Titus. Cum perfectioribus documentis suos refecisset discipulos, vadit capharnaum, ibi prodigiosa operaturus; unde dicitur cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit in capharnaum.
Augustinus de cons. Evang..
Hic intelligendum est quia non ante quam haec verba terminasset intravit, sed non esse expressum post quantum temporis intervallum, cum istos sermones terminasset, intraverit capharnaum: ipso quippe intervallo leprosus ille mundatus est, quem suo loco matthaeus interponit.
Ambrosius. Pulchre autem ubi praecepta complevit, formam docet suorum praeceptorum exequi: nam statim gentilis centurionis servus domino curandus offertur; unde sequitur centurionis autem cuiusdam servus male habens, erat moriturus, qui illi erat pretiosus. Quod moriturum dixerit, evangelista non fefellit; moriturus enim erat, nisi fuisset sanatus a christo.
Eusebius. Strenuus siquidem in bellis erat iste centurio, et militibus Romanis praefectus. Quia vero specialis serviens eius domi languens iacebat, considerans quales salvator erga ceteros virtutes agebat sanando languidos, et iudicans quod non secundum vires humanas haec agebantur miracula, mittit ad eum ut ad deum, non habito respectu ad apparens organum, quo cum hominibus conversabatur; unde sequitur et cum audisset de iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum suum.
Augustinus de cons. Evang..
Quomodo ergo verum erit quod matthaeus narrat: accessit ad eum quidam centurio, cum ipse non accesserit? ubi diligenter advertentes intelligamus, matthaeum non deseruisse usitatum modum loquendi: si enim ipsa perventio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest? non ergo absurde matthaeus per alios facto accessu centurionis ad dominum, compendio dicere voluit, ipsum potius accessisse ad christum, quam illos per quos verba sua misit: quia quo magis credidit, eo magis accessit.
Chrysostomus in matthaeum.
Qualiter etiam matthaeus dicit quod ipse dixit: non sum dignus ut intres sub tectum meum; Lucas autem hic dicit, quoniam rogat ut veniat? sed mihi videtur quod Lucas significat nobis Iudaicas blanditias. Credibile enim est ut cum vellet abire centurio, retraheretur a Iudaeis blandientibus, et dicentibus, quia nos euntes ducemus eum: unde et eorum preces adulationibus plenae sunt; sequitur enim at illi cum venissent ad iesum, rogabant eum sollicite, dicentes: quia dignus est ut hoc illi praestes: diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. Decebat quidem ipsos dicere, quoniam ipse volebat venire et supplicare; nos autem detinuimus, calamitatem videntes, et cadaver quod in domo iacebat, aut promere fidei eius immensitatem; sed nolebant propter invidiam fidem viri detegere; ne magnus aliquis esse videretur cui preces porriguntur.
Quod autem matthaeus significat ipsum Israelitam non esse, Lucas vero dicit quoniam aedificavit synagogam, non est contrarium; potuit enim et Iudaeus non esse, et synagogam construxisse. Beda.
In hoc autem ostendunt, quia sicut nos ecclesiam, sic etiam illi synagogam non conventum solummodo fidelium, sed etiam locum quo conveniebant sint soliti appellare.
Eusebius. Et seniores quidem Iudaeorum pro modicis sumptibus ad opus synagogae datis gratiam poscunt; sed dominus non propter hoc, sed pro maiori causa, volens scilicet generare credulitatem in cunctis mortalibus per suam virtutem, seipsum exhibuit; unde sequitur iesus autem ibat cum illis. Ambrosius.
Quod utique non ideo faciebat quia absens curare non poterat; sed ut formam tibi daret humilitatis imitandae, ad reguli filium noluit pergere, ne videretur magis divitiis detulisse; hic ipse perrexit, ne videretur in centurionis famulo conditionem despexisse servilem. Centurio vero militari tumore deposito, reverentiam sumit, et ad fidem facilis, et ad honorificentiam promptus; unde sequitur et cum non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: domine, noli vexari. Non enim hominis, sed dei potestate coniecit dari a christo hominibus sanitatem. Iudaei quidem dignitatem eius praetenderant; iste vero indignum se asseruit non solum beneficii, sed etiam susceptionis domini: non enim dignus sum ut sub tectum meum intres. Chrysostomus in matthaeum. Postquam enim liberatus est a Iudaeorum taedio, tunc mittit dicens: ne putes prae taedio me non venisse; sed indignum reputavi te domi recipere. Ambrosius.
Bene autem Lucas in occursum amicos dicit esse a centurione transmissos, ne praesentia sua, et generare domini verecundiam videretur, et officio provocasse; unde sequitur propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te; sed dic tantum verbo, et sanabitur puer meus. Chrysostomus.
