Postquam ostendit philosophus quae partes in definitione ponantur, hic inquirit quomodo definitio ex partibus existens, possit esse una: et circa hoc tria facit.
Primo movet dubitationem. Secundo obiicit ad utramque partem, ibi, in hoc namque homo. Tertio solvit quaestionem, ibi, oportet autem intendere etc..
Dicit ergo, quod nunc primum debet dicere de definitione id quod non est de ea dictum in analyticis, idest in libro posteriorum. Ibi enim mota est quaedam dubitatio de definitione, et non soluta, quam oportet hic solvere, quia est praeopere rationibus de substantia, idest quia solutio huius quaestionis est pernecessaria ad ea quae sunt de substantia determinanda, de qua est principalis intentio huius scientiae. Est autem ista dubitatio, quare illud, cuius definitio est ratio, est unum, scilicet quod quid est. Definitio enim ratio est significans quod quid est, sicut definitio hominis est animal bipes. Ponatur enim quod haec sit eius definitio: quare igitur hoc, quod dicitur animal bipes, est unum, et non multa?
Deinde cum dicit in hoc namque obiicit pro utraque parte: et primo ad ostendendum quod ex eis non fiat unum.
Secundo ad contrarium, ibi, oportet autem unum.
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod ex genere et differentia non fit unum. Secundo quod nec ex pluribus differentiis, ibi, si vero et participat.
Dicit ergo primo, quod in hoc quod est homo et album, ista duo sunt multa, quando alterum eorum non inest alteri. Si enim album non insit homini, tunc homo et album nullo modo sunt unum. Unum vero sunt, quando alterum eorum inest alteri, et subiectum, quod est homo patitur alterum, idest suscipit hanc passionem, quae est album. Tunc autem ex his duobus fit unum per accidens quod est albus homo. Ex his accipitur, quod ex duobus, quorum unum non inest alteri, non fit unum. Sed hic, scilicet cum dicitur animal bipes, alterum eorum, scilicet animal, non participat altero, scilicet bipede, sicut homo albus participat albo. Et hoc ideo, quia animal est genus, bipes vero differentia. Genus vero non videtur participare differentiis. Sequeretur enim quod idem participaret simul contrariis.
Differentiae enim sunt contrariae quibus genus differt, idest per quas genus dividitur; et pari ratione per quam participaret unam, participaret aliam. Si autem est impossibile quod idem participet contraria, impossibile erit, quod ex genere et differentia fiat unum.
Deinde cum dicit si vero ostendit quod ex pluribus differentiis non potest fieri unum; dicens, quod si detur genus participare aliquo modo differentia, prout scilicet animal non accipitur in sua communitate, sed contrahitur per differentiam ad speciem, et sic per consequens ex genere et differentia fieri unum, tamen adhuc erit eadem ratio ad ostendendum quod definitio non significat unum, si sunt plures differentiae in definitione positae. Sicut si ponantur in definitione hominis istae tres differentiae, quarum prima sit gressibile vel habens pedes, secunda sit bipes, tertia vero non alatum. Non enim poterit dici quare ista sunt unum et non multa.
Non enim est sufficiens ad hoc ratio quia insunt uni, utputa animali, quod est homo; sic enim sequeretur, quod omnia essent unum. Sequeretur enim quod omnia accidentia, quae insunt alicui subiecto, essent unum per se. Sic enim loquimur de uno et adinvicem et ad subiectum. Et cum ea quae accidunt uni subiecto accidant etiam alteri, sequeretur, quod illa duo subiecta etiam essent unum, puta nix et cygnus quibus inest albedo. Et sic deducendo sequeretur, quod omnia essent unum.
Non ergo potest dici quod ex pluribus differentiis fiat unum, etiam dato quod ex genere et differentia fiat unum. Et sic ex duabus partibus videtur quod definitio non significet unum.
Deinde cum dicit oportet autem obiicit in contrarium; ostendens quod definitio significet unum; dicens, quod oportet quaecumque in definitione ponuntur esse unum. Et hoc ideo, quia definitio est una ratio; et id quod significatur per ipsam, est substantia rei. Unde oportet quod definitio sit ratio significativa unius alicuius; quia substantia rei, quam definitio significat, est unum quid. Et etiam supra dictum est, quod definitio significat hoc aliquid, ubi ostensum est quod definitio est proprie substantiarum.
