CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
Quaeret ergo aliquis in principio de organo virtutis intellectivae, sive in qua parte corporis sit et operetur. Si enim in nulla parte corporis operatur, non videtur esse in corpore. Si vero operatur in aliqua parte corporis, erit habens aliquam partem in corpore, ut organum sibi determinatum. Sed contra : Omnis virtus operans per organum operatur secundam proprietatem organi et possibilitatem et dispositionem tantum, ut virtus visiva, quae operatur per organum juxta proprietatem et possibilitatem illius : unde non judicat de sapore et sono, sed de colore : quia color pertinet ad naturam organi visus tantum, non sapor vel sonus : nullum autem organum habet possibilitatem vel dispositionem ad incorporalia: nulla ergo virtus operans vel cognoscens per organum corporale est cogitativa nisi tantum corporalium : si ergo virtus intellectiva intelligeret per organum corporale, intelligeret tantum corporalia et non spiritualia.
Item operatio virtutis intellectivae est per abstractionem a materia et a materialibus conditionibus : sed omnis operatio est secundum naturam virtutis a qua egreditur :. est ergo virtus intellectiva abstracta a materia : ergo non habet organum corporale et materiale in corpore assignatum.
Item nulla virtus incorporata, id est, parti corporis determinata sive operans per organum est cognitiva sui : quia non potest reflecti supra se, cum sit incorpo- rata : unde oculus non videt se, nec imaginatio imaginatur se. Cum ergo virtus intellectiva sit cognitiva sui , intelligit enim se cum reflectitur supra se, non est incorporata neque operans per organum .
Item omne quod comprehenditur vel
cognoscitur, est in cognoscente secundum naturam cognoscentis, et non secundum naturam rei cognitae, ut patet in omnibus, et generaliter omne quod recipitur, est in recipiente secundum naturam recipientis , et non secundum naturam recepti. Cum ergo corporalia et materialia sint in intellectu secundum modum immaterialem, erit intellectus immaterialis : ergo simplex.
Item Aristoteles in libro XV de Animalibus : Intellectus tantum inest ab extrinseco, et ipse solus est divinus : quoniam operatio ejus non habet communitatem cum operatione corporali aliquo modo. Idem in tertio libro de Anima : Sensus non potest sentire ex valde sensibili, ut sensus auditus ex magnis sonis, neque ex fortibus odoribus et coloribus videre neque odorare : sed intellectus cum intelligat aliquid valde intelligibile, non minus intelligit infima, sed magis. Sensitivum quoque non sine corpore est : hic autem separatur : ergo intellectus immaterialis et simplex est. Quod concedendum.
Dicendum est ergo, quod virtus intellectiva non est in corpore ita quod detineat sibi partem corporis : quia nullius corporis est actus, sicut virtus visiva oculi, et auditiva auris, et caeterae : sed est in toto corpore tota, hoc est, perfecta, sicut patet ex praedictis.