DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria dies.
Dies, a dian quod est claritas, ut quidam dicunt Genes. i, 5 : Appellavit Deus lucem Diem, quando scilicet placuit ei, quod Maria nascente inciperet mundo diescere tenebroso, et per diem de die, id est, Filium de matre illuminaretur omnis homo veniens in hunc mundum.
Et nota, quod quasi per tria morarum spatia, scilicet mane, meridie, vespere dies completur. Similiter quibusdam gradibus meritorum quasi quibusdam spatiis horarum completa est perfectio sanctitatis Mariae. Et haec tria sollicite praedicanda sunt. Unde, Psal. liv, 18 : Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo, etc. Hujus diei mane, quan- do crebrior inter homines fieri solet salutatio, designatum est, quando ei dictum est, Ave : et ab ista salutatione quasi inchoavit aurora hujus diei coruscare, et incepit mundo diescere, qui per quinque millia annorum ambulaverat in tenebris, et caligine peccatorum et ignorantiae pro delicto priorum parentum. Et tunc videns videtur Dominus respexisse humilitatem Mariae : quia quasi domesticam et familiarem habebat quam cum tanta reverentia quasi ex parte sua salutari ab Angelo faciebat. Tunc enim Dominus mandavit salutes Jacob , id est, Mariae, quae simul et semel vitia omnia supplantavit. Quasi meridies fuit hujus diei, quando dicta est gratia plena : quia sic-
ut meridies plenitudinem habet caloris et luminis, sic et ipsa tunc ostendebatur recepisse omnem plenitudinem charismatum, quae animam illuminant per cognitionem, et calefaciunt per amorem. Quasi vespera fuit hujus diei, quando dictum est ei : Dominus tecum, a ut a primis parentibus recesserat per peccatum : quia sicut ad vesperam sol terris propinquior efficitur, sic in verbo isto ventris hospitio Deus illabitur. Nota, quod in illo verbo : Ecce ancilla Domini, fiat, etc. , concepit Virgo per fidem, sicut manifeste dicunt Fulgentius et Bernardus. Et sic factum est vespere, scilicet virtute Altissimi ei obumbrante, et mane, id est, Spiritu sancto in eam superveniente, dies unus , id est, singularis. Vespere in refrigerio carnis Christi. Mane in illuminatione Spiritus sancti. Psal. lxxvii, 14 : Deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.
Vespere in fine Veteris Testamenti. Mane in initio Novi. Vespere, dum terminatur regnum Judaeorum. Mane, dum inchoatur regnum Christianorum. Dies unus, id est, singularis et solus, in quo creator hominis factus est filius hominis, assumens nubilum nostrae carnis. Duo dies in die una, sicut duo in carne una, Virgo carnem offerens, Christus carnem induens : et fit dies unus et unus, id est, altera sola, et alter solus. In matre specialis et sine exemplo virginitas, in Filio singularis et unica humilitas. Hujus diei sunt duodecim horae per quinque et septem divisae. Quinque pertinent ad sensus corporis virginalis, in quibus a mundanis illecebris praecellens omnibus continentia specialis. Septem ad mentem Virginis, propter septem gratias animae praesides, quae de fonte spiritus uniformis rivulo prodeunt septiformi.