LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod intelligentia sciendo essentiam suam, sit res reliquas omnes.
Eodem modo quando talis intelligentia universaliter agens scit essentiam suam secundum quod essentia sua est, eo quod tunc essentiale sibi est intellecta agere, cum sit agens, se latere non possit : sequitur necessario quod scit reliquas res quae sub ea sunt. Non enim sub ei sunt nisi quia sunt ex eo lumine suo constitutae, et lumine suo comprehensae et contentae : nec in ea contentae sunt per esse proprium, sed per modum intelligentiae proprium, qui est modus intelligibilis, sicut jam dictum est : quia posterius est in priori per esse prioris, et non per esse proprium. Constat ergo, quod in talibus intelligentia et res intellectae sunt unum.
Si autem res intellectae et intelligentia sunt unum, sequitur procul dubio, quod quando intelligentia scit esse suum perfecte, et quando in omni virtute et perfectione scit essentiam suam, tunc scit omnes alias res quae constituuntur intellectu suo : et e converso quando scit reliquas res constitutas ab ipsa, tunc scit essentiam suam et esse suum. Quando enim scit res quae sequuntur ipsam, non scit res nisi per hoc quod sunt intellectae ab ipsa : secundum hunc autem modum sunt in ea secundum modum intelligentiae, et non secundum esse rerum. Sic ergo res intellectae idem sunt cum intelligente secundum esse. Intellectus ergo et intellectum idem sunt et simul in uno, sicut ostensum est. In omnibus enim talibus efficiens et finis et forma idem sunt, hoc est, in unam rem coincidunt, licet ratio causalitatis non sit una. Et quia materia numquam in eamdem rem coincidit cum efficiente et fine et forma, ideo in intellectu possibili, qui ut materia est, eo quod ipse est omnia fieri, impossibile est hoc accidere. Possibilis autem et speculativus et adeptus subjecto idem sunt, licet differant forma et ratione : propter quod patet in intelligentia, secundum quod. Philosophi Peripatetici de intelligentia loquuntur, has differentias intellectuum non esse, quas in anima ponimus, ut scilicet alius sit agens, et alius possibilis, et alius speculativus, et alius adeptus : et quod adeptus inaequaliter sit adeptus ab eo qui imperfecte vel perfecte studiosus est. Talia enim de Stoicorum et Epicureorum schola accepta sunt, et positionibus Peripateticorum non concordant. Intelligentia enim non nisi agentem habet intellectum, qui lumine suo omnia agit intellecta. Quae quia in lumine agentis sunt secundum actum luminis agentis qui in ipsis est, possibile de potentia producunt ad. actum, sicut color visum in potentia facit actu visum, per actum lucidi qui est in colore. Et nisi actus lucidi esset in colore, de visu in potentia non faceret actu visum.
Utrum autem aliquis intellectus agens sit in anima ut pars ejus, non pertinet ad propositam intentionem, sed in III de Anima haec determinata sunt, et in sequentibus ejusdem tractatus loco suo hic habent determinari. Platonici autem et Epicurei, qui multa genera deorum et dearum induxerunt, multas differentias videntur posuisse caelestium intellectuum terrenorum : et ideo tales substantias intelligentias sive daemones appellaverunt, et intelligentiam in eis esse dixerunt per formas quas de saeculo in saeculum accipiunt, vel per illuminationes, vel per formas sibi concreatas, sicut Plato in Timaeo dicere videtur : " Horum sementem ego faciam, vobisque tradam : vestrum autem erit par ad impar exsequi. " De hac opinione nihil hic tractamus, cum in hoc opere non susceperimus nisi opiniones et rationes Peripateticorum explanare.