IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Et illa nocte nihil prendiderunt : " quae nox tempus ante adventum Christi significat, et est in omnibus cordibus in quibus Jesus suae apparitionis radios non diffundit: quae nox, vere nox a nocendo dicitur, quoniam mens in ea tenebris tenetur, ne veniat ad veritatis lucem. Sapient. XVII, 5 : Ignis quidem nulla vis.. ., nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam. Tob. v, 12 : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video 1 Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Job, iii, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.

" Mane autem facto, stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. "

Hic incipit in argumento resurrectionis Christi manifestatio.

Et dividitur haec pars in duas partes : in quarum prima describitur manifestatio : in secunda autem, istius manifestationis cum aliis quae ante ipsam factae sunt, connumeratio, ibi, v. 14 : " Hoc jam tertio manifestatus est Jesus. "

Adhuc autem, prior harum dividitur in quinque, secundum quinque in quibus Dominus suam manifestavit resurrectionem : in quorum primo suam manifestat aeternitatem, per locum in quo stetit. In

secundo, suam manifestat potestatem, per rete quod in dextera navis piscibus implevit, ibi, ji. 6 : " Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete. " In tertio, suam manifestat Passionem et Passionis utilitatem, per piscem quem prunis impositum demonstravit, ibi, v. 9 : " Ut ergo descenderunt. " In quarta, offlcii praedicationis dat auctoritatem, et conversorum salutem describit per rete quod ad terram trahi praecepit, ibi, v. 10 : " Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus. "In quinta et ultima, suae Resurrectionis ostendit veritatem, per prandium quod cum discipulis fecit, ibi, v. 12 : " Dicit eis Jesus : Venite, prandete. "

Adhuc, in prima harum duo sunt, scilicet, quod Jesus quidem perfecte secundum proprietates aeternitatis est discipulis manifestatus, et quod tamen a discipulis sub his signis non est agnitus.

In primo dicit tria, scilicet, quando, qualiter, et ubi facta est manifestatio.

Quando quidem : " Mane autem facto, " quando scilicet nox tenebrarum hujus vitae terminata fuit ad lucem surgentis aurorae in resurrectione immortalitatis et aeternitate. Habet enim Christus quatuor dies, scilicet, diem luminis, naturae, gratiae, et gloriae : qui numquam habuit mane nec vesperam, quia nec initium habuit nec finem : de quo, Psal. CIX, 3 : In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Habuit diem lucis naturae, qui illuxit in operibus creationis, dispositionis, et ornatus : in quibus cognoscibiliter lucet in vestigio et imagine, Psal. IV, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Et in hoc lumine lucet lumen suum rationi. Joan. I, 3 et 4 : Quod factum est in ipso vita erat, etc. Haec dies mane habuit initium mundi, et vesperam habebit mundi finem. Eccle. I, 5 : Oritur sol, et occidit. Tertia dies est gratiae secundum praesentiam ejus in mundo. Joan. IX, 4: Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est:venit nox, quando nemo potest operari. Haec dies habuit mane nativitatis ex utero Virginis, quando in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam . Vespere autem habuit mollem quam sustinuit, scilicet, quando sol hujus mundi suos radios abscondit. Psal. XXIX, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Quarta dies habuit splendorem resurrectionis, de qua dicit Apostolus, ad Roman. XIII, 12 : Nox praecessit, scilicet, tenebrarum mortis : dies autem appropinquavit, scilicet resurrectionis. Haec dies mane laetum habuit, et vesperam numquam habebit. Isa. LX, 20 : Non occidet ultro sol tuus, et luna tua non minuetur: quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam.

" Mane autem facto " hujus diei, " stetit Jesus in Ultore. " In luce primae diei exsultant Angeli, et beati. Psal. LXXXIII, 11 : Melior est dies una in atriis super millia. In luce secundae diei ambulant homines ratione utentes , et Deum in suis operibus cognoscentes. Psal. LXXXVIII, 16 et 17 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. In luce tertiae diei ambulant et gaudent in Christo renati. Joan. VIII, 12 : Ego sum lux mundi : qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. In luce quartae diei perficiuntur ad immortalitatem glorificandi. II ad Corinth. III, 18 : Nos omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Hoc est autem quod dicit:

" Mane autem facto, " depulsis tenebris mortis. Psal. CXXXVIII, 11 et 12 : Nox sicut dies illuminabitur,... ei nox illuminatio mea in deliciis meis. Lux enim vera sicut nec in morte a tenebris com-

prehenditur, ita nec in morte, a tenebrarum claustris detinetur. Sed oportet quod mane fiat, per surgentem gloriosi corporis nostri animam solis : de qua gloriatur Ecclesia, Cantic. VI, 9 : Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens ? Haec dies est mane, de qua dicitur, Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem, quae numquam tendit ad vesperam.

Sic ergo mane facto, " stetit Jesus. " Qui enim surrexit, non iterum sedit in pulvere, sed immortalis stetit. Job, VII, 21 : Ecce nunc in pulvere dormiam : et si mane me quaesieris, non subsistam. Sic ergo stetit qui numquam de caetero per terrae pondus inclinabitur. III Regum, XVII, 1 : Vivit Dominus, in cujus conspectu sto. Ad Roman. XIV, 4 : Stabit autem : potens est enim Dominus statuere illum.

" In littore, " quod, ut dicit Beda, finis est maris (hoc est, amaritudinis et instabilitatis fluctuum), Christus. Job, xxxviii, 11 : Usque huc venies, et non procedes amplius, hic confringes tumentes fluctus tuos. Amaritudo enim mortis et instabilitatis, immortalitatis ad littus est (quod est hora mortis) soliditatem significans gloriosae Resurrectionis, non operetur amplius. Apocal. XXI, 4 : Mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra : quia prima abierunt. Sic ergo hora, et statu, et loco, proprietates suae resurrectionis demonstrat. Et sic solvitur quaestio quam fecit Gregorius, Cur Dominus ante resurrectionem coram discipulis super undas ambulavit : post resurrectionem autem, non in undis sed in solido littoris stans apparuit? In utroque enim qualis tunc fuit, praesignavit, scilicet mortalis, quando in undis ambulavit: immortalis, quando in littore stetit.

" Non tamen discipuli, " septem qui superius dicti sunt, " cognoverunt quiaJesus est. " In tantum enim stupefecerat eos infirmitas mortis, quod vix attollere mentem poterant ad vitam Resurrectionis. Ita etiam iidem cum apparentem viderunt, spiritum se videre putabant, Isa. LIII, 3 : Quasi absconditus vultus ejus, et despectus : unde nec reputavimus eum. Malach. iii, 2 : Quis poterit cogitare diem adventus ejus ? et quis stabit ad videndum eum ? Maxime post tot tormenta, post tot vulnera, post tot probra quae sustinuit.

" Dixit ergo eis Jesus : Pueri numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. "

Hic incipit secundum, in quo suam manifestat potestatem, per hoc quod rete quod in dexteram navis missum est, piscibus implevit.

Dividitur autem haec particula in duo : in quorum primo ponitur manifestatio : in secundo autem, manifestati cognitio, ibi, v. 7 : " Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro. "

Adhuc autem, in primo duo dicuntur, scilicet, manifestationis accepta occasio, et per signum potestatis manifestatio.

In priori autem duo dicit: in quorum primo, ut accipiat manifestandi occasionem, facit interrogationem. Et in secundo, convenientem occasioni quam quaerit, accipit responsionem.

