Deinde cum dicit sed eamdem investigat id quod ponitur in definitione coloris sicut differentia; scilicet eius subiectum, quod est perspicuum. Et dicit, quod oportet existimare eamdem naturam esse, quae est susceptiva coloris in corporibus, quae colorantur exterius, idest non per proprium colorem, sed ex aliquo exteriori, et in his quae colorantur interius per proprium colorem. Illa autem quae colorantur ab exteriori, sunt perspicua, sicut aer et aqua: et hoc manifestat per colorem, qui apparet in aurora ex resplendentia radiorum solis ad aliqua corpora.