In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Continua ita : Fui in spiritu, ubi vidi mysteria. Unde : " Et ecce sedes posita erat in caelo, " id est, in Ecclesia, quae est sedes Dei. Psal. X, 5 : Dominus in caelo sedes ejus.
Sed tunc objicitur : Ecclesia est sedes Dei : ergo si sedes in Ecclesia ponitur, Ecclesia in Ecclesia ponitur. Responsio Haymonis : " Ecclesia quae est sedes Dei, licet in hac carne versetur, tamen mente jam caelum inhabitat, et hoc modo praesens Ecclesia quae adhuc corpore peregrinatur a Christo, in Ecclesia est mente quae jam regnat cum illo. " Vel dicendum, quod per sedem intelliguntur electorum corda, per caelum Ecclesia. Sedes ergo in Ecclesia est posita, id est, electi in quibus sedet Deus, positi sunt in Ecclesia. Nam sic positi in Ecclesia, sicut stellae in firmamento. Joan. XV, 16 : Posui vos ut eatis.
" Et super sedem sedens, " id est, omnes dignitate excedens, et pietate regens. Joan. III, 31 : Qui de caelo venit, super omnes est.
Sed quaeritur, Cum supra, I, 13, viderit ipsum ambulantem in medio candelabrorum aureorum, id est, universalis Ecclesiae, quare dicitur hic, quod vidit eum sedere? Responsio Haymonis : a Ambulat Dominus in medio candelabrorum, quando dona gratiae suae illis diffundit : sedet vero, quando singulorum merita dijudicat, rationem exigens de muneribus collatis. " Vel sic : " Et ecce sedes posita erat in caelo, " id est, Angelorum chori, perfecti, Doctores, Praelati in Ecclesia dispositi, quibus Christus praesidet, et elevatur super omnes. Psal. xlvi, 9 : Deus sedet super sedem sanctam suam.
" Et qui sedebat, similis erat adspectui lapidis jaspidis et sardinis. "
Hic describit ipsum sedentem super sedem, id est, Christum, et describit, eum a duobus. Primo a natura divina, cum dicit: " Similis erat adspectui lapidis jaspidis. " Secundo, ab humana, cum dicit: " Et sardinis. "
Nota : Christus comparatur lapidi, quia habet firmitatem immutabilitatis. Jacobi, I, 17 : Apud quem non est transmutatio. Item, soliditatem immortalitatis. I ad Thimoth. VI, 16 : Qui solus habet immortalitatem, et lucem, etc. Item, quia est fundamentum totius bonitatis. Isa. xxviii, 16 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum. Item, quia duritiam frangit humani cordis. Matth. XXI, 44 : Qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. Item, sicut lapis tenet sculpturam, sic Christus suam virtutem, sive veritatem. Psal. lxxxviii, 35 : Quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita. Item, sicut lapis pretiosus sua virtute operatur, sic Christus. I ad Timoth. VI, 15 : Qui solus potens est. Item, sicut lapis pretiosus ab ignorantibus ejus virtutem vilis reputatur, sic Christus in humanitate reputatus est vilis, quia ibi virtutem suam celavit. Habacuc, III, 2 : Ibi abscondita est fortitudo ejus.
" Lapidis, " non cujuscumque naturae, sed " lapidis jaspidis, et sardinis. "
Nota : Istis duobus comparatur, ad demonstrandum in ipso naturam divinam scilicet, et humanam. Et secundum Haymonem, per jaspidem intelligitur divinitas Filii Dei : nam jaspis viridis coloris est, qui visum corporalem delectat et confortat. Similiter in contemplatione divinae claritatis est summa delectatio visus spiritualis, et confortatio, et refectio, id est, intellectus. Sardis autem sive sardius, terrae rubrae speciem habet sive similitudinem : et ideo per ipsum Filii Dei humanitas designatur, quae rubore sanguinis perfusa est tempore Passionis. Isa. lxiii, 2 : Quare rubrum est indumentum tuum ? Aliud ergo est in ipso quod viret, et aliud quod rubet : et tamen unus Christus Quod viret, est potentiae qua nos creavit : quod rubet, est misericordiae qua nos recreavit, vel redemit.
Aliter, Jaspis viret, in quo signatur immarcescibilis beatitudo quam promittit bonis. Sardius rubet, in quo signatur ignis aeternus quem comminatur malis. Aliter, Secundum Bedam istis duobus lapidibus se comparat, ad significandum quod Christus jam judicavit uno judicio per aquam, et alio judicabit per ignem. Color enim jaspidis signat aquam, sardius signat ignem. Similis ergo dicitur istis duobus lapidibus : quia in potestate sua habet duo judicia, quorum unum consummatum est per aquam, alterum consummabitur per ignem.
" Et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae. "
Hic notificat sedem : et primo ab his quae in ciruiti sedis erant: secundo, ab his quae a sede procedebant, ibi, v. 5 : " Et de throno. " Tertio, ab his quae in conspectu sedis stabant, ibi, v. 6 : " Et in conspectu. " Quarto, per ea quae in medio sedis, et in circuitu erant, ibidem : " Et in medio sedis. "
Duo autem erant in circuitu sedis : Christus secundum humanam naturam, et Scriptura Novi et Veteris Testamenti, quod ibi, f. i : " Et in circuitu sedis. "