Dicit ergo :

" Pueri, numquid pulmentarium habetis? " Pueros vocat a puritate, et a subjectione, et a sensus simplicitate. A puritate quidem : sicut dicitur, 1 Regum, II, 18 : Samuel ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo, quod innocentiam et candorem significabat castitatis. A subjectione autem : quia quod, pueri subjecti sunt, patet, ad Galat. IV,

1 : Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium. De sensus simplicitate, ad Roman. XVI, 19 : Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. I ad Corinth. XIV, 20 : Malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote. Illi sunt pueri, de quibus dicitur, Isa. VIII, 18 : Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel, etc.

Ab his ergo quaeritur :

" Numquid pulmentarium habetis ? " Pulmentum dicitur quod pani ad dulcorandum adjungitur. Pulmentarium autem hoc vocat pisces ad edendum dulces et delectabiles : quia animae ex aquis voluptatum et concupiscentiarum extractae, dulce Deo parant convivium. Luc. xv, 32 : Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixiit : perierat, et inventus est. Genes. xxvii, 3 et 4 : Cumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum..., ut comedam, et benedicat tibi anima mea. Piscatio enim et venatio secundum mysterium ad idem referuntur.

"Responderunt ei, " non ignoranti, sed ut occasionem suae manifestationis ex responso acciperent : " Non, " quia quae humanis laboribus fiunt sine gratia Dei, insipida et inutilia sunt. Sapient. IV, b : Fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.

" Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. "

Hic tangitur per signum potestatis Christi manifestationem, et signi inventam veritatem.

Dicit ergo : " Mittite in dexteram navigii. " Ac si dicat : Quidquid in saeculo laborastis, sinistra est et ad sinistram pertinet. Sed nunc in dexteram mittite: ut intentione aeternorum quae per dexteram intelliguntur, laboretur a vobis. Matth. VI, 3 : Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Proverb. III, 16 : Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae, et gloria. Qui enim pro gloria et divitiis laborat, quae temporalia sunt, nihil capit pulmentarium. Qui autem in dextera rete projicit, multum facit aeternitatis fructum. Et hoc intenditur : quia ibi est longitudo dierum immortalitatis, quam Christus resurgendo patefecit.

Hoc ergo quod dicit: " Rete, " quod filis connectitur et maculis componitur, officium significat praedicationis, habens fila subtilium rationum ex quibus complectitur, et maculas diversas quibus diversis auditoribus coaptatur. Matth. xiii, 47 : Simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere pisciumcongreganti. Matth. IV, 21 : Vidit alios duos fratres...., reficientes retia sua.

His ergo dicitur: " Mittite in dexteram navigii rete. "

" Et invenietis. " Illi enim qui intentione aeternorum, lucris animarum invigilant, multum inveniunt. Isti sunt etiam de quibus dicitur, Joan. xv, 16 : Ego posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat." Miserunt ergo " rete in verbo Domini. Luc. v, 5 : In verbo tuo laxabo rete.

" Et jam non valebant illud trahere. " Trahere autem est ad littus deducere. Et hoc fit, quando in multiplicatione fidelium, ille qui curam gerit sollicitudine multitudinis cui praeest, deficit, et auxilium requirit. Luc. v, 7 : Annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent, et ad juvarent eos. Unde, Numer. XI, 10 et seq., intolerabilis Moysi res visa est, donec spiritum suum Dominus in septuaginta propagavit: quibus adjutoribusille innumerabilem multitudinem gubernavit.

" Prae multitudine piscium. " Et ideo dicit Chrysostomus, quod Dominus non statim se ostendit: donec per mira-

culum quod tantum in se continebat mysterium, cognosceretur, Unde, Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum.

Est autem hic quaestio, Cum Dominus dicit, Luc. IX, 62 : Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Quomodo Petrus relictis navi et retibus quorum usu ante vivebat, iterum ad ea reversus est ?

Adhuc quaeritur, Quare Matthaeus ad telonium non est reversus ?

Solvit autem hoc Beatus Gregorius, quod negotium quod ante conversionem agere peccatum non fuit, hoc etiam post conversionem repetere culpa non fuit : maxime cum adhuc Apostoli ad agenda spiritualia non fuerunt sufficienter praeparati : et tempus fuit necessitatis, quando aliunde non subveniebatur. Quod autem de Matthaeo dicitur, dicit Gregorius, quod talia negotia publicanorum sunt, quae vix aut numquam sine peccato et violentia rapinae, et sine injuriis fieri possunt. Et ideo ad illa post conversionem redire non est licitum.

Adhuc quaeritur, Cum. Luc. XXIV, 49, dicatur : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto . Quomodo Petrus cum istis exire de civitate fuerit ausus contra mandatum Domini ?

Ad hoc dicendum, quod in veritate non sederunt semper in civitate : quia etiam iverunt in montem in Galilaeam, ubi constituerat illis Jesus, et ad alia loca diversa iverunt. Et ideo quod dicit : Sedete, refertur ad hoc, quod se ab invicem non separarent, nec in diversas terras se spargerent, nisi prius virtute ex alto confirmarentur : nec interim quam in Jerusalem mansionem alibi stabilem quaererent. Et ideo exeuntes quinque de Jerusalem, iterum redierunt ad civitatem, promissum Patris ibidem exspectantes.

" Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare.

Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. "

Ponitur hic manifesta Domini recognitio.

Tanguntur hic tria, scilicet amantis recognitio, Petri ad Dominum festinatio, et aliorum discipulorum matura perventio.

" Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, " noscens Dominum : quia ubi amor, ibi oculus. Cantic. IV, 9 : Vulnerasti cor meum... in uno oculorum tuorum, hoc est, in concordi oculorum tuorum ad me conversione. Joannes enim, ut dicit Augustinus, contemplationem signat, quae acutius videt. Petrus autem activam signat, quae Domino in trahendis et colligendis et eligendis piscibus occupatur, ad plura distrahitur, nec limpide unum quod tamen desiderat subtiliter considerat. Hoc est ergo quod Joannes citius videt quam Petus. Tamen unum et idem diligit : Joannes familiarius, Petrus autem ferventius : et unus in contemplatione veritatis, et alter in effectu virtutis : sicut in principio hujus libri determinatum est.

" Dominus est, " quia Dominus est nomen potestatis, ut dicit Ambrosius : et per potestatem in miraculo piscium hic est manifestatus. Esther, xiii, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita. Et infra, v. 11 : Dominus omnium es.

" Simon Petrus " autem, semper fervidus in his quae Domini sunt, " cum audisset quia Dominus est, " et per miraculum piscium advertisset signum potestatis divinae, " tunica succinxit se, " quae significat fidem, et conversionem Ecclesiae.

" Erat enim nudus. " hoc est, nuda-

His, interula, et femoralibus tantum vestitus : quae virtutes naturales signant.

" Et misit se in mare, " ut citius veniret : quia navigium pondere retium tardiorem habebat motum. Matth. XIV, 28 : Domine, si tu es,jube me ad te venire super aquas. Ille enim qui plenitudinem habet potestatis, non una navi utitur, hoc est, Ecclesia una : sed totum mundum gubernat, et ideo sine aliqua navi venit.

" Alii autem discipuli navigio venerunt, etc. "

" Alii autem discipuli, " cum matura festinatione, " navigio venerunt, " designantes quod hi qui in partem sollicitudinis vocati sunt, singulares et limitatas habent potestates, et non super totum mare ambulant.

Hujus autem tangit causam, dicens : " Non enim longe erant a terra, " ubi piscabantur : signantes quia in praedicatione non profunda, exaltata a terrenis intellectibus, dicenda sunt: propter quod etiam Dominus terrenis rebus caelestia comparavit. I ad Corinth. III, 1 et 2 : Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo lac vobis polum dedi, non escam. Ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Deuter. xxx, 14 : Juxta te est, sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum.