Solvit praemissam quaestionem; ostendens quod definitio significet unum: et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quomodo ex genere et differentia fit unum. Secundo quomodo ex pluribus differentiis fiat unum, ibi, at vero oportet dividi.
Dicit ergo primo, quod ad investigandum unitatem definitionum oportet primum intendere de definitionibus quae dantur secundum divisionem generis in differentias.
Istae enim sunt definitiones verae, in quibus non est aliud quam primum genus et differentiae. Dantur enim et quaedam definitiones per aliqua accidentia, vel per aliquas proprietates, vel etiam per aliquas causas extrinsecas, quae non significant substantiam rei. Et ideo huiusmodi definitiones non sunt ad propositum, cum hic agatur de definitionibus ad substantias rerum investigandas.
Ideo autem dico quod in definitione est primum genus cum differentiis, quia etsi aliquando in definitionibus ponantur aliqua genera intermedia inter genus primum quod est generalissimum, et species ultimas quae definiuntur, tamen illa genera media nihil aliud sunt quam genus primum, et differentiae comprehensae in intellectu generis medii cum hoc, idest cum genere primo. Sicut si in definitione hominis ponatur animal, quod est genus intermedium, patet quod animal nihil aliud est quam substantia, quae est genus primum, cum aliquibus differentiis. Est enim animal substantia animata sensibilis.
Et similiter si intelligamus primum genus esse animal, habitum bipes; et iterum tertium genus, animal bipes non alatum.
Et similiter si aliquod genus per plures differentias determinatur. Semper enim posterius genus comprehendit prius cum aliqua differentia. Et sic patet quod omnis definitio resolvitur in primum genus et aliquas differentias.
Omnino autem non differt, utrum per plura aut per pauca definiatur aliquod definitum. Quare non differt, utrum per pauca, vel per duo, ita quod illorum duorum unum sit genus et aliud differentia.
Sicut eius quod est animal bipes, animal est genus; et alterum, scilicet bipes, est differentia. Ostendendum est ergo primo, quomodo ex istis duobus fiat unum.
Quod sic patet.
Genus enim non est praeter ea quae sunt species generis. Non enim invenitur animal, quod non sit nec homo, nec bos, nec aliquid aliud huiusmodi. Aut si inveniatur aliquid quod est genus praeter species, sic acceptum ut est praeter species, non accipitur ut genus, sed ut materia.
Contingit enim aliquod et esse genus aliquorum, et materiam. Sicut vox est genus literarum, et est materia. Et quod sit genus, patet per hoc quod differentiae additae voci faciunt species vocum literatarum.
Et quod etiam sit materia, patet; quia ex hac, scilicet ex voce faciunt elementa, idest literas, sicut aliquid fit ex materia.
Sciendum est autem quod, licet idem secundum nomen possit esse genus et materia, non tamen idem eodem modo acceptum. Materia enim est pars integralis rei, et ideo de re praedicari non potest. Non enim potest dici quod homo sit caro et Os. Genus autem praedicatur de specie. Unde oportet quod significet aliquo modo totum. Sicut enim propter hoc quod est innominata privatio, aliquando simplici nomine materiae significatur materia cum privatione, ut supra dictum est, quod aes accipitur pro aere infigurato, cum dicimus quod ex aere fit statua; ita etiam quando forma est innominata, simplici nomine materiae intelligitur compositum ex materia et forma, non quidem determinata, sed communi; et sic accipitur ut genus.
Sicut enim compositum ex materia et forma determinata est species, ita compositum ex materia et forma communi est genus.
Et hoc in pluribus patet. Corpus enim potest accipi, et ut materia animalis, et ut genus. Si enim in intellectu corporis intelligatur substantia completa ultima forma, habens in se tres dimensiones, sic corpus est genus, et species eius erunt substantiae perfectae per has ultimas formas determinatas, sicut per formam auri, vel argenti, aut olivae, aut hominis. Si vero in intellectu corporis non accipiatur nisi hoc, quod est habens tres dimensiones cum aptitudine ad formam ultimam, sic corpus est materia.
Et similiter est de voce. Si enim in intellectu vocis includatur ipsa vocis formatio in communi secundum formam quae distinguitur in diversas formas literarum et syllabarum, sic vox est genus. Si autem in intellectu vocis accipitur solum substantia soni, cui possibile est advenire praedictam formationem, sic vox erit materia literarum. Ex quo etiam patet quod vox, secundum quod est genus, non potest esse sine speciebus. Non enim potest esse sonus formatus, quin aliquam determinatam formam habeat huius vel illius literae. Sed si omnino careret forma literali prout est materia, sic inveniretur sine literis, sicut aes invenitur absque his quae fiunt ex aere.
