Postquam determinavit philosophus quid est quod quid erat esse, et quorum, consequenter inquirit quomodo se habeat quod quid erat esse ad id cuius est, utrum scilicet ut idem, vel ut diversum.
Et circa hoc tria facit. Primo movet quaestionem.
Secundo solvit eam, ibi, singulum enim non aliud. Tertio ostendit quod ex solutione praedicta, possunt solvi sophisticae rationes, quae circa haec fiunt, ibi, sophistici vero elenchi.
Dicit ergo primo, quod perscrutandum est utrum quod quid erat esse cuiuscumque, et unumquodque cuius est quod quid erat esse, sit idem aut diversum; sicut utrum quod quid erat esse homini et homo sit idem aut diversum, et similiter de aliis. Hoc enim inquirere et manifestare, est aliquid praeopere, idest praenecessarium ad perscrutationem de substantia, quam intendimus facere in sequentibus.
Intendit enim inquirere inferius, utrum universalia sint substantiae rerum, et utrum partes definitorum intrent in definitionem eorum; et ad hoc valet ista perscrutatio, quam nunc proponit.
Deinde cum dicit singulum enim solvit propositam quaestionem.
Et circa hoc tria facit. Primo ponit quaestionis solutionem. Secundo probat eam, ibi, in dictis vero secundum se. Tertio ostendit contrarium solutionis praedictae esse absurdum et impossibile, ibi, absurdum vero apparebit.
Circa primum duo facit. Primo enim ostendit quid prima facie circa quaestionem propositam verum esse videatur. Secundo ostendit in quo eius contrarium accidat, ibi, in dictis quidem itaque.
Dicit ergo primo, quod statim, in primo aspectu, hoc videtur esse dicendum, quod in omnibus rebus singulum non sit aliud a sui substantia. Hoc autem quod est quod quid erat esse, est substantia eius cuius est quod quid erat esse. Unde videtur per hanc rationem in primo aspectu quod quod quid erat esse sit idem, et non alterum ab unoquoque cuius est.
Deinde cum dicit in dictis quidem.
Ostendit in quibus quod praemissum est non sit verum; dicens, quod quod quid erat esse pro tanto videtur esse non aliud ab eo cuius est, quia est eius substantia: itaque in illis, quae praedicantur secundum accidens, et non dicunt substantiam subiecti, videtur esse diversum quod quid erat esse praedicati a subiecto. Alterum enim est id quod est esse albo homini, idest quod quid erat esse albi hominis, ab eo quod est albus homo.
Quod sic videtur, quia cum dicitur, homo albus, supponitur homo; idem enim est homo, et homo albus, ut dicunt. Si enim albus haberet esse aliud a subiecto, aliquid praedicaretur de composito, ratione albi, vel posset praedicari, quia non esset contra rationem albi. Quod enim praedicatur de homine albo, non praedicatur de eo nisi quia praedicatur de homine. Accidens enim non est subiectum, nisi ratione substantiae. Unde secundum quod in albo intelligitur homo, homo et homo albus sunt idem; et pro tanto id quod erit esse albo homini, erit etiam esse homini.
Si ergo quod quid erat esse albi hominis, sit idem albo homini, erit etiam idem homini: sed non est idem homini, ergo quod quid erat esse albi hominis non est idem albo homini. Et sic in his quae sunt secundum accidens, quod quid erat esse alicuius non erit idem cum eo cuius est quod quid erat esse.
Quod autem quod quid erat esse albi hominis non sit idem homini, patet, quia non est necesse, quod quaecumque dicuntur secundum accidens de aliquo subiecto, quod sint eadem illi: subiectum enim est quodammodo medium inter duo accidentia, quae praedicantur de ipso, inquantum illa duo accidentia non uniuntur nisi unitate subiecti, sicut album et musicum unitate hominis de quo praedicantur: est ergo homo ut medium, album autem et musicum sunt extremitates. Si autem album esset idem homini per essentiam, pari ratione et musicum; et ita ista duo extrema album et musicum essent per essentiam idem; quia quaecumque uni et eidem sunt eadem, etiam sibiinvicem sunt eadem. Hoc autem est falsum, quod istae extremitates sint eaedem per essentiam: sed forsan hoc videtur esse verum, quod sint eaedem per accidens. Hoc autem certum est quod album et musicum sunt idem per accidens.
Sed ex hoc posset aliquis opinari, quod sicut album et musicum sunt idem per accidens, ita etiam hoc, quod est esse albo, et quod est esse musico, idest quod quid est utriusque sit idem per accidens. Sed hoc non videtur esse verum.