" Sed quasi cubilis ducentis. " Cubitus est mensura humani brachii. Brachium est super quod signatur dilectus. Cantic. VIII, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Brachium etiam est quo nos amplexatur Ecclesiae sponsus. Cantic. ii, 6 : Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Et ideo significat mensuram virtutis charitatis in dilectione Dei et proximi, extensam in decalogum praeceptorum, et deductam ad quadrum quatuor virtutum cardinalium : quia centenarius est quadratus numerus, surgens ex denario. Trahere ergo rete per ducentos cubitos, est trahere per duo mandata charitatis, in denario operationis, et quatuor virtutibus. Haec enim de faciendis praecipue sunt praedicanda. Pisces praecipue sic tracti, sunt qui spiritum vitalem accipiunt in aquis baptismi. Genes. I, 2 : Spiritus Dei ferebatur super aquas. Alia translatio habet: " Fovebat aquas. " Quia Spiritus sanctus vim suam super aquas effudit, ut vitalem spiritum conciperet in regenerandis. Ezechiel. xlvii, 9 : Vivent omnia ad quae venerit torrens.

" Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. "

Hic tertio suam demonstrat Passionem, et Passionis utilitatem.

Et hoc est quod dicit : " Ut ergo, " hoc est, postquam " descenderunt, " de maris altitudine, " in terram " soliditatis aeternae per mentis considerationem. Eccle. I, 4 : Generatio praeterit, et generatio advenit : terra autem in aeternum stat, stabilitatem significans aeternae vitae caelestis in virtute et veritate Ecclesiae. Psal. xxiii, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus. Quidquid enim aliud est in mundo, instabilitate fluctuat, et natat submersum in voluptate. Habacuc, I, 14: Facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens ducem. Sic ergo mentis spiritualis consideratione, de fluctibus instabilis saeculi descendentes, ad Ecclesiae in fide et veritate et virtute stabilitatem.

" Viderunt, " sancti Spiritus illuminatione, " prunas: " Ad litteram miraculo Dei factae sunt ibi prunae ardentes, et piscis assus superpositus est. Et hoc est quod dicit : " Viderunt prunas, " calorem charitatis Christi signantes. Ad

Roman. XII, 20 : Carbones ignis congeres super caput ejus , hoc est, beneficia ex charitate impensa : quae etiam inimicos ad charitatis accendunt affectum. Psal. CXIX, 3 et 4 : Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis. H i carbones vastant et desolantur omne quod est charitati contrarium. Cantic. VIII, 7 : Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, scilicet Dei. Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?" Positas, " hoc est, ordinatas ad calefaciendum. Isa. XLIV, 16 : Calefactus sum, vidi focum. Psal. xviii, 7 : Nec est qui se abscondat a calore ejus.

" Et piscem " dulcissimum de aquis baptismi, quas sanctificavit, et quibus vim regenerativam contulit, Christum videlicet ex charitate pro nobis passum, et ex calore charitatis in cibum excoctum, et passione extostum. Psal. or, 4 : Ossa mea sicut cremium aruerunt. Alia translatio : " Ossa mea sicut in confrixorio confrixa sunt. " Frixa autem et cremia in suis intrinsecis humoribus sunt assata. Sic Christus in humore pietatis suae et misericordiae in Passione, et calore pietatis assus est. Exod. XII, 9 : Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tanium assum igni. Hic est piscis dulcissimus quem Pater caelestis filiis se petentibus porrigit. Luc. XI, 11 : Si petierit piscem, scilicet a Patre caelesti, numquid pro pisce serpentem dabit illi ? Quasi dicat: Non : sed potius dabit suiipsius in Passione assati per charitatem, dulcissimam praeparationem.

Hunc ergo piscem viderunt " superpositum, " hoc est, ad sumendum dispositum et exhibitum. Luc. xxii, 29 et 30 : Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.

Proverb. IX, 2 : Sapientia proposuit mensam suam.

" Et panem " sacramenti, qui cor hominis confirmat. Psal. lxxvii, 25 : Panem Angelorum manducavit homo. Item, Psal. cxlvii, 14 :Ex adipe frumenti saliat te. Et de hoc supra plura dicta sunt .

" Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus quos prendidistis nunc.

Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. "

Hic quarto officii praedicationis dat auctoritatem, et conversorum describit salutem.

Littera autem omnibus patet.

" Afferte, " ad beatitudinis gloriam. " Afferte, " ad refectionis Angelorum sanctorum laetitiam. Psal. xxviii, 2 : Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus.

" De piscibus " dulcissimis, aqua lotis, et ad carbones charitatis excoctis. Ezechiel. xlvii, 9 : Erunt pisces multi salis.

" Quos " sagena praedicationis " prendidistis nunc, " tempore gratiae. Jerem. XVI, 16 : Mittam piscatores multos, et piscabuntur eos.

Et, sicut ante imperavit Dominus,

" Ascendit Simon Petrus, et traxit rete, etc. "

" Ascendit, " super altitudinem maris, et se et sua ponens in periculo, " Simon Petrus, " vertex et summus Apostolorum qui piscari venerat, et omnes alios ad piscandum sua vocat auctoritate. Psal.

lxviii, 3 : Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.

Hic nihil horum veritus, " traxit, " labore suo, " rete " praedicationis et doctrinae, " in terram " soliditatis et stabilitatis vitae aeternae, " plenum magnis piscibus, " qui virtute magni et sanctitate. Ad Romam VIII, 30 : Quos justificavit, illos et glorificavit.

" Centum quinquaginta tribus : " quia centenarius ex denario in se ducto consurgens : ut primo quodlibet mandatum formetur forma virtutis, et secundo consilio divino diffiniatur, et tertio ad legem Dei reguletur, et quarto fiat subordinata potestate caelesti, et quinto invincibili perficiatur vigore, et sexto dignitatem altitudinis retineat, ita ut in nulla parte cervicibus et scabellaribus conculcandis appropinquet : et septimo, cum omni tranquillitate per intentionem Deus illi insideat, et octavo splendor veritatis in ipso refulgeat, et nono ardor charitatis illud Deo offerat, et decimo ab ipso Deo odorem et formam gratiae accipiat. Et sic per omnia bona caeli multiplicatus denarius, operum centenarii accipiat quadraturam. Quinquagenarius autem remissionis numerus est, dum nostri quinque sensus omnia secundum sua delectabilia ad decalogum referuntur : ut, sicut dicitur, Baruch, IV, 28, sicut fuerunt sensus nostri ut provocaremus Deum, decies tantum iterum convertentes requiramus eum . ''Sic enim in omni praecepto nihil videmus nisi decorem divinae pulchritudinis, nihil audimus nisi sonum divinae laudis, nihil olfacimus nisi odorem pietatis, nihil gustamus nisi dulcedinem bonitatis divinae, nihil tangimus nisi soliditatem divinae veritatis. Tria autem ad fidem referuntur divinitatis : quia etiam in divina et humana natura et eadem manente, tres invocamus personas : et in unico Domino nostro Jesu Christo tres veneramur substantias. Et sic rete ple- num est magnis piscibus centum quinquaginta tribus,

" Et cum tanti essent, non est scissum rete. "

" Et cum tanti essent, " numero et quantitate, " non est scissum, " per haereses et schismata, " rete " veritatis, doctrinae, et unitatis Ecclesiasticae.

Sed contra hoc dicitur, Luc. v, 6, ubi dicitur : Rumpebatur autem rete eorum. Adhuc autem, Omnes isti pisces electi sunt. Et Matth. XIII, 47, dicitur, quod simile est regnum caelorum sagenae missae in mare. Adhuc autem, Luc. v, 7, dicitur, quod annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adjuvarent eos. Hoc autem hic non dicitur.