Ubi attende centurionem debitam opinionem habentem de domino: non enim dixit: ora; sed tantummodo: iube, dubitans ne se humiliando renueret.
Subdit nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic: vade, et vadit; et alii: veni, et venit; et servo meo: fac hoc, et facit. Beda. Hominem se potestati vel tribuni vel praesidis subditum dicit; imperare tamen minoribus: ut subaudiatur, eum multo magis qui deus sit, non per adventum tantum corporis, sed per Angelorum ministeria posse implere quod vellet: repellendae enim erant vel infirmitates corporum, vel fortitudines contrariae, et verbo domini, et ministeriis Angelorum.
Chrysostomus. Est autem hic notandum, quod hoc verbum fac imperium designat dictum servo. Ob hoc deus cum hominem vellet creare non ait unigenito: fac hominem; sed faciamus hominem, ut per formam consensus verborum declaret aequiparantiam. Quia ergo in christo considerabat excellentiam dominii, ob hoc ait dic verbo: nam et ego dico servo meo, etc.. Christus autem non eum reprehendit, sed eius intentionem roboravit; unde sequitur quo audito iesus miratus est. Beda. Sed quis in illo fecerat ipsam fidem nisi ille qui admirabatur? sed et si alius eam fecisset, quid miraretur qui praescius erat? quod ergo miratur dominus, nobis mirandum esse significat: omnes enim tales motus cum de deo dicuntur, non perturbati animi signa sunt, sed docentis magistri.
Chrysostomus. Ut autem liqueat tibi quod dominus hoc ideo dixit ut alios instruat, prudenter evangelista hoc aperiens subdit amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. Ambrosius.
Et quidem si sic legas: in nullo tantam fidem inveni in Israel, simplex intellectus et facilis est; si vero iuxta Graecos: nec in Israel tantam fidem inveni, fides huiusmodi etiam electioribus, et deum videntibus antefertur. Beda. Non autem de omnibus retro patriarchis et prophetis, sed de praesentis aevi loquitur hominibus; quibus ideo centurionis fides antefertur, quia illi legis prophetarumque monitis edocti, hic autem nemine docente sponte credidit.
Ambrosius. Probatur autem fides domini, et servi sanitas roboratur; unde sequitur et reversi qui missi fuerant domum, invenerunt servum qui languerat sanum. Potest ergo meritum domini et famulis suffragari, non solum fidei merito, sed et studio disciplinae. Beda. Plenius autem haec explicat matthaeus, quod dicente domino centurioni: vade, sicut credidisti fiat tibi, sanatus sit puer ex illa hora. Sed beato Lucae moris est, quod plene viderit ab aliis evangelistis exposita abbreviare, vel etiam de industria praeterire; quae vero ab eis omissa vel breviter cognoverit tacta, dilucidare solertius.
Ambrosius. Mystice autem servo centurionis populus nationum, qui mundanae servitutis vinculis tenebatur, aeger lethalibus passionibus, beneficio domini sanandus exprimitur. Beda. Centurio autem, cuius fides Israeli praefertur, electos a gentibus ostendit; qui quasi centenario milite stipati virtutum spiritualium sunt perfectione sublimes: numerus enim centenarius, qui de laeva transfertur ad dexteram, in caelestis vitae significationem poni consuevit. Tales ergo pro his necesse est ut domino supplicent qui adhuc spiritu servitutis premuntur; nos autem, qui de gentibus credimus, non ipsi ad dominum venire possumus, quem in carne videre non valemus; sed ad eum accedere debemus per fidem. Seniores autem Iudaeorum mittere, hoc est summos ecclesiae viros, qui nos ad dominum praecesserunt, suppliciter obsecrando patronos acquirere, qui nobis testimonium reddentes, quod ecclesiam aedificare curemus, pro nostris peccatis intercedant.
Pulchre autem dicitur quia iesus non longe erat a domo, quia prope timentes eum salutare ipsius; et qui naturali lege recte utitur, quo bona quae novit operatur, eo illi qui bonus est appropiat.
Ambrosius. Non vult autem iesum vexari centurio; quia quem Iudaeorum populus crucifixit, inviolatum ab iniuria manere desiderat populus nationum; et, quod ad mysterium spectat, vidit in pectora adhuc gentilium non esse penetrabilem christum.
Beda. Milites autem et servi, qui centurioni obediunt, virtutes sunt naturales, quarum copiam multi ad dominum venientes deferunt secum. Theophylactus.
Vel aliter. Centurio est intellectus, qui multorum in militia princeps existit, dum multas in hac vita res habet. Habet autem servum infirmum, irrationabilem animae partem, irascibilem et concupiscibilem dico. Et mittit ad iesum mediatores Iudaeos, idest confessionis cogitationes et verba; et confestim suscipit servum sanum.