LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De collectione eorum quae dicta sunt.
Ea vero quae sparsim dicta sunt, capitulariter colligi possunt, quod dicatur, quod omnis intelligentia intelligendo quodcumque intelligibile, intelligit essentiam suam. Cujus causa est, quia quando intelligentia intelligit, intelligentia, intelligens, et intellectum idem sunt. Cum ergo hoc modo intelligit intelligentia, intelligentiae est hoc modo et intellectum : et tunc procul dubio intelligendo videt essentiam suam. Et quando videt sic essentiam suam, secundum quod sua essentia est, scit et cognoscit quod intelligit talem intelligentiam : scit quia intelligit per essentiam suam, eo quod scit quod talis intelligentia essentia sua est. Et quando scit essentiam suam ut causam rerum sequentium, sequitur quod scit reliquas res qua) sunt sub ea. Illae enim non sunt sub ea propter aliud, nisi quia sunt ex causa ea sicut ex causa formali et intelligibili : nec intelliguntur ab ea nisi secundum quod sunt in ea : verumtamen in ea sunt per modum intelligibilem, non per modum rerum. Ergo intelligentia et res intellectae secundum quod in intelli-
gentia sunt, unum et idem sunt. Si enim res intellectae et intelligentia sunt unum, et intelligentia scit esse suum quod est causa rerum, tunc procul dubio quando scit essentiam suam, scit res reliquas. Et quando scit reliquas res, scit essentiam suam : quando enim scit res, non scit eas nisi per hoc quod ipsae sunt per intellectum constitutae ab ipsa. Intelligentia ergo scit essentiam suam, et scit res reliquas intellectas simul uno et eodem modo, sicut ostendimus.