In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Qui vicerit, " scilicet mundi vanitatem, carnis vilitatem, diaboli malignitatem, " dabo ei, " non vendam, non reddam, non mutuabo, " sedere mecum in throno meo, " id est, potestatem judicandi mecum in judicio. Matth. XIX, 28 : Amen dico vobis, quod vos, etc.
" Sicut et ego vici, " scilicet mundum per paupertatem, carnem per virginitatem, diabolum per humilitatem, " et sedi cum Patre meo in throno ejus, " id est, potestatem accepi a Patre judicandi. Joan. v, 22 : Pater omne judicium dedit Filio.
Vel, " Sedi cum Patre, " id est, sicut ego sum in potioribus bonis Patris. Marc. XVI, 19 : Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei.
" Qui habet aurem, "
Id est, cordis intelligentiam, " audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. " Expone ut prius.
Nota : Laodicia interpretatur tribus amabilis Domini: et ideo per hanc bene intelliguntur Sancti, qui erunt in tempore ultimo, qui valde diliguntur a Domino, et sedebunt ut judices cum stolis et Domino in judicio. Matth. XIX, 28 : Sedebitis et vos super sedes duodecim, etc.
. Hic sunt dubitabilia.
Primo, super illo verbo v. 1 : " Et Angelo Ecclesiae Sardis scribe : Scio opera tua. " Quaeritur, Cum alios Episcopos ante arguitionem commendaverit, quare hic similiter non facit, imo ante commendationem arguit ?
Responsio. Sardis interpretatur principium pulchritudinis. Ad signandum: ergo quod parum bonum est inciperet nisi perseveretur in illo, ideo statim Episcopum istum reprehendit. II Petri, II, 21 : Melius erat illis non agnoscere viam justitiae, etc.
Secundo, dubitatur super illo verbo. v. 4 : " Sed habes pauca nomina. 9 Quare non dixit, paucos homines justos vel bonos : sed dicit, pauca nomina ?
Responsio. Non dicit, paucos, sed pauca nomina, ad signandum, quod Dominus proprias oves vocat nomina: tim : qui suorum Sanctorum nomina scribit in caelo. Luc. x, 20 : Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in caelis. Vel, ad signandum praedestinatos quorum nomina sunt scripta in Libro vitae, non dixit, homines, sed nomina.
Tertio, super illo verbo v. 7 : " Qui habet clavem David. " Cum supra dixit, I,18: Habeo claves mortis et inferni: hic dicit : " Qui habet clavem David : " quaeritur quae est ista diversitas? Item, Cum Aaron fuerit Sacerdos et Praelatus, ad quem pertinet usus clavium : quare non dicit hic, qui habet clavem Aaron : sed dicit, " Qui habet clavem David ? "
Item, Cum dicitur, Matth.XVI, 19 : Tibi dabo claves regni, in plurali : quare dicit hic in singulari: Qui habet clavem David?
. Responsio. Clavis multipliciter accipitur. Quandoque dicitur potestas refraenandi daemones. Sic accipitur supra, id est, habeo claves, id est, potestatem inferni et mortis. Et, infra, xx, 1 : Et vidi Angelum... habentem clavem abyssi, etc. Quandoque dicitur potestas ligandi atque solvendi peccata. Sic accipitur, Matth.XVI, 19 : Tibi dabo claves regni caelorum. Quandoque dicitur potestas nocendi. Sic accipitur, infra, IX, 1 : Data est ei clavis putei abyssi. Quandoque potestas et scientia aperiendi Scripturas. Sic accipitur hic : " Qui habet clavem David, " id est, potestatem qua aperitur David, id est, Scriptura quae intelligitur per David qui fuit Propheta : et tunc construitur non ex vi possessionis, sed ex vi opificis vel actoris. Et sic patet responsio ad primum per distinctionem praedictam, et ad secundum per constructionem diversam. Non enim dicit clavem Aaron : quia ille non fuit actor ullius scripturae, nec scriptor.
Quod quaeritur, Quare dicit singulariter clavem? Dicendum, quod ipse non loquitur de usu vel potestate Praelatorum, quae dicitur clavis, vel singulariter ut quidam dixerunt, vel pluraliter ut quidam dicunt: sed de clave illa qua Christus aperuit paradisum et infernum. Haec est crux, quae aperuit infernum, ut inde bonos extraheret. Zachar. IX, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui, etc. : et aperuit etiam paradisum, ut introduceret liberatos. Isa. XXVI, 2 : Aperite
portas, etc. Haec dicitur esse clavis David, et non Aaron : quia de cruce paenitentiae quam portavit David bene legitur, et non de cruce quam portavit Aaron. Haec autem clavis quae adaptata est ostio, regnum caelorum aperuit.
Quarto, super illo verbo v. 21 : " Dabo ei sedere mecum in throno, etc. " Quaeritur, Cum, Matth.XIX, 13, dicatur sedere super sedes duodecim : quare hic dicitur sedere in throno?
Responsio Haymonis : " Unus thronus dicitur propter unam potestatem judiciariam, duodecim sedes propter electorum perfectionem qui judicaturi sunt. Nam duodecimus numerus est perfectus, cum constet ex duobus senariis.
Quinto, ibidem, v. 21 : " Qui vicerit, dabo ei sedere. " Quaeritur, Cum constat quod non omnes qui vincunt, sedebunt cum Domino in judicio, sed tantum perfectiores : quare dicitur hic, " Qui vicerit, etc. "
Responsio Haymonis : " Quod caeteri non habebunt in se, habebunt in suis Praelatis. Qui ergo per se non judicabunt, per illos praepositos utique judicabunt. Tanta enim est in illis charitas, ut quod quisque viderit in altero, suum reputet. "