DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria diluculum.
Diluculum, de quo dicitur, Osee, VI, 3 : Quasi diluculum praeparatus est egressus ejus. Diluculum dicitur. Ortus Mariae fuit diluculum diei gratiae : quia usque ad ipsam duravit nox quam prima mater in mundum introduxit. Et hujus diluculi principium fuit obscurum per originale, sed cito illuminatum, scilicet in sanctificationes sicut supra dictum est de aurora. Ortus vero Christi fuit plena dies. Unde tunc canitur illud Is aise,IX, 2 : Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Ideo etiam tunc dictum est pastoribus. Luc. II, 11 : Natus est vobis hodie Salvator, etc. Et dictum est hodie cum esset nox : quia de illa nocte praedixerat Psalmista, Psal. cxxxviii, 12: Nox sicut dies illuminabitur, etc. Passio vero Domini fuit quasi meridies. Unde, Amos, VIII, 9 : In die illa, occidet sol in meridie, quando scilicet habetur plenitudo caloris et luminis. In meridie enim est sol altior, ferventior, splendidior. Tunc enim Dominus ostendit magnum fervorem dilectionis, sicut praedictum erat, I Reg. XI, 9: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Fervor enim charitatis fecit eum pati. Joan. xv, 13: Majorem hac dilectionem nemo habet, etc. Et tunc non fuit qui se absconderet a calore ejus, cum orare etiam pro inimicis. Tunc etiam fuit plenitudo luminis, id est, cognitionis : quia tunc velum templi scissum est, id est, manifestata velamina Scripturarum. Et miro modo occasus hujus solis fuit in meridie passionis. Alio autem respectu tepuit iste sol in vespere suo, vel occasu, quando summam ostendit misericordiam, ut fervor ipse dicatur justitia, tepor misericordia.
Quasi diluculum praeparatus est, etc. Diluculum principium est diei, et Maria principium Christi secundum humanam naturam quam assumpsit de ea, qui Christus dies est aeternus secundum divinam. Diluculum etiam istud conjungit noctem, id est, peccatores, diei, id est, Christo, sicut dictum est de aurora : et in hoc diluculo incepit mundo diescere.
Praeparatus est egressus ejus, id est, ab aeterno paratus per praedestinationem. Unde ipsa dicit, Proverb.VIII, 23: Ab aeterno ordinata sum et ex antiquis antequam terra fieret. Vel, praeparatus per uterinam sanctificationem, ut tota munda nasceretur, per quam mundus mundandus erat. Vel, praeparatus per sapientiam Patris, cui ipsa dicit : Tu es qui extraxisti me de ventre, etc. . Praeparator Spiritus sanctus vel tota Trinitas.
Sequitur : Et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae . Dativi casus. Bene dicit: Quasi imber, scilicet ut nos compluat gratia sua, et fecundet ad fructificandum per bona opera, et exstinguat in nobis fervorem concupiscentiarum. Adapta Mariae caeteras proprietates pluviae, quas invenies ibi: De-
scandet sicut fluvia in vellus . Imber, id est gratia vel doctrina Christi et Mariae, quae duo pulveres, id est, peccatores conglutinant, ut inde fiant vasa in honorem.
Temporaneus et serotinus. Imber temporaneus secundum Hieronymum, quo jactum semen coalescit in terra, est gratia puniens. Serotinus, quo ipsa grana jam ingrossata maturantur, est gratia consummans. Sic promittit Dominus adventum suum. Et talis fuit mundo nativitas Mariae. Ideo assidue roganda est a nobis, ut nolentes praeveniat, ut velint : volentes sequatur, ne frustra velint, sicut docet Augustinus : ut Dominus exoretur tribuens gratiam incipiendi, proficiendi, et perseverandi.
Item, Sicut lux diluculi semper augmentatur et crescit ad perfectam diem : sic Maria prae caeteris ante sanctificata quam nata, quotidie sanctior procedebat, et tandem angelicam supergressa est sanctitatem, ut supra dictum est de aurora.
Item, Sol oriens quasi de diluculo, ipsum non obnubilat, sed illuminat : nec Christus de Virgine nascens matris pudicitiam laesit, sed potius insignivit : quoniam de pura reddidit puriorem. Et nota, quod fere quidquid supra dictum est de aurora, potest huic diluculo competentissime adaptari.
Item, In hoc diluculo visitavit Deus hominem. Job, VII, 18 : Visitas eum diluculo, etc. Visitas, Glossa : sublevas.
Diluculo. Glossa : Claritate virtutum. Propter claritatem virtutum ap- pellatur M ana diluculum. Ideo paulo postquam conceperat Salvatorem, dicit Zacharias, 78 : Visitavit nos
oriens ex alto. Item, Christus diluculum, de cujus egressus a Patre dicitur, Michaeae, v, 2 : Egressus ejus ab initio, id est, a Patre, a diebus aeternitatis. Et hoc intelligitur de aeterna genitura. De egressu ejus ab utero matris exponitur haec auctoritas : Quasi diluculum, etc. Sicut enim egresso diluculo fugantur tenebrae noctis, sic egresso Christo de thalamo virginali fugatae sunt tenebrae mundanae iniquitatis et ignorantiae. Et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus ,ut supra . Vel sic : Quamdiu sumus in vita temporali, est nobis Christus imber temporaneus, justificans nos per fidem et opera. Post mortem erit quasi imber serotinus, quando nos de area transferet ad horrea. Et haec duplex pluvia non ad diversas horas hujus diei sicut quidam male intelligunt, sed ad diversa tempora unius anni referenda est. Unde ibi dicitur, quod in terra promissionis pluvia bis datur in anno. Ideo promittitur veris obedientibus, Levit.XXVI, 3 : Dabo vobis pluvias temporibus suis.
Item, Veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus. Ibi dabit nobis gratiam praevenientem, ut velimus, et subsequentem, ne frustra velimus, sicut dicit Augustinus.