DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria nubes.
Maria nubes, de qua dicitur, Isa. XIX 1 : Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur aegyptum, etc. Secundum Isidorum dicitur nubes ab obnubendo. Et beata Virgo humana carne velavit unigenitum Dei. Obnubere enim operire est.
Maria nubes levis, quam Spiritus sanctus in sanctificatione a peccato originali quasi a quodam pondere liberavit, et a peccati fomite in conceptione Christi mundavit ex toto. Cum autem melius videretur dixisse Propheta, descendet , quam ascendet, quia tunc inclinavit caelos, et descendit , maluit tamen dicere, ascendet : quia sessor superior est re quam ascendit, et a qua portavit. Bene ergo dicitur, ascendet : quia nubes haec eum portabat, et ipse eam regebat. Unde ipsa dicit : Dominus regit me, etc. . Et, Deuter.XXXII: Dominus solus dux ejus fuit, etc.
Alia ratio : Dominus in incarnatione descendens In Virginem, carnem huma-
nam assumpsit ex ea, in qua mundo visibilis apparuit, sicut dicitur, Baruch, iii, 38 : Post haec in terris visus est, etc, cum antea esset invisibilis in sua divinitate. Unde dicit ei Isaias. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus. Et ita ascendit in cognitionem hominum, qui prius de ipso parum aut nihil sciebant.
Maria nubes : quia candida per virginitatem et omnimodam puritatem. Unde, Apocal.XIV,14 : Et vidi, et ecce nubem candidam, per innocentiam, virginitatem, benignitatem, et immortalitatem corporis, ut vere creditur. Et super nubem sedentem similem Filio hominis. Hoc fuit quando Dominus ascendit super nubem levem . Habentem in capite suo coronam auream. Per caput divinitas, per coronam aeternitas, per aurum sapientia. Corona ergo aurea aeterna sapientia. Et in manu sua falcem acutam, id est, potestatem judiciariam quam in judicio exercebit, quando secabit malos in corpore et anima a terra quam dilexerunt, et arefactos ponet in clibanum ignis aeterni.
Lucida per gratiae illustrationem et sanctae conversationis exemplum, designata per illam nubem lucidam de qua legitur in historiis de opere quartae diei, quae antequam sol fieret, mundum illuminabat, et de qua secundum quosdam factum est corpus solis. Ideo dicitur, Job, xxxvii, 11 : Nubes, id est, Maria et sancti, spargunt lumen suum, scilicet lumen exemplorum.
Rubicunda per pulchritudinem naturalem, verecundiam virginalem, ferventissimam charitatem, patientiam singularem. (Quaere istud titulo de rosa.) Vel etiam, rubicunda per martyrium animae, quando luna conversa est in sanguinem per compassionem in Unigeniti passione .
Hyacinthina per caelestem conversationem, vel per caelestium contemplationem : quia verissime dicere potuit illud Apostoli, ad Philip.III, 20 : Mea conversatio in caelis est.
Nigra per humilitatem, quae dicitur quasi humi latens. Sicut enim hyacinthinas color proprie color est caelestis, sic et color terreus proprie color niger est, et per terram proprie figuratur humilitas. Ideo dicit ipsa, Cantic.I, 4 : Nigra sum, sed formosa: quia nigredo humilitatis excellentissima est formositas animae fidelis. (Istud invenies multimode expositum titulo de pulchritudine Mariae.) Vel, Nigra, id est obscura, et guttis noctium, id est, tribulationibus plena, et denigrata ex compassione et doloribus Filii patientis, quando Filio Dei et suo non erat species neque decor , et cum obscurato Filio obscurata est mater.
