Beda. Ne aliquis sibi frustra blandiretur ex eo quod dictum est ex abundantia cordis os loquitur, quasi verba solum et non magis opera veri christiani quaerantur, consequenter dominus adiungit quid autem vocatis me: domine, domine, et non facitis quae dico? quasi dicat: quid folia rectae confessionis vos germinare iactatis, qui nullos operis boni fructus ostenditis? Cyrillus. Convenit autem soli supremae omnium naturae, dominationis et nomen et res. Athanasius.
Non est ergo hoc verbum hominis, sed dei ostendentis proprium ortum a patre: dominus enim est qui natus est a solo domino. Non timeas autem dualitatem: non enim secundum naturam separantur.
Cyrillus. Quae autem sit utilitas in mandatorum observatione, quodve damnum accidere possit ex inobedientia, ostendit subdens omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit. Similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum supra petram.
Beda. Petra erat christus, qui fodit in altum, qui praeceptis humilitatis terrena omnia de cordibus fidelium eruit, ne propter commodum temporale serviant deo. Basilius. Ponere autem fundamentum supra petram, hoc est inniti fidei christi, ut immobilis perseveret in adversis, sive humanitus, sive divinitus accidant. Beda.
Vel fundamentum domus, ipsa est intentio bonae conversationis, quod perfectus verbi auditor in adimplendis christi mandatis firmiter inserit. Ambrosius. Vel omnium fundamentum docet esse virtutum obedientiam caelestium praeceptorum, per quam domus haec nostra, non profluvio voluptatum, non nequitiae spiritualis incursu, non imbre mundano, non haereticorum possit nebulosis disputationibus commoveri; unde sequitur inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere. Beda.
Inundatio tribus modis fit: vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel ipsa mentis aut carnis inquietudine; et quantum propriis viribus homines fidunt, inclinantur; quantum vero invictissimae illi petrae adhaerent, etiam labefactari nequeunt.
Chrysostomus in matthaeum.
Ostendit etiam nobis dominus quod nullam parit fides utilitatem, si foeda sit conversatio; unde sequitur qui autem audit et non facit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento. Beda. Domus diaboli mundus, qui in maligno positus est: quam super terram aedificat, quia obsequentes sibi de caelis ad terrena detrahit; sine fundamento fundamentum non habet, quia non ex propria natura subsistit; malum quippe aedificat, quia omne peccatum sine substantia est, quod tamen, quodcumque sit, in boni natura convalescit.
Quia vero a fundo dicitur fundamentum, possumus etiam fundamentum pro fundo positum non inconvenienter accipere: sicut qui in puteo mergitur, putei fundo retinetur; sic anima corruens, quasi in quodam fundi loco consistit, si se in aliqua peccati mensura continet. Sed cum peccato in quod labitur non potest esse contenta, dum quotidie ad deteriora deicitur, quasi in puteo in quem cecidit, fundum non invenit quo figatur. Ingruente autem qualibet tentatione, et vere mali et ficte boni peiores fiunt, donec ad extremum perpetuam labantur in poenam; unde sequitur in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna. Potest etiam per impetum fluminis, extremi iudicii discrimen intelligi, quando utraque domo consummata, ibunt impii in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Cyrillus. Vel super terram sine fundamento aedificat qui super arenam dubietatis, quae secundum opinionem est, ponit fundamentum spiritualis fabricae, quos paucae stillae tentationum dissiparunt.
Augustinus de cons. Evang..
Hunc autem sermonem domini prolixum sic exorsus est Lucas, sicut et matthaeus: uterque enim dixit beati pauperes; deinde multa quae sequuntur in utriusque narratione similia sunt; et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem reperitur, scilicet de homine qui aedificat supra petram, et super arenam. Posset ergo facillime credi eumdem Lucas domini interposuisse sermonem, aliquas tamen praetermisisse sententias quas matthaeus posuit, item alias posuisse quas matthaeus non dixit; nisi moveret quod matthaeus in monte dicit habitum sermonem a domino sedente, Lucas autem in loco campestri a domino stante. Non tamen istos duos sermones longa temporis distantia separari hinc probabiliter creditur, quod et ante et postea quaedam similia vel eadem ambo narrarunt. Quamquam illud possit occurrere, in aliqua excelsiori parte montis primo cum solis discipulis fuisse dominum, quando ex eis illos duodecim elegit; deinde cum eis descendisse de monte, scilicet de ipsa montis celsitudine, in campestrem locum, idest in aliquam aequalitatem quae in latere montis erat, et multas turbas capere poterat, atque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur; ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos suos, atque illis ceterisque turbis praesentibus unum habuisse sermonem.