Ad haec et similia dicendum est secundum Glossam, quod piscatio quae determinatur, Luc. v, 6, et, Matth. XIII, 47 et 48, signat praedicationem fidei ad Ecclesiam praesentem, ad fidem, quantum ad numerum fidelium. Et quia multi sunt de hoc reti exeuntes per schismata et haereses quas procurant, ideo ibi dicitur quod rumpebatur eorum rete. 1 ad Corinth. XI, 19 : Oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Matth. xviii, 7 : Necesse est ut veniant scandala : verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit. Et quia etiam contra tales saepe fit indigentia litteratorum et potentum in saeculari potentia, ideo annuunt sociis in alia navi gubernatis ut juvent eos : vel ut disputatione litteratoria convincantur : vel potentia saeculari comprimantur. Litterati enim et potentes quasi in alia navi sunt : quia Ecclesia humilitate et simplicitate Christi gubernat subjectos. 1 ad Corinth. I, 26 : Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Illos enim, Matth. xiii, 48, ad numerum

fidelium colligit bonos et malos fideles. Ad Titum, 1, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Et ideo in ultimo examine judicii, multi de sic captis foras mittuntur et ejiciuntur : boni autem in vasa aeternae beatitudinis tamquam in mansiones Patris colliguntur. Ista autem piscatio finalis, captos signat ad perpetuae gloriae stabilitatem, et ad littus aeternitatis extractos. Quia post hanc piscationem nullus umquam Apostolorum ad piscandum rediit: et ideo omnes electi, et nulli ejecti sunt, et nullae scissurae post haec penitus procurandae erunt. Nec egent adjutoribus : quia omnes securi sunt, in beatitudine confirmati.

Hoc est ergo quod dicit : " Centum quinquaginta tribus. " Isidorus autem dicit, quod in mari illo non sunt nisi centum quinquaginta tria genera piscium, et de quolibet genere piscium aliquis fuit comprehensus. Sed hoc probare esset difficile. Et hoc ideo non approbatur.

" Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es? scientes quia Dominus est.

Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. "

Hic et in quinta et ultima particula suae Resurrectionis ostendit veritatem, per prandium quod cum discipulis suis fecit.

Dicuntur autem hic tria, scilicet, ad prandendum invitatio, discreta Domini cognitio, et Domini in argumento Apostolis consueto secundum veritatem demonstratio.

Dicit ergo : " Venite, prandete. " Prandium enim quasi parandium dicitur : quia jam paraverat et refectionem de se et de gaudio conversorum. Matth. XXII, 4 : Ecce prandium meum paravi : tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parpta. Tauri caelestia ruminantes, sive tauri caelestes, colentes rura caelestia, martyres signant occisos pro virtute. Altilia, contemplantes in veritatis contemplatione. Et omnia parata, universitatem signant electorum, quae parata sunt ad refectionem Sanctorum. " Venite ergo, prandete. " Psal. lxvii, 11: Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Apocal. XIX, 9 : Beati qui ad caenam nuptiarum Agni vocati sunt. Cantic. v, 1 : Comedite, amici, et bibite : et inebriamini, charissimi.

" Et nemo audebat, etc. "

Tangitur discreta Domini cognitio.

Quod autem dicit : " Nemo audebat, " non fuit propter austeritatem, sed propter reverentiae auctoritatem, et propter cognitionis certitudinem. Jerem. XXXI, 34 : Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem, dicens : Cognosce Dominum.

" Discumbentium, " ad prandium, " interrogare eum, " quia non oportebat. Ubi enim est veritas benigne et aperte exhibita, nulla opus est interrogatione. Joan. XVI, 29 et 30 : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget.

" Tu quis es ? " Cum silentio et reverentia multa sedebant, attendentes in eum.

" Scientes, " certa cognitione, " quia Dominus est, " cui cum metu et reverentia oportet intendere. Ad Hebr. xii, 28 : Serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia. Ad Philip. II, 12 : Cum metu et tremore vestram salutem operamini.

" Et venit Jesus, etc. "

Signum est consuetum, in quo suae Resurrectionis demonstrat veritatem.

Dicit ergo : " Et venit, " postquam alios in discubitu mensae disposuerat et ordinaverat. Luc. XII, 37 : Transiens ministrabit illis. Tunc ergo ut Dominus et

paterfamilias " venit " ad mensae discubitum in capite, " et, " modo consueto, " accepit " in manibus deitati conjunctis, "panem, " quem suo ibidem miraculo praeparaverat. Sapient. XVI, 20 : Panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

" Et dat eis, " fractum distribuendo. Matth. xxv, 15 : Dedit unicuique secundum propriam virtutem.

" Et piscem similiter, " in dulcedine fefectionis, sicut patet per ante dieta : et comedit cum eis, sicut dicitur, Luc. XXIV, 43, quod postquam cum eis comedit et bibit, sumens reliquias dedit eis.

Hac ergo potestate comedendi suae Resurrectionis demonstravit veritatem.

Sed objicitur hic, quod.cibis egere, est corporis animalis. Sed in resurrectione non erunt corpora animalia, sed gloriosa, cibis non egentia. Videtur ergo quod veritatem non demonstravit resurrectionis, sed potius vitam cujusdam resuscitationis post quam iterum esset moriturus.

Ad hoc autem dicendum, quod in manducatione, ut dicit Augustinus, duo attenduntur, scilicet, potestas naturae, et indigentia ad deperditionis restaurationem ordinata. Potestas ergo manducandi de veritate naturae est: et hanc Dominus demonstravit manducando. Indigentia autem ad animalitatem corporis pertinet : et illam Dominus non habuit post resurrectionem.

Sed tunc quaeritur, Quid de cibo illo est factum, ex quo corpori ad restaurationem non est unitus? Ad hoc autem iterum respondet Augustinus, dicens : " Aliter absorbet aquam terra sitiens, et aliter radius solis calens. Illa indigentia, iste potentia. " Et sic vult quod animalia corpora cibos attrahunt ex indigentia ut terra sitiens : spiritualia autem et gloriosa faciunt ea evaporare in aerem, sicut radius solis calens. Et de hoc in ex- positione super Lucam, XXIV, 30, satis dictum est .

" Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis."

Hic tangitur istius apparitionis ad alias comparatio.

Et hoc est quod dicit: " Hoc jam tertio. " Dicit Glossa : " Ad numerum dierum in quibus est manifestatus refertur." Unde licet primo die pluries manifestatus est, tamen una dicitur apparitio illa: quia eodem die ad consolationem discipulorum est facta. Secunda autem fuit post dies octo, quando manifestatus est ad fidei et veritatis confirmationem. Et hic tertio, quando manifestatur in plenitudine potestatis. Et licet pluries apparuit, tamen Joannes in his Evangelium terminat : quia sufficit ista triplex manifestatio ad consolationem, veritatem, et potestatem. Deuter. XIX, 15: In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.

Sic ergo jam tertio " manifestatus est Jesus, " ut Salvator consolans, et veritas fidem fundans, et potestate plenus, suis potestatem et auctoritatis plenitudinem conferens.

" Discipulis suis, " qui testes ejus essent ad omnes. Act. x, 41 : Dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo,postquam resurrexit a mortuis.

" Cum resurrexisset a mortuis, " sicut praemisit, Matth. XXVI, 32 : Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.

Sed quaeritur, Quare resurgens Dominus non continuo mansit cum discipulis, sed modo se manifestavit, modo adspectum suae praesentiae subtraxit?