Suspensa quasi inter caelum et terram, et hoc per desiderium aeternorum. Job, VII, 15: Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Duo dicit se elegisse Job, quae bene conveniunt beatae Virgini. Primum est suspendi a mundo, id est, elevari, ut conversatio ejus esset in caelo . Item, ad Coloss, iii, 1 : Quae sursum sunt, quaerite. Ideo dicit: Suspendium elegit anima mea. Glossa : Intentio mentis. Secundum mori mundo. Unde, ad Coloss. m, 3 : Mortui enim estis. Ideo enim sequitur : Et mortem ossa mea. Glossa: Fortitudo carnis scilicet mortificationem. Et sequuntur alia duo, scilicet desperare de mundo. Unde sequitur, Job, VII, 16: Desperavi, juxta illud Psalmi lxi, 11: Nolite sperare in iniquitate. Item, non ultra vivere secundum mundum. Unde sequitur, Job, ibidem: Nequaquam ultra jam vivam , juxta illud Apostoli, ad Romam xii, 2 : Nolite conformari huic saeculo, etc. Per istud etiam suspendium figuratur, quod mediatrix est inter Deum et peccatores: nam per ipsam et Filium ejus reconciliata sunt ima summis.
Aquosa per gratiarum et ominum charismatum abundantiam. Unde dicta est gratia plena. Ideo dicuntur nubes quasi nimborum naves. Aquis etiam sapientiae salutaris onerata fuit haec nubes, quando conservabat omnia verba quae de Filio dicebantur, conferens in corde suo .
Vento dicitur pulsa, id est, gratia Spiritus sancti, qui et ipsam impellebat, et trahebat, et circurnducebat, et ducebat, et custodiebat, ut de ea possit illud exponi Deuterono XXXII, 10 : Circumduxit eam, et docuit, et custodivit. Spiritus enim sapientiae docuit ipsam Angelo respondere. Spiritus pietatis traxit ad Elisabeth. Spiritus intellectus deduxit eam cum Filio ad templum. Spiritus timoris impulit eam et fecit cum Filio descendere in aegyptum, et sic de aliis.
Ad fructum terram habilitat et fcecundat. Unde dicitur, Eccli. 26 : Spe-ciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis. Ipsa enim velut nubes misericorditer abscondit peccatores ab ardore solis, et ipsis refrigerat ardorem concupiscentiarum, et eos faecundat ad bene operandum.
Fructibus, hominibus, et animalibus solis ardorem temperat. Ardor Solis justitiae, ira ejus, quam suis precibus modificat et refraenat, ne peccantes illico feriat. Terraenascentibus ne laedantur ab ipso fervore solis, misericorditer praecavet et obumbrat. Unde dicitur, Job.XXXVII, 11 : Frumentum desiderat nubes. Refrigerat etiam messores. Unde et dicitur nubes roris, id est, rorem emittens, in die messis . Nam sicut grata est nubes messoribus quos refrigerat, et arentem stipulam
secabilem facit quam suo rore humectat, sic Maria his qui amorem suum separant a terrenis. Unde et dicitur columna nubis . Columna, imbecilla Christi membra sustentando : nubis, his qui exuruntur tentationum caumate obumbrando.
Mortalium lippientibus oculis solis aeterni temperavit claritatem, et refrigeravit fervorem. Unde dicit, Ezechiel. xxxii, 7 : Solem nube tegam. Et hoc quando Dominus dixit ut habitaret in nebula . Et quando nubes carnis facta est latibulum ejus . Propter hoc etiam dicit ipsa, Eccli.XXIV, 6 : Sicut nebula texi omnem terram, id est carnem, scilicet a fervore solis justitiae, temperans illi claritatem divinitatis.
Vento vehementissimae persecutionis impulsa fuit in Filii passione, et tunc resoluta est in multa lacrymarum stillicidia. Unde ei dicitur, Cantic.VII, 4 : Oculi tui sicut piscinae in Hesebon.
Item, De hac dicitur in Psalmo CIV, 39 : Expandit nubem in proiectionem eorum, id est, Israelitarum, et ignem ut luceret eis per noctem. Ecce duo officia ad quae data est nobis Maria, scilicet ut nos protegat a fervore Solis justitiae tamquam nubes, et ideo quasi suspensa est inter terram et solem, et nos illuminet suis orationibus et exemplis tamquam ignis, quoniam ipsa est lux ostendens lucem virtutum, et etiam nos protegat contra diabolum quasi igneus murus, et contra vitia et peccata. Unde dicit cum Filio, Zachar. II, 5 : Ero ei murus ignis in circuitu, id est, Ecclesiae. Et bene dicit in circuitu, contra circuitum diaboli, qui tamquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret .