Et eadem ratio est de omnibus qualitatibus corporum quae per accidens fiunt quanta secundum corporum quantitatem: unde per accidens terminatur secundum corporum terminationem. Est ergo considerandum quod sicut corporum, quaedam terminata dicuntur, quia propriis terminis terminantur, sicut corpora terrestria; quaedam interminata, eo quod non terminantur propriis terminis, sed alienis: ita etiam est et circa perspicuum.
Quoddam enim est interminatum ex seipso, quia nihil habet in se determinatum unde ipsum videatur. Quoddam autem est terminatum, quia determinate habet aliquid in seipso, unde videatur secundum propriam terminationem.