Et ad hoc dicit Chrysostomus sic : " Quia subtraxit se adspectui illorum aliquando, ut avidius quaereretur, et quaesitus ardentius amaretur, et amatus insignius et devotius veneraretur. " Augustinus autem dicit, quod subtrahendo se paulatim, aliam vitam esse quam istam docuit, quae spiritu esset quaerenda, et non in praesentia corporali perficienda, sed in charitate spiritus ad Deum qui ubique est. Unde, Joan. XVI, 7 : Expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos. II ad Corinth. v, 16: Nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Spiritualis enim dilectio, etsi quandoque praesentia corporali Sanctorum generatur et fovetur, tamen talibus non perficitur: et ideo a talibus removetur, omnia transcendens, ut in solo Deo perficiatur: dicens cum Psalmista, Psal. lxii, 25: Quid mihi est in caelo, et a te quid volui super terram ?

" Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus. "

Hic istius tractatus incipit de argumentis gloriosae resurrectionis pars quinta: in qua cum manifestatione resurrectionis, confertur officium curae pastoralis.

Dividitur autem haec pars in duas partes: in quarum prima agitur de collatione potestatis. In secunda autem, omnium narratorum ostenditur immobilitas veritatis, ibi, v 24 : " Hic est discipulus ille, etc. "

Adhuc, prima subdividitur in quatuor: in quarum prima agitur de collatione curae pastoralis: in secunda autem de Passione pro grege, ibi, v. 18: "Amen, amen dico tibi, etc. " In tertia, qualiter pastor sequi habet vestigia summi Pastoris et Redemptoris, ibi, v 19 : " Sequere me. " In quarta et ultima, ostenditur qualis est distinctio in sequendo Petri et

Joannis, ibi, v. 20 : " Conversus Petrus. "

In prima harum tria dicuntur : temporis cogruentia ejus cui pastoralis cura committenda est, examinatio debita, et pastoralis cura commissa.

Dicit ergo :

" Cum ergo prandissent. " In prandio enim quaerere noluit, ne de amicitia mensae loqui videretur Petrus, quod de dilectione spopondit. Eccli. Vi, 10: Est amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. Adhuc autem, hoc ultimo fecit, ut arctius memoriae commendaret. Psal. cxxxvi, 6 : Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. In memoria enim pastoris gregem esse voluit pro quo tot et tanta sustinuit.

Hac ergo de causa post prandium, " dicit Simoni Petro Jesus. " Simonem autem vocat, ut etiam Praelatus obedire Deo se obligatum esse sciat. I Petri, v, 3 : Non ut dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo. Petrum autem dicit, ut immobilem in fidei veritate se esse debere cognoscat. Matth. XVI, 18: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.

" Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.

Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me ? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.

Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti: tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. "

Hic ponitur ejus cui committenda est cura pastoralis examinatio. Et non examinatur in scientia, quia scientiam per Spiritum sanctum erat accepturus: sed examinatur de dilectione, quae est

mensura vitae, et meritorum, et praemiorum, et causa fidelitatis ad gregem.

Tribus autem vicibus quaeritur: quia in dilectione proximi tria attenduntur, quorum unum est dilectionis fervor, ut ardenter et ex zelo diligant. Cantic. VIII, 6: Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Secundum autem est discretio dilectionis, ut discrete diligat quis, et ad quid, et qualiter est diligendus. Et hoc ipsius dilectionis nomen sonat. Eccli. XXIV, 24 : Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. Tertium est dilectionis ordo, ut sciat quo ordine quemlibet de grege diligat. Cantic. ii, 4 : Ordinavit in me charitatem. 1 ad Corinth. XIV, 40: Omnia secundum ordinem fiant, scilicet in vobis. Similiter in charitate tria sunt: quia, Deuter. VI, 5, Deus ex toto corde, ex tota mente, et ex tota anima praecipitur diligi , hoc est, ex tota cordis voluntate ne illicialur, ex tota mentis intentione ne decipiatur, ex tota animae vi ne abstrahatur diligi. Quod enim additur: Ex omnibus, scilicet animae, viribus : ''hoc idem est, quia vires sunt animae, ex qua tota diligere praecipimur.

Dividitur autem haec pars in tres interrogationes, et in tres responsiones, et tres pastoralis curae injunctiones.

Dicit ergo:

" Simon Joannis, " hoc est, fili Joannis, qui interpretatur, in quo est gratia: quia tota dilectio fundari debet in gratia, et nihil habere debet in affectu carnis. Matth. XVI 17: Beatus es, Simon Barjona, vel Joanna: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est. Ad Galat. I, 16: Continuo non acquievi carni et sanguini. I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit." Diligis me, " ex toto corde, hoc est, ex tota voluntate, ne illiciaris ab illece-

brosis, " plus his ? " scilicet aliis Apostolis et discipulis.

Sed cum hoc Petrus scire non posset, utrum plus aliis diligeret: videtur frustra hac Dominus quaesivisse.

Sed ad hoc dicendum, quod Dominus hanc quaestionem ad instructionem Iecit successorum : ut scirent gregem Domini non debere commendari ei qui Deum tantum diligit: sed potius esse inquirendum eum qui Deum prae caeteris diligit. Et hoc signatum est, Numer. XVII, 8, ubi Aaron ideo constitutus est summus sacerdos, quia virga sui solius floruit, et fronduit, et fructum protulit : signans quod pastor singularis esse debet in rectitudine quae per virgam, singularis in scientia instructionis quae per frondes, singularis in fructu operum dulcissimae conversationis quae per fructum amygdali designatur. Ad hoc ergo dicit: " Plus his. " Et hoc dicit Augustinus: " Sic in dignitatibus Ecclesiasticis non sufficit instituere bonum, ubi melior possit inveniri. In hac autem dilectione intelligitur fervor dilectionis proximi. " Luc. XIV, 32: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, scilicet de Jesu, dum loqueretur in via ? Jerem. xx, 9: Factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis : et defeci, ferre non sustinens.

" Dicit ei " Petrus, jam firmus ut petra, non vacillans ad vocem ancillae : " Etiam, Domine, " hoc est, Ita, Domine. Non audet Petrus invocare conscientiam propriam in qua prius deceptus fuit: sed Domini conscientiam invocat, dicens : " Tu scis, " Domine, " quia amo te. " Ac si dicat: Tu nosti plus quam ego. Act. I, 24: Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris.

" Dicit ei " Jesus, officium pastorale committens. Hoc autem ter facit: quia tribus modis pascere debet. Ex fervore enim dilectionis debet praebere virtutis exemplum. Et hoc intendit hic quando

dicit: " Pasce agnos meos. " Joan. x, 4: Cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur.

" Dicit ei iterum, etc. "

Quia non sufficit Deum diligere, et gregem ferventer diligere : nisi etiam Deum diligat tota mente, et gregem diligat discrete.

Et hoc est: " Simon Joannis, " ut obedientia sua in gratia sit fundata. Ad Hebr. xiii, 9 : Optimum est gratia stabilire cor.

" Diligis me ? " tota mentis intentione ne decipiaris, et gregem discrete: ut scias quid cibi distribuere debeas, et quid eligendum unicuique praeponas. Et ideo oculi sponsi commendantur, Cantic. IV, 1: Oculi tui columbarum. Discreti autem Columbae oculi dicuntur, qui accipitrem undique venientem declinare sciunt. " Ait illi: Etiam, Domine. " Et invocat testem ipsum qui conscius est secretorum. " Tuscis, " qui interiora consideras, " quia amo te " discrete, et non decipior amplius. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Omnibus enim anteponitur, et in grege suo non nisi ipse diligitur.

" Dicit ei: Pasce agnos meos. " Pasce autem ex mentis sapientia, doctrina, et discretione, verbo sacrae praedicationis. Psal. lxxvii, 72: Pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

" Dicit ei tertio, etc. "

Ut ordi nem dilectionis etiam experiri doceret: " Simon,D obediens. Joan. XIV, 23 : Si quisdiligit me, sermonem meum servabit.