Si ergo praedicta sunt vera, palam est quod definitio est quaedam ratio ex differentiis unitatem habens; ita quod tota essentia definitionis, in differentia quodammodo comprehenditur. Ex hoc enim animal, quod est genus, non potest esse absque speciebus, quia formae specierum quae sunt differentiae, non sunt aliae formae a forma generis, sed sunt formae generis cum determinatione. Sicut patet quod animal est quod habet animam sensitivam.
Homo autem est qui habet animam sensitivam talem, scilicet cum ratione. Leo vero qui habet talem, scilicet cum abundantia audaciae. Et sic de aliis. Unde cum differentia additur generi, non additur quasi aliqua diversa essentia a genere, sed quasi in genere implicite contenta, sicut determinatum continetur in indeterminato, ut album in colorato.
Per quod etiam solvitur ratio superius inducta; quia nihil prohibet idem genus in se continere diversas differentias, sicut indeterminatum continet in se diversa determinata. Et etiam propter hoc solvitur, quia non hoc modo advenit differentia generi, ut diversa essentia ab eo existens, sicut advenit album homini.
Deinde cum dicit at vero ostendit quod nec etiam multitudo differentiarum impedit unitatem definitionis.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter debeant sumi in definitione multae differentiae. Secundo ostendit quod si differentiae debito modo sumantur, non impediet multitudo differentiarum unitatem definitionis, ibi, si itaque.
Dicit ergo primo, quod in definitionibus in quibus sunt multae differentiae, oportet non solum dividi genus in differentiam, sed etiam dividi differentiam primam in differentiam secundam. Sicut animalis differentia est pedalitas, secundum quam animal dicitur habens pedes, vel gressibile. Sed quia etiam haec differentia multipliciter invenitur, iterum oportet scire differentiam animalis habentis pedes, quae sit differentia eius, inquantum est habens pedes, scilicet per se et non per accidens.
Et ideo, quia habenti pedes accidit habere alas, non est dicendum, dividendo differentiam, quod habentis pedes aliud est alatum, aliud non alatum, si homo bene velit dicere divisionem differentiarum.
Sed tamen quandoque aliquis dividens differentias facit hoc ut scilicet dividat per ea quae sunt secundum accidens, propter hoc quod non potest invenire proprias et per se differentias. Aliquando enim necessitas cogit, ut utamur, loco per se differentiarum, differentiis per accidens, inquantum sunt signa quaedam differentiarum essentialium nobis ignotarum.
Sed hoc modo est haec differentia dividenda habens pedes: scilicet: huiusmodi animalium, aliud est habens pedes scissos, et aliud non scissos. Istae enim sunt differentiae pedis, scilicet scissum et non scissum. Et ideo habens pedes scissos, per se dividet hanc differentiam quae est habens pedes. Scissio enim pedis est quaedam pedalitas: idest haec differentia quae est habere pedes scissos, est quoddam contentum sub hoc quod est habere pedes; et habent se adinvicem sicut determinatum et indeterminatum, sicut diximus de genere et differentia.
Et ita semper procedendum est in divisione differentiarum, donec dividens veniat ad non differentia, idest ad ultimas differentias, quae non dividuntur ulterius in alias differentias; et tunc tot erunt species pedis quot differentiae: et species animalium habentium pedes aequales differentiis.
Quaelibet enim individualis differentia constituet unam speciem specialissimam.
Deinde cum dicit si itaque ostendit ex suppositis, quod multitudo differentiarum non impedit unitatem definitionis.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo inducit conclusionem intentam, ibi, quare palam etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo ex multis differentiis fit unum, si differentiae per se sumuntur. Secundo, quod hoc non potest esse si sumantur per accidens, ibi, si vero secundum accidens.
Dicit ergo primo, quod si sic se habent differentiae acceptae in definitione sicut dictum est, scilicet quod semper sumantur per se differentiae et non per accidens, palam est quod ultima differentia erit tota substantia rei, et tota definitio.
Includit enim in se omnes praecedentes particulas.
Quod enim in differentia includatur genus, ostensum est, ex hoc quod genus non est sine differentiis. Sed quod ultima includat omnes praecedentes, palam est ex hoc quod nisi hoc dicatur, sequitur quod oporteat in terminis, idest definitionibus, multoties eadem dicere. Et hoc erit superfluum et nugatorium.
