In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et iris erat in circuitu sedis. " Iptc graeco, latine dicitur arcus, qui in die pluviae videtur a parte Orientis, et signatur pur ipsum humani generis reconciliatio ad Dominum, sicut dicitur. Genes. IX, 13. Et generatur, quando solis radius nubem aquosam ingreditur. Et per nubem quae levis est, intelligitur humanitas a Verbo assumpta, quae fuit omnino immunis ab onere peccati. Isa. XIX, 1 : Ecce Dominus ascendet super nubem levem, etc. Sol vero est Filius Dei. Malach. IV, 2 : Orietur vobis timentibusnomen meum Sol justitiae. Sole ergo nubem illustrante, iris, id est, arcus caelestis apparuit, cum Dei Filius naturam humanam suscipiendo, ipsam irradiavit, et apparuit arcus nostrae reconciliationis, scilicet, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Eccli. xliii, 12 : Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum. Aquosa vero dicitur humana natura propter abundantiam gratiarum. Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus. Secundum Haymonem, iris habet duos colores praecipue, viridem, id est, aquosum, et rubeum : in quibus aperte signatur aqua baptismatis, et sanguis redemptionis : quibus duobus tota cingitur et munitur Ecclesia: et ideo iris recte Christum signat.
Sensus ergo est: " Et iris erat in circuitu sedis, " id est, Christus in circuitu Ecclesiae protegens eam, et muniens aqua et sanguine, " similis visioni smaragdinae. "
Nota : Smaragdus est lapis nimiae viriditatis, clarae, et perspicuae : jaspis viriditatis obtusae, non ita clarae. Unde per viriditatem jaspidis Christi deitas intelligitur, quae quasi obnubilata est, quia nullus eam comprehendere potest. Per viriditatem smaragdi quae perspicua est, ejus signatur misericordia, quae ita per? spicua est, ut nullus eam ignorare possit: quia sicut smaragdus vicina loca informat, ita misericordia Dei ad omnes se infundit. Psal. cxliv, 9 : Miserationes ejus super omnia opera ejus.
Sensus ergo est : " Similis visioni smaragdinae, " quia Christi misericordia illos in quibus sedet, protegit, et sine ejus misericordia nullus ad ipsum ascendit.
Aliter, Iris est justa meritorum retributio, quam Deus faciet bonis et malis in die judicii : et est in circuitu sedis, quia ex omni parte mundi apparebunt coram eo homines judicandi. " Similis visioni smaragdinae ", in quo expressior notatur utrorumque retributio. Smaragdus rubet, in quo notatur ignis damna- tionis malorum : item viret, in quo notatur retributio bonorum.
" Et in circuitu sedis sedilia vigint quatuor, et supra thronos vigint: quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae. "
Hic dicit tam Veteris quam Novi Testamenti universitatem Sanctorum esse in circuitu.
Et commendat eos a quatuor. Primo, a prudentia, cum dicitur " seniores. " Secundo, a justitia, cum dicuntur " circumamicti stolis albis. " Tertio, a temperantia, cum dicitur : " Stolis albis. " Quarto, a fortitudine, cum dicitur : " Et in capitibus eorum coronae aureae. "