" Joannis, " ut in gratia natus et formatus sit. Joan. I, 16: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.

" Amas me ? " Idem est hic amare quod diligere. Et quaerit de charitatis or- dine : ut sciat quilibet in grege suo quo ordine sit diligendum: animam scilicet proximini plus quam corpus tuum, et corpus proximi plus quam res tuas esse diligendum. Et hunc ordinem tota anima et totis viribus esse tenendum. II ad Corinth. xii, 15: Ego libentissime impendam, et superimpendar ipse pro ani-. mabus vestris. Ad Philip. III, 7 : Quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta.

" Contristatus est Petrus, quia dixit ei, " Dominus Petro, " tertio : Amas me ? " timens quia aliquid de casu futuro iterum praesciret de ipso.

" Et dixit ei, " Petrus Domino : " Domine, tu omnia nosti. " Ad Hebr. IV,13: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus." Tu scis, " intima cordis considerans, " quia amo te " ante omnia, secundum ordinem charitatis, omnes vires meas ad te diligendum extendens: ut nihil me de caetero de tua abstrahat dilectione. Ad Romanos, viii, 38 et 39 : Certus sum enim quia neque mors, neque vita,... neque creatura aliqua poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu.

" Dixit ei, " Dominus Petro : " Pasce oves meas, " scilicet perfectos, qui sunt oves, spiritualia illis ministrando. Et hoc sufficit. I ad Corinth. ii, 6 : Sapientiam loquimur inter perfectos. Dupliciter autem committit agnos pascendos, hoc est, parvulos et imperfectos : ut illi et spiritualibus et temporalibus, quantum Ecclesiae facultates permittunt, pascantur. Isa. xl, 11: In brachio suo congregabit agnos, hoc est, pascendo in virtute: et in sinu suo levabit, hoc est, in solatio temporali fovebit.

" Amen, amen dico tibi, cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.

Hoc autem dixit, significans qua

morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.

Hic tangit qualiter pastor bonus, boni pastoris formam tenens, pro grege debet animam ponere.

Et tangit duo : in quorum primo hoc quod dictum est sub metaphora determinat. In secundo, Evangelista metaphoram explanat, ibi, v. 19 : c Hoc autem dixit. "

In primo duo dicit, scilicet, juventutis lasciviam, et senectutis restrictionem.

Dicit ergo : " Amen, amen. " Dupliciter confirmat. Quia et dura praedicit quae sunt contra carnis voluptatem, et futura quae secundum inferiores causas, nullam habent certitudinem ut credantur, et contra carnis voluptatem, et contra praesentium mobilitatem. Matth. XXIV, 35 : Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. Ac si dicat: Sicut tibi trinam praedixi negationem, quae triplici confessione dilectionis purgata est : ita nunc praedico tibi ea quae pro me confitens et non negans sustinebis. Augustinus : " Ille negator praesumendo elatus, negando prostratus, flendo purgatus, confitendo probatus, patiendo est coronatus. "

Dicit ergo :

" Cum esses junior, " non tam aetate quam sensu et virtutis imbecillitate, qua me negasti. Sicut enim dicitur in libro primo Ethicorum, non differt aetate, vel moribus puerilis. Non enim ab aetate, sed a passione defectio est. Sapient. IV, 8 et 9 : Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata : cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Daniel. xiii, 50 : Sede in medio nostrum : quia tibi Deus dedit honorem senectutis. " Cum " ergo sic sensu et imbecillitate " esses junior. " 1 ad Corinth. XIII, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut par-vulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus.

" Cingebas te. " Haec cinctio vocatur concupiscentiarum et voluptatum ligatio : sicut Aristoteles inducens Homerum in libro VII Ethicorum dicit, quod cingulum Veneris furatur mentem valde sapientium. Osee, IV, 19 : Ligavit eum spiritus in alis suis. Glossa exponit de spiritu fornicationis, qui ligat ad concupiscentias. Et ideo a ligando dicitur lex membrorum. Ad Roman. VII, 23 : Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Hoc ergo cingulo lasciviae quae mulieribus petulantibus improperatur , ''cingebas te ad carnis illecebras et mundi vanitates.

" Et ambulabas ubi volebas. " Psal. lxxx, 13 : Secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis. Et ex tali illicito amore vitae carnalis me veritatem negasti. Eccli. xviii, 30 et 31 : Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. e Cum autem senueris, a non tam aetate quam sensus maturitate et virtutis stabilitate : sicut jam confessione tua demonstrasti. Job, XII, 12 : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.

" Extendas manus tuas " tortori ad ligandum, quas ante intus ligavit timor Domini, ne extendantur ad illicita. Isa. xlv, 14 : Vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Psal. cxlix, 8 : Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Membra enim domat veritatis alligatio ne effluant ad illicita.

" Et alius te cinget, " tortor vicem trahens ad supplicia. Act. XII, 6 : Erat Petrus dormiens..., vinctus catenis duabus. Isa. XXII, 3 : Dure ligati sunt.

" Et ducet, " hoc est, violenter trahet. Thren. v, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

Sic ergo ducet " quo tu non vis, " quia mori hominibus molestum est, secundum naturae voluntatem : quamvis martyribus pretiosum, secundum rationem qua gratiae et veritati et legi consentiunt. Unde Augustinus : " Petrus nolens ad mortem venit : volens autem mortem vicit, et reliquit humanae in6rmitatis affectum naturalem, quo nemo vult mori : usque adeo quod eum Beato Petro nec senectus auferre potuerit. " Unde et in Domino hic fuit demonstratus affectus, cum dixit, Matth. XXVI, 39 : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Et paulo post, v. 41 : Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

" Hoc autem dixit, etc. "

Verbum est Evangelistae exponentis ea quae per metaphoram dicta sunt.

Dixit ergo hoc Dominus, " significans, " sub vinculorum et angulorum similitudine, " qua morte, " hoc est, quali genere mortis, " esset " Petrus " Deum clarificaturus : " quia sicut ne cingeretur vinculis cum Domino, Christum obscuravit in cordibus audientium negatione: ita extendendo manus in simili cruce sicut Christus, glorificabit Christum per exemplum constantiae virtutis, in confessione crucifigentium tortorum. Ad Philip. I, 20 : Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Quamvis enim Christus non clarificetur in se ab hominibus infidelibus, tamen clarificatur continuo per exemplum patientiae Sanctorum.

Hoc est ergo quod dicit.

" Et cum hoc dixisset " Jesus Petro. Et tangitur hic tertio qualiter pastor debet sequi vestigia summi Pastoris et Redemptoris. Et ideo " dicit ei, " hoc est, Petro, non quidem soli, sed signan- ter prae aliis : quia ipse prae omnibus pro grege debet animam ponere.

Hoc est quod dicit : " Sequere me. " I Petri, II, 21 : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. I ad Corinth. XI, 1 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Matth. XVI, 24 : Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Ad Hebr. xiii, 13 : Exeamus ad eum..., improperium ejus portantes.

" Conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in caena super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te?

Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ?

Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere. "

Hic quarto et ultimo tangit qualis est discretio insequendo Christum.

Dividitur autem haec pars in duas partes : in quarum prima ostenditur discretio. In secunda, ostenditur occasionati erroris correctio, ibi, v. 23 : " Exivit ergo sermo, etc."

