LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Secundum quod intelligentia, intellectus, et intellectum idem sunt.
Ex his autem quae dicta sunt, facile elicitur, quod quando intelligentia intelligit quamcumque rem, tunc intelligens, et id quo intelligit, unum et idem sunt in una re et simul, et similiter id quod intelligit. intelligens enim non differt ab esse et substantia sua. Id vero quod intelligit, sive ante se sit, sive post se sit, non est in intelligente nisi per esse intelligentis, ut jam praedictum est. Esse ergo intellecti secundum quod intellectum est, et esse ejus quo intelligitur, et esse intelligentis sunt unum et idem simul in re una.
Et hujus exemplum est quod ponit Alfarabius in arte, quod principium operativum est. Exemplar enim quod imitatur artifex, in artifice acceptum, et ars ipsa quae operatur, et artificiatum in artifice acceptum, et praedeterminatum, sive per artem praestitutum, una et eadem res sunt et simul in uno, licet ratione non sint unum. Exemplar enim rationem habet dirigentis, ars autem per hoc quod principium factivum est, rationem habet facientis : operans vero rationem habet terminantis motum operationum facientis. Hoc autem maxime esset conveniens, si in artifice non esset anima, nisi ars
ipsa. Et maxime hoc competit in intelligentia, quae de seipsa et secundum esse suum est principium operativum, et ratio operis, et finis, et exemplum omnium eorum quae ad formam intelligentiae producuntur.
Ex quo patet, quod cum. intelligentia accipiatur ut intelligens, tunc accipitur ut principium factivum : et cum accipipitur ut intellectum, accipitur et ratio formalis operis : et utrumque est de esse et substantia intelligentiae. Quando ergo intelligentia hoc modo intelligit essentiam suam, tunc procul dubio intellectus se intelligens secundum agere, vel intelligens se ut intelligentia, secundum operis formam et rationem, videt essentiam suam prout essentia sua est in suo esse : et quando videt essentiam suam modo dicto, tunc scit et cognoscit per essentiam suam prout essentia sua est : et quando intelligit per suam intelligentiam, scit quod per talem intelligentiam cognoscit, quae essentia sua est, qua cognoscens et cognitum idem sunt. In omni ergo intelligentia activa cognoscens, et cognitum in cognoscente acceptum, et quo cognoscit, in uno et eodem simul sunt.
Hoc autem in intellectu speculativo et adepto impossibile est : hoc enim non cognoscit per seipsum, nec per esse suum. : sed habet alium diviniorem se, cujus actu in effectu efficitur, sicut visus in effectum educitur per actum lucidi. Et hoc est quod in III de Anima dicit Aristoteles, quod in rebus quae penitus sunt sine materia, idem est cognoscens, et quo cognoscitur, et cognitum. Possibilis enim intellectus, sive speculativus, vel etiam adeptus, licet sit sine materia ex qua sit, tamen est animae intellectus : et ideo non per essentiam vel per substantiam intelligentiae intellectus est : quia stramentum intelligentiae est per esse quoddam intelligibile, quod participatio splendoris facit in anima : propter quod ad continuum et tempus incl.inationem habet et continuitatem. Ex quo fit, quod intelligens, et quo intelligit, et id quod intelligitur, non sunt idem. Intelligens enim est id quod de potentia in actum factum sit. Quo autem intelligit, est ratio intelligibilis, per actum intelligentiae agentis possibilem educens in actum. Id autem quod intelligitur, res est intellecta per lumen intelligentiae in forma et esse constituta. Sic ergo in intelligentia agente per seipsam et universaliter vel simpliciter vel in genere intellectus, et quo intelligit, et quod intelligitur, unum et idem et in uno simul sunt secundum quod intellectum in intelligente est acceptum. In tali enim intelligentia forma intelligentis secundum quod est intelligens, est id quo intelligitur, et idem est forma intellecti. Intellectum enim secundum formam procedit ab intelligentia : nec est diversum ab ipso nisi per processum et distantiam, sicut saepe dictum est. In his autem quae participative intellectualia sunt, et non per essentiam sive substantiam, hoc est impossibile fieri. In talibus enim intelligentia non est nisi secundum esse animae, et non secundum esse intelligentiae. Esse autem animae ut anima, est esse quod est principium vitae et motus in corpore : et propter hoc intelligibile quod est secundum animae esse, conjunctum est cum continuo et tempore, et non est intelligibile secundum seipsum, nec intelligens secundum id quod est, sed ab alio quodam diviniore se, sicut jam ante dictum est. Propter quod dicit Eustratius in commento super sextum Ethicorum ''Aristotelis, quod talis
intellectus depurari quidem potest, et adipisci continue : depurari quidem per hoc quod a passionibus separetur, adipisci autem per adeptionem luminum agentium intelligentiarum : sed tamen cum tali profectu numquam deveniet ad hoc quod efficiatur intelligentia talis quae secundum esse et secundum subtantiam suam intelligentia est.