Album enim et musicum sunt idem per accidens ex hoc, quod utrumque est idem per accidens homini. Non autem quod quid est esse albi, nec hoc quod quid est musici, sunt idem cum eo quod est quod quid est esse hominis. Unde quod quid est esse albi, et quod quid est esse musici, non sunt idem per accidens, sed solum album et musicum.
Deinde cum dicit in dictis vero manifestat solutionem propositam.
Et circa hoc duo facit. Primo manifestat eam quantum ad ea quae dicuntur per se. Secundo quantum ad ea quae dicuntur per accidens, ibi, secundum accidens vero dictum.
Circa primum duo facit. Primo manifestat propositam quaestionem quantum ad ea quae dicuntur per se. Secundo concludit conclusionem intentam, ibi, necesse igitur est unum esse.
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod in his, quae dicuntur per se, non est aliud quod quid erat esse, et id cuius est.
Secundo quod non est separatum, ibi, et siquidem absolute.
Dicit ergo primo, quod in illis, quae dicuntur per se, semper necesse est idem esse quod quid erat esse et id cuius est. Quod patet si ponantur aliquae substantiae abstractae ab istis sensibilibus, quibus non sunt aliquae aliae substantiae abstractae nec aliquae naturae priores eis.
Huiusmodi enim substantias Platonici dicunt esse ideas abstractas. Si enim quod quid erat esse est aliud ab eo cuius est, oportebit hoc esse verum in omnibus in quibus est quod quid erat esse, cuiuslibet autem substantiae est quod quid erat esse, erit ergo aliquid aliud a qualibet substantia quod quid erat esse eius. Et ita etiam quod quid erat esse substantiae idealis erit aliud ab ea; et ita si ipsum bonum, idest si idea boni, et quod est bono esse, idest quod quid erat esse huius ideae, est alterum; et similiter ipsum animal, et quod est animali esse; et ipsum ens, et quod est enti esse, et ita in omnibus aliis ideis; sequetur quod sicut istae substantiae ideales ponuntur praeter substantias sensibiles, ita erunt aliae substantiae, et aliae naturae et ideae praeter ideas dictas a Platonicis, quae erunt quod quid erat esse illarum idearum; et etiam illae aliae substantiae sunt priores ideis. Et hoc dico sequetur si quod quid erat esse, substantiae est, idest si quaelibet substantia habet quod quid erat esse, ut dictum est. Vel si hoc quod quid erat esse pertinet ad substantiam rei: illud enim, a quo substantia rei dependet, est prius ea.
Deinde cum dicit et si quidem.
Ostendit quod hoc, quod est quod quid erat esse non est separatum ab eo cuius est, dicens, et si quidem sint absolute abinvicem, idest si quod quid erat esse et id cuius est, non solum sunt diversa, sed etiam sunt abinvicem separata, sequuntur duo inconvenientia: quorum primum est, quod harum rerum non sit scientia quarum quod quid est ab eis separatur. Secundum inconveniens est, quod haec eadem erunt non entia.
Et exponit quod dixerat absolute, ut videlicet nec ipsi bono, idest ideae boni, quae ponitur secundum Platonicos insit hoc quod est esse bono, idest quod quid est esse boni. Nec iterum scilicet huic bono, inest esse bonum, idest quidditas boni: quasi dicat absolutionem praedictam esse intelligendam secundum separationem quidditatis boni ab idea boni, et a particulari bono, quod dicitur per participationem ideae. Vel aliter. Nec huic esse bonum, idest nec hoc, scilicet quod quid erat esse, competit esse bonum, ut scilicet quod quid erat esse boni sit separatum a bono, et e converso.
Et quod praedicta inconvenientia sequantur hac positione facta, patet: quia scientia uniuscuiusque in hoc consistit, quod sciatur quod quid erat esse illi: et hoc similiter se habet et in bono et in omnibus aliis. Quare sequitur, quod si huic quod est esse bono, idest quidditati boni, non inest bonum, nec etiam ei quod est esse enti, idest quidditati entis, inest ens, nec similiter ei quod est uni, inest unum; quia similiter aut omnia, aut nullum eorum sunt eadem cum suis quidditatibus.
Si autem bonum propter separationem praedictam non inest ei, quod est esse bonum, ergo nec e contrario esse bonum inerit bono. Quare etiam nec quod est esse enti erit idem cum ente, nec aliquod aliorum habebit in se unum quod quid est.
