TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Qualiter sensitivum sensibileque idem in actu sunt et diversa, in esse, et qualiter correlativa.
Hic autem jam dictum est quod sensus secundum actum et sensibile secundum actum sunt simul et idem in actu, et diversa in esse. Hoc autem sic probatur : omnis enim motus qui est exiens de potentia ad actum, et similiter omnis actio secundum quod est actio ab agente In patiens, et similiter passio qua abjicitur aliquid ab eo in quod agitur et quod movetur, sunt in eo quod agitur sive patitur secundum rem, sicut ostendimus in Physicis : quia autem omnis sensus patitur ab objecto, sicut auditus a sono, oportet necessario sonum secundum actum in quo est sonus, primo secundum potentiam inesse : actus enim omnis est in eo quod de potentia exivit in actum, et hoc est patiens et motum : activi enim et motivi actus fit in patiente generaliter, et non e converso : et ideo non generaliter est verum, quod omno movens moveatur : non enim est verum nisi in physicis, quorum materia est unica per contrarietatem movens et mota, sicut determinatum est in Physicis, et in libro Peri geneseos. In aliis autem invenitur aliquid agens non actum, et aliquid movens non motum, sicut est in spiritualibus, in quibus sensibile est movens et non motum, et medium movens motum, et sensus motum et non movens. Cum igitur sic est, tunc oportet necessario, quod sonantis actus qui est sonatio, sit in potente sonare : et hoc est solidum planum cum aere sibi conjuncto : similiter autem potentia habens sonum est sensus auditus : actus ergo soni fit etiam in auditu: igitur sonantis et auditus est idem actus secundum esse differens secundum quod est in diversis potentia sonum habentibus, sortitur nomina diversa. Quando enim est in potentia sonante, tunc vocatur sonatio : et quando est in potentia audiente, tunc vocatur auditio. Dicitur enim sonus dupliciter, secundum actum et potentiam, sicut et dupliciter dicitur auditus, secundum actum et potentiam.
Eadem autem omnino ratio est et in
aliis sensibus et sensibilibus : sicut enim actio est aliquo modo in agente, et aliquo modo in patiente: quia est in agente secundum quod per ipsam denominatur quando dicitur agens, et secundum quod ipse potens est agere quando est in otio, et exit in actualiter agere quando agit post otium. In patiente autem est ipsa forma quae influitur ab agente. Similiter est de sensibili et sciente : quando enim sensibile non agit in sensum, tunc est quasi in otio, habens tamen formam qua perfectum est ad agere : quando autem actu agit in sensum, tunc est actus sensus in ipso a quo denominatur, et est eadem forma profluens ab ipso : et est in sensu qui potentia habuit eam, non sicut mutatio de actione in actum, sed potius sicut in patiente quod recipit formam agentis : et sic activi et passivi est idem actus. Potentis enim agere et potentis actionem agentis recipere idem actus est, diversus secundum esse potentialiter agentis et potentialiter patientis. Sed in quibusdam sensibus secundum diversum esse habet duo nomina, in quibusdam secundum alterum est innominatum, sicut diximus de potentia audiente et potentia sonante, quod actus unius est auditio, et actus alterius sona- tio. In visu autem actus potentiae videntis dicitur visio : ille autem qui est ejus quod de otio exit in actum, quando ut activum perficit visum, quae est actio coloris, non est nominata nisi per circumlocutionem exprimatur, dicendo quod est actio coloris in visum secundum actum factum. Similiter autem in potentia gustante actio gustus vel gustatio vocatur : saporis autem actio innominata est.
Quoniam autem sic unus est actus sensibilis et sensitivi, quando utrumque secundum actum est, necesse est tunc ea sic dicta simul corrumpi et salvari : quia sic correlativa sunt quae posita se ponunt, et perempta se perimunt: et sic simul sunt et corrumpuntur auditio et sonus, et gustatio et saporis actio, et sic de aliis. Quando autem utrumque secundum potentiam dicitur, et non secundum actum, tunc non sunt correlativa : et tunc non necessarium est quod simul corrumpantur et salventur.
Sed antiqui physiologi non bene dicebant, quando opinati sunt sensibile et sensum quocumque modo accepta esse correlativa, dicentes nihil esse album vel nigrum, nisi quando est visus de ipso : et nihil esse saporem, nisi prout est in gustu, et sic de aliis sensibilibus. Hoc enim uno modo recte dicebatur, et alio modo non recte : sensibili enim et sensu dictis dupliciter, .his quidem secundum potentiam, illis vero secundum actum, de secundum actum dictis recte dixerunt Antiqui,. de dictis autem secundum potentiam, non recte dicebant. Peccant igitur in hoc quod simpliciter sine distinctione correlativa dixerunt ea quae non simpliciter et sine distinctione correlativa dicuntur.
Ex isto autem ulterius elicitur, quia excellentiae quaedam corrumpunt sensum. Est enim vox et sonus prout movent sensum, symphonia quaedam et consonantia sive proportio et contemperatio agentis ad patiens : vox autem sive sonus sunt quodammodo unum et idem, sicut diximus, tunc oportet quod etiam auditus sit symphonia quaedam et proportio ad eumdem actum ad quem proportionatur sonans : et quia excellens plus movet quam mobilis sit sensus, ideo excellenter acutum et grave corrumpunt auditum, et similiter excellentiae saporum corrumpunt gustum, et in coloribus sive visibilibus excellenter fulgidum sive excellenter opacum corrumpunt visum : et hoc de fulgido constat. Opacum autem etiam corrumpit, licet non ita cito sicut fulgidum : cujus signum est, quod in carceribus tenebrosis diu inclusi, lumen non. possunt respicere quando egrediuntur ad lumen. Causa autem est, quia spiritus visivus qui in nervo optico fluit ab oculis, avertitur, et repellitur per tenebras : et quia spiritus calidus est, cum avertitur, tunc frigiditas obdurat porum oculi, et excaecatur oculus. Similiter autem excellentiae odorum corrumpunt olfactum, eo quod sensus in compositione organi ratio quaedam contemperantiae et proportionis est : et ideo ipsa sensibilia sunt dulcia sensui, quando parva adducuntur ad sensum sine excellentiis: et quando mixta sunt proportionabiliter, sicut acutum proportionatum, et dulce salitum : proportionabiliter enim ista ad sensum ducta, et delectabilia sunt, eo quod organum quasi medium est sensibilium secundum proportionem medii compositum. Universaliter autem symphonia et consonantia sive proportio, magis est mixta quam acutum et grave excellentia. Similiter autem et tactus medium infrigidabile et calefactibile proportionatur: sensus enim semper est proportio et contemperatio : ab excellentiis autem tristatur et corrumpitur.