Glossa. Prohibuerat sollicitudinem praesentium rerum; modo prohibet sollicitudinem futurorum vanam ex vitio hominum provenientem, cum dicit nolite ergo solliciti esse in crastinum. Hieronymus. Cras in Scripturis futurum tempus intelligitur, dicente Iacob: exaudiet me cras iustitia mea, et in Samuelis phantasmate pythonissa loquitur ad Saulem: cras eris mecum. De praesentibus ergo concessit debere esse sollicitos qui futura prohibet cogitare. Sufficit enim nobis praesentis temporis cogitatio; futura, quae incerta sunt, deo relinquamus.
Et hoc est quod dicitur crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi, idest ipse affert sollicitudinem suam secum. Sufficit enim diei malitia sua. Hic malitiam non contrariam virtuti posuit, sed laborem et afflictionem et angustiam saeculi. Chrysostomus in Matth.. Nihil enim ita dolorem infert animae ut sollicitudo et cura. Cum autem dicat quod crastina dies erit sollicita de seipsa, volens manifestius facere quod dicitur, prosopopoeiam facit temporis, secundum multorum consuetudinem, loquens ad plebem imperfectam: ut enim eos magis moveat, ipsos dies conquerentes inducit pro superflua cura. Numquid enim dies non sufficiens habet onus, idest curam suam? quid igitur eam aggravas magis, curam quae pertinet ad alium diem apponendo? chrysostomus super Matth.. Vel aliter. Per hodie haec solum significantur quae habemus in vita praesenti necessaria.
Quia autem dicit cras, quod superfluum est ostendit; dicit ergo nolite solliciti esse in crastinum, idest, nihil curetis super id habere quod necessarium est vobis ad vitam quotidianam: quod enim superfluum fuerit, quod est cras, curabit se. Et hoc est quod dicit: crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi; ac si dicat: superflua cum congregaveris, ipsa se curabunt; te quidem eis non fruente, invenient dominos multos, qui ea procurent. Quid ergo curas de illis, quorum potestatem aliis es dimissurus? sufficit enim diei malitia sua; quasi dicat: sufficit tibi labor quem pateris propter necessaria; noli de superfluis laborare. Vel aliter. Augustinus de serm. Dom.. Non dicitur crastinus dies nisi in tempore, ubi praeterito succedit futurum. Ergo cum aliquid boni operamur, non terrena, sed aeterna cogitemus.
Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi, idest, cum oportuerit, sumamus cibum et huiusmodi, scilicet cum necessitas urgere coeperit. Sufficit enim diei malitia sua; idest, sufficit quod ista sumere urgebit necessitas; quam malitiam nominat, quia poenalis est nobis: pertinet enim ad mortalitatem, quam peccando meruimus. Huic ergo poenae temporalis necessitati noli addere aliquod gravius: ut non solum eam patiaris, sed etiam propter hanc explendam milites deo.
Hic est cavendum, ne cum viderimus aliquem servum dei providere ne ista necessaria desint vel sibi vel eis quorum cura sibi commissa est, iudicemus eum contra domini praecepta facere, et de crastino esse sollicitum: nam et ipse dominus (cui ministrabant Angeli) propter exemplum loculos habere dignatus est.
Et in actibus apostolorum scriptum est, quae ad victum sunt necessaria, procurata esse in futurum propter imminentem famem. Non ergo hoc dominus increpat, si quis humano more ista procuret; sed si quis propter ista non militet deo. Hilarius in Matth.. Hoc etiam totum sub dicti caelestis significantia continetur.
Iubemur igitur non ambigere de futuris.
Satis enim vitae nostrae malitia dierum quibus vivimus, scilicet peccata, sufficiunt, ut circa haec purganda omnis vitae nostrae meditatio laborque versetur. Cessante autem cura nostra, ipsa futura sollicita sunt, dum nobis aeternae caritatis profectus deo procurante proponitur.