Hoc autem inconveniens ideo accidit, quia si aliquis dicat in definiendo animal habens pedes bipes, quod oportebit eum dicere si bipes sit alia differentia ab habente pedes, non includens eam, nihil aliud dixit sic definiens, quam animal habens pedes, duos pedes habens. Bipes enim nihil aliud est quam duos pedes habens; in quo manifeste includitur, pedes habens. Unde patet quod, si utraque apponatur differentia, est nugatio.
Et iterum si hoc quod est bipes dividat aliquis propria divisione, idest per ea quae sunt per se et non per accidens, sequetur ulterius multoties dici idem, et toties quot sumuntur differentiae.
Ut si dicam quod animalis bipedis, aliud est habens pedes scissos in quinque digitos, aliud in quatuor: si quis vellet, definiens hominem, ponere omnes differentias intermedias, toties repeteret idem, quot differentias apponeret. Diceret enim quod homo est animal pedes habens, duos pedes habens, scissos in quinque digitos.
Et quia ista sunt inconvenientia, igitur manifestum est quod si in definitione accipiantur differentiae, una erit ultima, scilicet quae est species et substantia, idest quae substantiam et speciem definiti comprehendet, et ab eius unitate definitio erit una.
Deinde cum dicit si vero ostendit, quod hoc non potest dici si differentiae per accidens sumantur; dicens, quod si aliquis in dividendo et definiendo accipiat differentiam secundum accidens, sicut si dividatur quod habentium pedes, aliud est album, aliud est nigrum, tot erunt ultimae differentiae, quot factae sunt divisiones; quia una earum alteram non includet.
Et de differentiis sic sumptis, procedebat ratio superius inducta contra unitatem definitionis. Huiusmodi enim differentiae sic per accidens acceptae non essent unum nisi subiecto; quod non sufficit ad unitatem definitionis.
Deinde cum dicit quare palam concludit propositum.
Et circa hoc duo facit. Primo ponit conclusionem; dicens, quod palam est ex praedictis quod quamvis in definitione ponatur genus et differentia, tamen definitio est ratio ex differentiis tantum, quia genus non est praeter differentias, ut supra dictum est. Et quamvis ponantur multae differentiae in definitione, tamen tota definitio dependet et constituitur ex ultima, quando fit divisio secundum rectum, idest a communiori ad minus commune descendendo secundum per se differentias, et non accipiendo quasi a latere differentias per accidens.
Secundo ibi, palam autem manifestat conclusionem inductam per quoddam signum, dicens, palam autem erit, scilicet quod tota definitio constituatur ex ultima differentia, ex hoc quod, si quis transponat partes talium definitionum, sequetur inconveniens. Sicut si aliquis dicat definitionem hominis esse animal bipes, habens pedes. Ex quo enim dictum est bipes, superfluum est apponere, pedes habens. Sed si diceretur primo pedes habens, adhuc restaret inquirendum, utrum esset bipes, dividendo pedes habens.
Ex hoc patet quod illae differentiae, secundum quod sunt multae, habent inter se ordinem determinatum. Non autem hoc potest intelligi quod in substantia rei sit aliquis ordo. Non enim potest dici, quod hoc substantiae sit prius, et illud posterius; quia substantia est tota simul et non per successionem, nisi in quibusdam defectivis, sicut sunt motus et tempus.
Unde patet quod multae partes definitionis non significant multas partes essentiae ex quibus essentia constituatur sicut ex diversis; sed omnes significant unum quod determinatur ultima differentia.
Patet etiam ex hoc, quod cuiuslibet speciei est una tantum forma substantialis; sicut leonis una est forma per quam est substantia, et corpus, et animatum corpus, et animal, et leo. Si enim essent plures formae secundum omnia praedicta, non possent omnes una differentia comprehendi, nec ex eis unum constitueretur.
Concludit ergo finaliter recapitulando, quod nunc primo tot sint dicta de definitionibus quae accipiuntur secundum divisiones generis in differentias, et differentiae in differentias quales quaedam sunt, quia videlicet sunt ex his quae praedicantur per se, et continentes in se partes speciei, et etiam unaquaeque est unum. Haec enim in praecedentibus de definitionibus sunt ostensa. Dicit autem primum, quia in sequentibus de definitione et quod quid est, aliqua determinantur.