Et ita si unumquodque scitur per quod quid est, nulla res poterit sciri: quod fuit primum inconveniens.
Iterum patet quod sequitur secundum, idest quod nihil erit ens, nec bonum, nec animal, nec aliquid huiusmodi; quia non poterit bonum esse illud, cui non inest hoc, quod est bono esse, idest quod quid est boni. Si igitur quod quid est boni est separatum a bono, et quod quid erat entis ab ente, sequetur quod ista, quae dicuntur bona et entia, non sunt bona, nec entia: quod fuit secundum inconveniens.
Deinde cum dicit necesse igitur concludit philosophus conclusionem principaliter intentam; dicens, quod ex quo per diversitatem et separationem eius quod quid erat esse a rebus, sequitur quod res nec sunt scitae, nec entes, quod est inconveniens, necesse est igitur esse unum benignum, et hoc quod est benigno esse, idest quod quid est benigni, et bonum et bono esse, idest quod quid est boni.
Et ponit haec duo, ut benignum pertineat ad bona particularia, quae Platonici dicebant bona per participationem, bonum autem ad ipsam ideam boni. Et similiter est de omnibus aliis, quae dicuntur per se et primo, et non per aliud sive per accidens, quia in illis est alia ratio, ut dictum est.
Ad hoc enim quod res sint scitae, et quod sint entes, hoc est sufficiens, scilicet quod quod quid erat rei sit idem cum re si extiterit, idest si fuerit verum, quamvis non sint species ideales, quas Platonici ponebant.
Licet non propter aliud ponerent Platonici species, nisi ut per eas possit haberi scientia de istis sensibilibus, ut per earum participationem essent. Sed forsan magis est sufficiens ad praedictam positionem, quod quod quid est esse rei sit idem cum re quam ipsae species, etiam si verum sit quod sint species, quia species sunt separatae a rebus. Magis autem aliquid cognoscitur et habet esse per id quod est sibi coniunctum et idem, quam per id quod est ab eo separatum.
Ex hoc autem philosophus dat intelligere destructiones specierum. Si enim species non ponuntur nisi propter scientiam rerum, et esse earum, et ad hoc sufficit alia positio, etiam hoc non posito et eo posito magis quam hoc, sequitur quod vanum sit ponere species.
Similiter ad idem ostendendum, scilicet quod non sunt species, palam est, quia si sunt ideae quales Platonici eas esse dicebant, sequetur quod id, quod est subiectum, scilicet quod haec res sensibilis non sit substantia. Ponebant enim Platonici, quod necesse est ideas esse substantias, et non esse de aliquo subiecto. Proprium enim est substantiae in subiecto non esse. Sed si ista subiecta, idest, si ista sensibilia sint substantiae, oportet quod sint secundum participationem illarum specierum; et ita illae species erunt de subiecto.
Ex his itaque rationibus manifestum est, quod unum est et idem non secundum accidens, unumquodque et quod quid erat esse eius. Et similiter in sciendo, idem est scire unumquodque, et scire quid est eius. Quare secundum expositionem prout unum esse dicuntur quae sunt unum in essendo et in sciendo, necesse est ambo, scilicet rem et quod quid erat esse eius, esse unum aliquid.
Deinde cum dicit secundum accidens manifestat solutionem positam quantum ad ea, quae dicuntur secundum accidens; dicens, quod in his quae dicuntur secundum accidens non est verum dicere, quod sit idem quod quid erat esse, et ipsum cuius est quod quid erat esse. Et hoc propter duplex significare. Cum enim dicitur homo albus, ex parte subiecti potest aliquid attribui ei ratione subiecti, vel accidentis ratione.
Si ergo diceremus, quod quod quid est albi hominis sit idem homini albo, duo possunt significari: scilicet quod sit idem homini, vel quod sit idem albo. Et hoc est quod dicit. Etenim potest significare subiectum cui accidit album, et accidens.
Quare patet, quod quodammodo est idem quod quid est albi hominis cum homine albo, et quodammodo non idem. Non enim est idem homini, nec etiam albo homini respectu subiecti, sed tamen est idem ipsi passioni, idest albo. Idem enim est quod quid erat albo et album. Licet non possit dici quod sit idem cum homine albo, ne intelligatur esse idem cum subiecto.
Deinde cum dicit absurdum vero ostendit quod contrarium dictae solutionis est absurdum. Quod quidem necessarium fuit propter hoc, quod superius probavit solutionem positam esse veram suppositis speciebus, quas postmodum destruxerat.
