Justus. Hic ponitur ratio fiduciae. Et primo ponitur quaestio. Secundo solutio, ibi, dominus in templo etc.. Tertio solutionis ratio, quoniam justus dominus, et justitias dilexit. Dicit ergo, sic faciunt isti; sed justus dominus auctoritate videns hoc, quid facit? Hier. 33: hoc est nomen quod vocabunt eum dominus justus noster. Solvit quaestionem, et ponit quid facit hic justus. Et primo ejus judiciariam potestatem, vel conditionem judicis.
Secundo judicii discussionem, oculi ejus. Tertio condemnationem concussorum, qui autem diligit.
Judex si semper punit, crudelis est; si semper parcit, remissus. Deus autem utrumque facit; et ideo locum habet tribunal misericordiae; et hoc est templum: Hebr. 4: adeamus cum fiducia ad thronum gratiae; et ideo dicit, dominus in templo sancto suo: 1 Cor. 3: nescitis quia templum dei estis, et spiritus sanctus habitat in vobis? habet etiam locum justitiae, unde punit, scilicet caelum; et hoc est etiam, dominus in caelo sedes ejus.
Ubi enumeratur potestas ejus: isa. Ult., caelum mihi sedes est. Templum dicuntur fideles propter devotionem, caelum propter sapientiam. Item caelum dicitur cuna in qua deus sedet ut faciat eum caelum, idest secreta scientem. Item dicitur anima templum dei, quia in templo deus adoratur.
Similiter in anima fideli: Matth. 6: intra in cubiculum tuum, idest secreta animae tuae, et clauso Ostio ora patrem tuum in abscondito.
Item ibi offeruntur sacrificia: similiter in anima fideli: Psal. 50: sacrificium deo spiritus contribulatus.
Item in templo funduntur orationes ad deum, ita in anima operatur deus: isa. 26: omnia opera nostra operatus es in nobis domine.
Item, quia deus eam sanctificat, et in eam descendit sicut in templum: Sap. 4: gratia dei in sanctos ejus, et respectus etc..