LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter intelligentia formas suas imprimit in animam ?
Jam in ante habitis dictum est, quod quatuor sunt primariae causae, scilicet causa prima, intelligentia, anima nobilis et natura. Et omnes res quidem naturales in natura universali sunt sicut in principio motus sui corporaliter formativo, sicut artificiata sunt in potentia manus artificis. In anima nobili sunt sicut in determinativo ad figuram naturalem et esse, sicut artificiata sunt in spiritu artificis, qui vehiculum est vehens formam in organo, et instrumenta, determinans eam ad figuram tripodae, vel domus, vel alicujus alterius artificiati. In intelligentia vero sunt sicut in lumine formante et esse influente : et ideo in illo sunt absque figura et intentione figurae, secundum solas suas quidditatum intentiones, sicut formae artificiatorum sunt in arte sive in artis lumine. In causa vero prima sicut in primo creante et primo fonte emittente, sicut artificiata sunt in activo intellectu artificis qui ex seipso producit formas artificiatorum. Nec invenitur aliquid plus in quo universaliter sint omnium formae naturalium, quod sit causa productiva formarum. Quod enim in materia dicuntur omnes esse, non est nisi secundum potestatem inchoationis : et non est dictum, quod materia sit causa productiva formarum. In causis autem universalibus et primariis est influentiae ordo : licet enim secunda causa influat, tamen quod est et quod causa est, habet ab antecedente. Anima ergo nobilis, quod formas format et ad esse determinat, habet ab intelligentia : propter quod intelligentia movet animam, sicut desideratum movet desiderium : formae autem in intelligentia, non sunt nisi intellectualiter. Quod autem est in esse intelligibili, non movet aliquid nisi id quod perceptivum est intelligibilis. Oportet ergo, quod anima nobilis intellectualis luminis sit perceptiva : nihil autem perceptivum est intelligibilis luminis, nisi per intellectivum : sequitur ergo, quod anima nobilis intellectiva sit, et tali intellectu intellectiva, qui non nisi luminis intelligentiae perceptivus sit. Et hoc est quod dicit Isaac, quod " anima creatur in umbra intelligentiae, " umbram vocans diminutionem potestatis. Prima enim potestas intelligentiae est producendi formas ex seipsa. Proxima autem potestas sub illa, est formas intellectuales intellectualiter recipere, et ad quidditates rerum determinare.
Perceptio autem illa duobus modis est, scilicet per applicationem quae vocatur influentia, et per quamdam quasi
generationem quae vocatur exitus de potentia ad actum, et motus quidem vel mutatio. Cujus exemplum est quod dicunt Astronomi, quod inferior stella applicatur superiori, et non e converso, sicut Jupiter Saturno, et non Saturnus Iovi. Superior enim potestas semper eminet et non restringitur ab inferiori. Inferius autem lumen, vel inferior potestas, format et determinat et distinguit superiorem, sicut lumen Saturni se habet ad lumen Jovis, et sicut lumen Jovis se habet ad lumen Martis, et sic de aliis. Et hoc modo se habet anima nobilis ad intelligentiam. Applicatur enim ei per intellectualem naturam, in qua in umbra intelligentiae creata est, et desiderat ipsam. Perceptio autem quae est secundum modum generationis, non est in anima nobili. Non enim de ignorante fit sciens, nec doctrina et experimento adipiscitur intellectum, sicut anima inferior quae ignobilis esse dicitur, licet forte in suo genere nobilis sit, eo quod. in aliquo percipiat nobilitatem superioris, et in hoc fit ad similitudinem et ad imaginem causae primae et intelligentiae.
Ex hoc igitur patet secundum Peripateticorum scientiam, qualiter anima nobilis se habet ad intelligentiam secundum omnes gradus intelligentiarum. In omnibus enim his ordinibus formans ad esse et rationem est intelligentia agens vel universaliter, vel in genere. Determinans autem et formam illam percipiens et naturam praeparans est anima. Sunt tamen sicut et intelligentiae nobiliores et ignobiliores, ita animae, propinquiores enim primae causa nobiliores sunt. Secundum autem quod plus et minus distant a prima causa, magis et minus nobiles sunt. Hoc tamen in sequentibus, in tractatu qui post istum erit, magis erit manifestum, ubi determinabitur quod quaedam anima est anima et intelligentia, et quaedam anima tantum. Talis ergo anima nobilis, patet quomodo se habet ad intelligentiam.