Cyrillus. Addidit dominus praedictis parabolam valde necessariam; unde dicitur dicebat autem illis et similitudinem.
Erant enim eius discipuli futuri mundi doctores; unde decebat eos scire viam conversationis honestae, quasi illustratam mentem habentes divino fulgore ne caeci caecos ducerent; et ideo subdit numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? et si contingat aliquos hoc attingere ut aequalem virtutem docentium virtuti possideant, sistant in mensura docentium, et illorum sequantur vestigia; unde sequitur non est discipulus supra magistrum; perfectus autem omnis erit, scilicet discipulus, si sit sicut magister eius; unde et Paulus dicit: imitatores mei estote, sicut et ego christi. Christo ergo non iudicante, cur tu iudicas? neque enim venit iudicare mundum, sed misereri. Theophylactus.
Vel aliter. Si tu alium iudicas, et ipse in eisdem peccas, nonne assimilaris caeco caecum ducenti? quomodo enim ille a te ducetur ad bonum, cum et tu pecces? non est enim discipulus supra magistrum.
Si igitur tu peccas, qui te magistrum et ductorem putas, ubi erit qui a te disciplinatur et ducitur? perfectus enim erit discipulus, si sit sicut magister eius.
Beda. Vel sensus huius sententiae pendet ex superioribus, ubi danda eleemosyna et iniuria dimittenda praecipitur. Si te, inquit, ira contra violentum, et contra petentem avaritia caecaverit, numquid tu mente vitiata vitium eius curare poteris? si etiam magister christus, qui quasi deus potuit suas ulcisci iniurias, maluit persecutores patiendo reddere mitiores, eamdem necesse est quod discipuli, qui puri homines sunt, regulam perfectionis sequantur. Augustinus de quaest. Evang..
Vel quod dicit numquid potest caecus caecum ducere? ideo subiunxit, ut non sperarent a Levitis se accepturos mensuram illam de qua dixit dabunt in sinum vestrum, quoniam decimas dabant eis quos caecos dixit, quia evangelium non tenerent; ut illam remunerationem per discipulos domini potius plebs inciperet iam sperare; quos imitatores suos volens ostendere, addit non est discipulus supra magistrum.
Theophylactus. Inducit autem dominus et aliam parabolam de eodem, subdens quid autem vides festucam, idest modicum criminis, in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, idest peccatum tuum maximum, non consideras? beda. Hoc autem ad superiorem sensum respicit, ubi caecum a caeco duci, idest peccantem a peccatore castigari non posse praemonuit; unde dicitur aut quomodo potes dicere fratri tuo: frater, sine eiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns? Cyrillus.
Quasi dicat: qui gravibus obnoxius est peccatis, quae trabem vocat, qualiter damnat eum qui pauca vel quandoque nil mali commisit? hoc enim festuca significat.
Theophylactus. Convenit autem hoc omnibus, et maxime doctoribus, qui subditorum cum minima peccata puniant, propria impunita relinquunt. Propter hoc eos dominus hypocritas vocat, qui ex hoc aliorum peccata iudicant ut iusti videantur; unde sequitur hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
Cyrillus. Videlicet teipsum primum mundum ostendas a magnis peccatis; consequenter consules proximo modica committenti.
Basilius. Videtur enim revera cognitio sui ipsius gravissimum omnium: neque enim solus oculus exteriora videns super se visu non utitur; sed et ipse noster intellectus, cum alienum velociter coniectat peccatum, lentus est erga propriorum perceptionem defectuum.