Unde necessarium fuit, ut reiteraret probationem, probans ex parte eius quod quid erat esse, quod supra probaverat ex parte specierum. Et circa hoc ponit duas rationes.
Circa quarum primam dicit, quod dicere aliud esse quod quid erat esse rei, et rem ipsam, apparebit absurdum si quis unicuique eorum quod quid erat esse imposuerit nomen. Tunc enim eadem ratione, et ipsum, et quod quid erat esse erit aliud quod quid erat esse. Verbi gratia.
Equus est quaedam res habens quod quid erat esse equo. Quod quidem si sit alia res ab equo, habeat haec res quoddam nomen, et vocetur a. A ergo, cum sit quaedam res, habebit quod quid erat esse, alterum a se, sicut equus; et ita huic, quod est equo esse, erit aliud quod quid erat esse: quod patet esse absurdum. Procedit autem haec ratio eodem modo circa quod quid est, sicut prima ratio processerat circa ideas. Et si aliquis dicat quod quod quid est esse quidditatis equi, est ipsa substantia, quae est quidditas equi, quid prohibet statim a principio dicere, quod quaedam sunt suum quod quid erat esse? quasi dicat, nihil.
Sed sciendum, quod non solum res et quod quid erat esse eius sunt unum quocumque modo, sed etiam sunt unum secundum rationem, ut ex dictis potest esse manifestum. Non enim est unum secundum accidens unum et quod quid erat esse uni; sed est unum per se; et ita sunt secundum rationem unum.
Secundam rationem ponit ibi, amplius si quae talis est. Si aliud est quod quid erat esse rei et res, hoc procederet in infinitum.
Oportet enim dicere quod sint duae res, quarum altera sit unum, et altera quod quid erat esse uni. Et eadem ratione erit tertia res quae est quod quid erat esse ei, quod est quod quid esse unius; et sic in infinitum. Cum ergo non sit procedere in infinitum, palam est quod unum et idem est in his, quae dicuntur primo et per se, et non per accidens, unumquodque et id quod est unicuique esse, idem esse.
Deinde cum dicit sophistici autem dicit palam esse quod eadem solutione qua soluta est prima quaestio, solvuntur sophistici elenchi, qui faciunt ad hanc positionem, ad ostendendum scilicet quod non idem sunt quod quid erat esse rei et res.
Ut cum quaerunt sophistae, si est idem socrates et socrati esse, et ostendunt, quod non, quia si idem est socrates et socrati esse, socrates autem est albus, sequetur quod idem sit album et socrati esse etc..
Solutio patet ex praecedentibus. Sic enim non differt, nec ex quibus interrogabit aliquis, nec ex quibus fuerit solvens, idest non differt ex quibus procedat aliquis argumentando, nec quibus quaestionibus adaptet aliquis solutionem, dummodo sit eadem radix solutionis. Patet igitur ex dictis, quando quod quid erat esse uniuscuiusque est idem cum unoquoque, et quando non.
Est enim idem in his quae sunt per se, non in his quae sunt per accidens.
Sciendum est etiam ad evidentiam eorum, quae dicta sunt, quod quod quid est esse est id quod definitio significat.
Unde, cum definitio praedicetur de definito, oportet quod quid est esse de definito praedicari.
Non igitur est quod quid est esse hominis humanitas quae de homine non praedicatur, sed animal rationale mortale.
Humanitas enim non respondetur quaerenti quid est homo, sed animal rationale et mortale. Sed tamen humanitas accipitur ut principium formale eius, quod est quod quid erat esse; sicut animalitas sumitur ut principium generis, et non genus; rationalitas ut principium differentiae, et non ut differentia.
Humanitas autem pro tanto non est omnino idem cum homine, quia importat tantum principia essentialia hominis, et exclusionem omnium accidentium. Est enim humanitas, qua homo est homo: nullum autem accidentium hominis est, quo homo sit homo, unde omnia accidentia hominis excluduntur a significatione humanitatis.
Hoc autem ipsum quod est homo, est quod habet principia essentialia, et cui possunt accidentia inesse. Unde, licet in significatione hominis non includantur accidentia eius, non tamen homo significat aliquid separatum ab accidentibus; et ideo homo significat ut totum, humanitas significat ut pars.
Si autem est aliqua res, in qua non sit aliquod accidens, ibi necesse est, quod nihil differat abstractum a concreto.
Quod maxime patet in deo.