In prima harum tria dicuntur : Joannis commendatio, Petri qualiter sequi deberet Joannes inquisitio, ibi, v. 21 .: " Hunc ergo cum vidisset. " Et Domini ad interrogationem Petri responsio, ibi, v. 22 : " Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere, etc. "

In prima dicuntur quatuor, scilicet, conversio Petri ad Joannem secundum respectum, et triplex Joannis commendatio : in speciali dilectione, in ea quae fuit in caena in sinum Christi reclinatione, in specialis ausus familiaritate.

Dicit ergo :

" Conversus Petrus, " quia vultum di-

rexerat ad Dominum, et tunc torquebat ad demonstrationem Joannis, a vidit, " oculos dirigens ad Joannem. Jerem. XXIV, 6 : Ponam oculos meos super eum. Dicit enim Chrysostomus, quod valde diligebat Petrus Joannem. Et audiens tam magni amoris indicia a Domino, quod videlicet simili genere mortis secuturus esset Dominum, quo Dominus praecesserat Petrum : cupiebat tam magnorum munerum Joannem habere socium. Et ideo direxit oculos ad ipsum, et vidit

" Illum discipulum quem diligebat Jesus. " Ecce commendatio Joannis prima. Dilexit autem sive propter castitatis privilegium ut dicit Chrysostomus et Beda, sive propter sibi ingenitam mansuetudinem, ut dicit Chrysostomus, sive quia vice versa Christum ipse dilexit, ut dicit Augustinus. Et de hoc satis super prologum Hieronymi super hunc librum a nobis dictum est. Amplius autem ibi determinatum est, qualiter plus dilexit Joannem, et qualiter plus Petrum : et ibi requiratur .''

Hunc ergo cum videret Petrus discipulum " sequentem. " Secunda commendatio ab imitatione : quia secutus est mandata, consilia, et exempla Domini. Daniel. iii, 41 : Sequimur te in toto corde. Matth. XIX, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et seculi sumus te.

" Qui et recubuit in caena super pectus ejus, " sicut supra, XIII, 23, expositum est: ubi, sicut dicit Beda, fluenta Evangelii ab ipso sacro Dominici pectoris fonte prae caeteris altius potavit. Quia, sicut dicitur, ad Coloss. II, 3 : In quo, scilicet Jesu, sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, scilicet Dei, absconditi. Et de omnibus his supra multa dicta sunt.

" Et dixit, " Joannes Domino. Et est tertia commendatio : quia familiariorem ausum habuit ad interrogandum Dominum. Dixit ergo interrogando : " Domine, quis est qui tradet te ? " Et hoc ipsum innuit ei Petrus, sicut supra, xiii, 25, est expositum.

" Hunc ergo cum vidisset Petrus, etc. "

Redit hic ad ponendum Petri quaestionem, dicens : " Hunc ergo, " talem et tam dilectum coapostolum, " cum vidisset Petrus, " quia princeps erat aliorum, et jam curam incepit habere in commissis, " dixit ad Jesum, " volens illuminationem accipere de sequela charorum : " Domine, " in cujus ditione cuncta sunt posita : quia nosti omnia antequam fiant. Sapient. XVI, 13 : Tu es, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem.

" Hic autem, " quem ut meipsum diligo, a quid, ." supple, patietur, in quo est te clarificaturus ?

" Dicit ei Jesus, etc. "

Illuminans dubitationem, et arguens curiositatem, et praecipiens insecutionem.

De primo dicit : " Sic eum volo manere, " custodiens a persecutoris passione quae inferat mortem. Matth. XVI, 28 : Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.a Donec veniam. "

Quidam autem propter hoc, dixerunt Joannem non esse mortuum, sed usque ad diem novissimum victurum, et in sepulcro dormientem, donec veniet Christus excitans eum. Quod fabula est. Quia Christus tam dilectum sibi Apostolum, non tamdiu, hoc est, toto tempore usque ad extremum judicium suspenderet a sui visione et fruitione. Hi autem qui hanc opinionem inducunt, non habent aliquid rationis, propter quam dicant hoc quod dicunt : nisi quia fabulantur, quod terra et pulvis in superficie sepulcri ipsius moveri videtur, sicut si spiritu alicujus

spirantis suffletur. Et hoc ego puto esse fabulam. Ideo alii dicunt, quod revera mortuus est Joannes, sed non per martyrium : sed quod statim post mortem surrexit, et cum corpore et anima translatus ad locum beatorum. Et hi accipiunt argumentum opinionis suae, quia in sepulcro ejus non invenitur : sed de fundo sepulcri dicunt quod manna scaturit et ebullit, in signum ejus quod populum dum viveret, caelesti pane pavit.

Adhuc autem dicunt, quod non est credibile quod corpus tam dilecti Apostoli Deus sine veneratione in caelo et in terra reliquerit. Et cum non inveniatur in terra ad venerandum, pium est credere, quod in caelo beata vita et immortalitate sit vestitum. Adducunt autem ad suae opinionis assertionem, quod sicut pium est credere quod corpus quod unitum est cum divinitate, est in gloria resurrectionis : ita et corpus unde corpus Christi assumptum est (quod est beatissimae Virginis) sit in gloria, sicut dicit Augustinus : ita pium est credere quod corpus ejus qui corpus quod templum Dei fuit custodivit, sit in gloria vestitum resurrectionis. Custos autem templi Dei fuit Joannes Apostolus.

Tertii tertiam ferunt opinionem, quae est Hieronymi dicentis, quod Joannes mortuus est: sed ita fuit a dolore mortis extraneus, sicut a concupiscentia carnis invenitur alienus. Quid autem de corpore ejus factum sit, et ubi repositum, vel an resurrexit, novit solus ille qui cognitor est secretorum.

Sic ergo dicit : " Sic eum volo manere, " quod persecutoris supplicium eum ab hac vita non praecidat. Quia etsi venenum bibit, non nocuit. Marc. XVI, 18 : Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Sapient. iii, 1 : Non tanget illos tormentum mortis. Et si aliquid aliud passus fuerit ad paenam mortis, non cruciavit. Et ideo dicit Dionysius Areopagita ad Joannem Apostolum : " Sic absit a me ut dicam vos aliquid pati : sed et ipsas corporis passiones secundum solum sentire ipsas experiri. " Et ideo passiones persecutorum quas sustinuit, dolorem qui rationem angustiaret vel animam tolleret, non in eum inciderunt.

" Donec veniam, " vel in saeculi consummatione secundum aliquos, vel in morte : et hoc est probabilius. Unde legitur in vita sua, quod in ultima senectute apparuit ei Dominus, dicens : " Veni, dilecte mi : quia tempus est ut cum fratribus tuis mecum epuleris. " Et ipse respondit : " Invitatus ad epulas tuas laetus venio, gratias agens quia me dignatus es ad epulas tuas invitare. " Et tunc descendit in defossum suae sepulturae locum, et resolutus per mortem migravit ad Dominum : sicut in prologo istius libri a nobis est expositum. Et ideo dicit:" Sic eum volo manere donec veniam. " Et haec est illuminatio quaestionis quam quaesivit Petrus.

" Quid ad te ? " Ecce redargutio curiositatis. Curiositas enim est investigatio superflua rerum ad nos non pertinentium. Eccli. III, 22 : In pluribus operibus ejus ne fueris curiosus : sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper.

" Tu me sequere, " quia hoc ad te pertinet. Matth. XVI, 24 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

" Exivit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? "

Hic tangitur correctio erroris.

Et tanguntur hic duo, scilicet error, et erroris correctio.

De errore dicit: " Exivit ergo, " per narrationem unius ad alterum : " exivit, " in publicum, " inter fratres. " Job, IV, 2 : Conceptum sermonem tenere

quis poterit ? Psal. cxlvii, 15 : Velociter currit sermo ejus.

