Oculi. Hic agit de discussione judicii. Et primo ponit divinae cognitionis perfectionem. Secundo diligentem examinationem, ibi, palpebrae ejus interrogant filios hominum. Tertio judicii aequitatem, ibi, dominus interrogat justum et impium.
Per primum nullus potest occultari, quia videt affectum pauperis et impii, peccatoris et justi: Ezech. 23: oculi domini lucidiores sunt super solem, circumspicientes super omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes: Prov. 16: omnes viae hominum patent oculis ejus; spirituum ponderator est dominus, idest cogitationum, vel animarum secundum Glossam; et ideo dicit, oculi ejus in pauperem respiciunt, ad miserandum: Psal. 30: miserere mei domine, quoniam tribulor. Item Ps. 27: dominus protector meus, et in ipso speravit cor meum etc.. Ad protegendum etiam probando: Ps. 33: oculi domini super justos. Item Ps. 31: in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Et sic respiciens examinat diligenter. Palpebrae ejus interrogant etc.. Per palpebras significatur discretio: quia sicut palpebrae oculi dirigunt visum, sic discretio moderatur humanam sapientiam: Prov. 4, palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Ipsa ergo discretio dei interrogat, idest probat et examinat: Sap. 1: cogitationibus impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad deum veniet. Et quomodo? quia quandoque punit, quandoque parcit, quandoque dat beneficia, quandoque aufert: job 6: sagittae domini etc.. Etiam claudit palpebras et aperit: Matth. 17: misereor super turba etc.. Item ibidem 21: auferetur a vobis regnum dei: Ps. 146: dat jumentis escam ipsorum etc.. Interrogat filios hominum, quia efficiuntur quidam ex ipsis meliores, quidam pejores; vel quidam ex Scriptura efficiuntur mali, quidam boni: quia quidam eam bene intelligunt et non fatigantur, sed exercentur; mali vero e converso faciunt. Judicii aequitas ponitur: quia, interrogat justum et impium, quia immittit flagella justis et injustis, et tribuit bona temporalia bonis et malis: Sap. 11: hos, scilicet bonos, tamquam pater monens probasti; illos autem, scilicet malos, tamquam rex durus interrogans condemnasti. Propterea dicit, dominus interrogat justum et impium, idest per tribulationes probat. Gregorius: poena inflicta interrogat, si quis in tribulatione positus deum veraciter amat. Justum interrogat, idest examinat dominus ut praemietur: Sap. 10: reddidit deus mercedem laborum sanctorum suorum.
Sed impium sive peccatorem interrogat, ut condemnetur: Matth. 23: ligatis manibus et pedibus projicite eum in tenebras exteriores.