In praemissa decade Psalmista tractavit de persecutione, quam ipse passus est ab Absalone filio suo, per quam figurabatur persecutio quam passurus erat christus a Juda; in hac autem secunda decade, sicut ex titulis quorumdam Psalmorum apparet, agit de persecutione quam passus est a Saule, per quam figurabatur persecutio quam christus erat passurus a principibus sacerdotum. Dividitur autem deca hujus in duas partes. In prima petit liberari ab inimicis. In secunda jam liberatus orat pro sui exaltatione in Psal. Exaudiat te dominus, qui quidem competit quantum ad historiam David.
Quia mortuo Saule David promotus est in regem: et quantum ad mysterium christo, cujus regnum in morte ejus confirmatum est: Phil. 2: propter quod, quia scilicet factus est obediens patri usque ad mortem, deus exaltavit illum. In prima parte facit duo. Primo petit liberationem. Secundo de liberatione gratias agit: et hoc in 17 Ps.: diligam te circa primum tria facit. Primo exaggerat persecutorum malitiam. Secundo commemorat propriam justitiam, ibi, domine quis habitabit. Tertio propter suam justitiam petit exauditionis efficaciam, ibi, exaudi domine etc.. Circa primum duo facit. Primo reprehendit adversariorum dolositatem.
Secundo arguit eorum iniquitatem, ibi, dixit insipiens. Circa primum duo facit. Primo commemorat dolositatem eorum. Secundo petit divinum lumen, ne ab eis illaqueetur, ibi, usquequo domine. Hoc etiam satis competit quantum ad historiam David, contra quem Saul dolose procedebat.
Praemittit autem huic Psalmo talem titulum, in finem pro octava Psalmus David, quod expositum est supra. Circa primum tria facit. Primo describit commemorationem dolositatis eorum; secundo petit eorum destructionem, ibi, disperdat dominus; tertio ponit rationis exauditionem, ibi, propter miseriam etc.. Circa primum duo facit. Primo describit eorum defectum; secundo subdit defectus signum, ibi, vana locuti sunt. Circa primum sciendum est quod David considerans malitiam adversarii contra se invalescentem, quasi stupefactus, primo recurrit ad divinum auxilium dicens, domine salvum me fac. Et merito: quia praeter eum non est salvator, ut dicitur isa. 45. Secundo enumerat eorum defectus.
Duo autem praeservant hominem a malo: scilicet timor dei: Eccl. 2: qui timet deum, custodiet mandata illius: et amor veritatis; quia scilicet recta opera dicuntur vera quasi concordantia regulae: quae si non sint recta, pertinent ad infamiam. Aliqui enim etsi propter timorem dei mala non vitent, retrahuntur tamen ab eis propter infamiam. Sed aliquis nec infamiam timet: unde dicitur Luc. 18, de quodam qui nec deum timet, nec hominem reveretur. Et ista duo excludit ab adversariis Psalmista. Primo quidem timorem dei, cum dicit, quoniam defecit sanctus: sanctitas enim in timore et cultu dei consistit. Unde et divino cultui dedicata sancta dicuntur; quasi dicat: non invenitur in hoc mundo homo qui deum timeat. Mich. 7: periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est. Secundo excludit veritatis amorem cum dicit, quoniam diminutae.
Sed quaerendum est, quare dicit, veritates in plurali? Oseae 4: non est veritas dei in terra.
Ad quod dicendum est, quod una est primordialis veritas, quae est in intellectu divino. Joan. 14: ego sum via, veritas et vita. Sicut autem ab una facie hominis diversae similitudines resultant in diversis speculis, et in uno similiter speculo fracto; ita in diversis animabus ab una veritate divina diversae veritates resultant. Et similiter in una anima, quia non attingit ad simplicitatem divinam, sed est composita ex quo est et quod est, apparent ab illa una veritate qua sancta anima illustratur, diversae veritates: quae quidem veritates, cum anima recedit a deo per culpas, diminuuntur.
Vel dicendum, quod dicit veritates, propter triplicem veritatem creatam quae est in sanctis: scilicet vitae, de qua isa. 38: memento quomodo ambulaverim coram te in veritate. Doctrinae. Matth. 21: scimus quia verax es, et viam dei in veritate doces. Et justitiae: de qua Exod. 18: provide de omni plebe viros potentes et timentes deum, in quibus sit veritas. De ista veritate videtur loqui Psalmus iste: scilicet de veritate justitiae; a qua quidem recessit Saul cum persequeretur ipsum David injuste. Dicendum ergo est, quod hujusmodi veritates diminutae sunt non a seipsis, sed, a filiis hominum, per quorum culpas depravantur. Et quidem veritas vitae diminuitur, quando bonum judicatur malum. Doctrinae, quando lux dicitur tenebrae. Veritas vero justitiae, quando amarum judicatur dulce, et e converso. Isa. 5: vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum; ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum.
Dicit autem sanctitatem deficere, quia cum sit a deo per gratiam, statim tollitur unico peccato mortali.
Veritas autem quasi successive diminuitur.
Hieronymus habet, quoniam defecit misericors: et quoniam diminuti sunt fideles, quia misericordia et justitia requiruntur ad proximum. Proverb. 20: virum autem fidelem quis inveniet?