" Quia discipulus ille, " a Christo et Petro dilectus, " non moritur: " quia in isto intellectu sermo recitabatur : qui tamen fuit erroneus. Et ideo, II ad Timoth. II, 7, dicit Paulus discipulo suo : Intellige quae dico : dabit enim Ubi Dominus in omnibus intellectum. Daniel. x, 1 : Intellexit sermonem : intelligentia enim opus est in visione. Isti autem fuerunt de quibus dixit Dominus, Matth. xv, 15 : Adhuc et vos sine intellectu estis ?

" Et non dixit ei Jesus, etc. "

Haec est erroris correctio. " Et non dixit Jesus ei, " hoc est, Petro : " Non moritur : " quia sententia mortis in omnes in originali peccato natos prolata est, Genes. ii, 17 : Quocumque die comederis ex eo, morte morieris. Item, iii, 19 : Pulvis es, et in pulverem reverteris. Psal. lxxxviii, 49 : Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ? Eccle. IX, 4 : Nemo est qui semper vivat. III Regum, XIV, 14 : Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram.

" Sed " dixit : " Sic eum volo manere, " a dolore persecutoris alienum, " donec veniam, " vocando eum per resolutionem naturalem ad caelum. Job, XIV, 15 : Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.

" Quid ad te ? " Remissive legendum est : quia recitat hoc quod ante dixit. Ad Roman. IX, 20 et 21: 0 homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ? An non habet potestatem figulus luti, etc. ? Eccli. iii, 22: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quae praecepit tibi Deus,illa cogita semper. Eccli. XVI, 22 : Plurima illius opera sunt in absconsis.

" Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec : et scimus quia verum est testimonium ejus. "

Hic ultimo omnium eorum quae dicta sunt inducit confirmationem.

Dicit autem duo : dictorum in veritate confirmationem, et intellectus in dictis altitudinem.

In primo horum dicit quatuor : scribentis auctoritatem, Scripturae certitudinem, scriptorum perpetuitatem, et eorum quae scripta sunt veritatem.

Dicit ergo : " Hic est discipulus ille. " Hic (inquam) tam dilectus, ut specialiter dilectus vocetur : et ideo nihil est ab eo absconditum. Joan. xv, 15 : Vos dixi amicos : quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Hic (inquam) qui in pectore recumbens secreta pectoris divini perlustravit. Sapient. vii, 21 et 22: Omnium artifex docuit me sapientia : est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, etc. Hic (inquam) qui per omnia usque ad mortem secutus est: et ideo vidit omnia occulta fide. I Joannis, I,l et 2: Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae..., annuntiamus vobis. Hic iterum qui ausu familiari de omnibus audebat interrogare. Job, v, 27 : Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, metite pertracta. Hic ergo est discipulus ille summi Magistri disciplinis institutus et perfectus. Joan, VIII, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Et sic a Magistro veritatis cognoscens veritatem, auctoritate Magistri describit. Psal. xliv, 2 :

Lingua mea calamus scribae. Ille enim verus est discipulus, per cujus linguam sicut per calamum verba Magistri describuntur : et quidquid dicit, habet veritatem. " Hic ergo est discipulus ille. " " Qui testimonium perhibet de his. " Ecce certitudo gestorum : quia testimonio tam authentici discipuli confirmata sunt. Ad Hebr. II, 3 et 4 : Ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. His ergo auctor certificavit quod scripsit : quia miraculis (quae ostendit omnia) testificatus est in eodem Spiritu conscripta, cujus virtute gesta sunt a Magistro veritatis. Psal. XCII, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis, etc.

" Et scripsit haec, " ad gestorum perpetuitatem. Unde dicit Maximus Episcopus : " Nihil aliud est auctoritas quam rationis reperta veritas, ad utilitatem posteritatis scripto commendata. " Isa. VIII, 1 : Sume tibi librum grandem, hoc est, grandia continentem, et scribe in eo stylo hominis, hoc est, ad hominis intellectum et utilitatem. Habacuc, II, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.

" Et scimus quia verum est testimonium ejus. "

" Et scimus " omnes " quia verum est testimonium ejus : " quia ab omnibus est approbata et comperta scriptorum veritas. Unde Chrysostomus : a Qui multa certitudine scripsit, non refutat testimonium suiipsius in medium ferre, provocans unumquemque examinare et scrutari quae dicta sunt. " Consuetudo enim nobis est cum valde vera dicimus, neque nostrum in talibus testimonium denegare. Act. v, 32 : Nos sumus testes horum verborum. Item, IV, 33 : Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini no-stri : et gratia magna erat in omnibus illis.

" Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus : quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. "

Hic tangit scriptorum altitudinem secundum intellectus capacitatem.

Tangit autem hic tria : factorum pluralitatem, scribendi impossibilitatem, et quod secundum intellectum omnem excedunt capacitatem.

Dicit ergo : " Sunt et alia multa, " in multitudine incomprehensibilia existentia. Eccli. I, 2 : Arenam maris quis dinumeravit ? Et dat similitudinem ad ea quae facta sunt per sapientiam divinam, tam in mentibus quam in cordibus, tam in Christi cogitationibus quam affectibus, et rationibus, et factis, et dictis, quae multitudinem arenae maris superant.

" Quae fecit Jesus, " in se, et in aliis : tam actibus cordis, quam oris, et operis.

" Quae si scribantur per singula. " Tangit scribendi impossibilitatem : quia si per singula scribantur, oportet ab aeterno cognita, et in tempore sapientia Dei dicta vel facta describere : quod est impossibile. Unde dicitur, Daniel. XII, 4 : Tu autem, Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : illud scilicet aeternitatis tempus, quo ista in facie Dei tegentur et revelabuntur : quia ibi patebunt, quantum ea sapientia per seipsam ostendere dignabitur.

"Nec ipsum arbitror mundum capere, " hoc est, mundi capacitatem non " posse " sufficere ad describendum facta Verbi et rationes : quia si super quodlibet punctum cujuslibet creaturae scribatur ratio sapientiae in qua factum est,

mille millia punctorum non continebunt quod scribendum erat super unum.

Et sic mille millia mundorum non capient " eos qui scribendi sunt libros " de uno mundo.Et adhuc remanebit scribendum infinitum pelagus de divinitate Verbi omnia illa facientis. Eccle. XII, 12 : His amplius, fili mi, ne requiras. Fa. ciendi plures libros nullus est finis. Et hoc est quod dicit : " Eos qui scribendi sunt libros. "

Hoc tamen quidam non referunt ad facta gesta a Christo, sed ad capacitatem spiritualis intelligentiae, qua mundus non potest capere profunditatem mysteriorum. Unde Augustinus : " Nos scientes quod intelligentia nostra non caperet de Christo quae scribi possent, curamus recta fide credere et intelligere quae scripsit, recta operatione exercendo implere quae docuit : ut ad dona sempiterna pervenire valeamus quae Dominus promisit. " Haec autem Joannes ipse in tanta altitudine posuit : ut stu- dendi desiderium excitet, et quaerendi sacramenta mysterii et Verbi incarnati in omnibus fervorem accendat. Psal. CIV, 4 : Quaerite Dominum, et confirmamini : quaerite faciem ejus semper. Sic enim, ut dicit Richardus de sancto Victore, et corda nostra libri sapientiae efficiuntur, in quibus Verbum cum suis sacramentis describitur, et Spiritus sapientiae se in nos transfert. Sapient. VII, 27 et 28 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Conemur ergo pulsare et quaerere : quia tunc aperietur fons mysteriorum. Eccli. I, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis.

Ad haec autem mystica nobis viam sapientiae Spiritus aperiat, qui cum Patre Verbi, et ipso Verbo, Deus trinus et unus regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.