tanquam centrum inter imaginativam et memoriam. Hujus signum est, quia laesa media cella non habetur ab aliquo animali ordinatum regimem vitae, eo quod non potest uti sensatis formis et intentionibus secundum quod oportet : et tunc efficiuntur animalia furiosa et rabida. Haec igitur sunt quae praelibare volumus de istis virtutibus, et modo prolixius determinabimus de unoquoque istorum, et primo de sensu communi.