Disperdat. Hic petit destructionem eorum.
Et primo petit eam; secundo innuit causam, ibi, universa labia etc.: quasi bis perdat, scilicet in anima et corpore. Hier. 17: induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos domine deus. Consequenter ponit causam malitiae eorum: et ponit tria: scilicet fraudulentiam, quia, labia dolosa: est enim dolus, cum quis aliud agit et aliud simulat. Dolus in corde concipitur, sed tegitur verbis vel factis. Prov. 12: dolus in corde cogitantium mala. Hos dispergit deus, quoniam detegit: tunc enim non habet rationem doli: dolus enim est occulta malitia. Unde non petit eorum destructionem, sed malitiae detectionem.
Vel petit eorum perditionem per gratiam. Prov. 19: pestilente flagellato, stultus sapientior erit; unde dicit, labia dolosa. Glossa, quasi ratio petitionis est dolositas. Vel disperdet eos, quasi de malitia puniendo, ut ipsi in ea incidant, justo dei judicio, ut de Aman dicitur esther 7, contra mardochaeum: suspensus est Aman in patibulo quod paraverat mardochaeo. Ezech. 3: linguam tuam adhaerere faciam palato tuo: et eris mutus, quasi non audens ulterius fraudes facere. Prov. 21: mulctato pestilente, sapientior est parvulus. Ibidem 22: stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Secundo ponit jactantiam, et linguam magniloquam, de se apud eos, qui eos magnos reputant. Ps. 72: posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terram. Illud autem quod est majus in alio consuevimus revereri, et quod minus non reputare.
Ut ergo appareant magni, et deo aequales, contemnunt deum, idest divinos honores. Sic de Antichristo dicitur, quod adversus deum deorum loquitur. 2 Thess. 2: adversatur et extollitur super omne quod dicitur deus et colitur, ita ut in templo dei sedeat, ostendens se quasi ipse sit deus. Et de Anthioco 2 Mach. 9: justum est subditum esse deo, et mortalem deo non paria sentire; et Act. 12, de Herode, quod acclamabat ei populus voces dei et non hominis. Et ne possent excusari quod non ex proposito fecerunt, subdit: qui dixerunt, scilicet ex proposito, linguam nostram magnificabimus. Tertio ponit eorum blasphemiam sive superbiam: labia nostra a nobis sunt. Haec est enim prima species superbiae, quando quis aestimat se habere a semetipso. 1 Reg. 2: nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes. 2 Cor. 3: non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra a deo est. Secunda species superbiae est, quando aliquis vult in aliquo gloriari prae ceteris; unde dicit, quis noster dominus est? job 21: quis est omnipotens ut serviamus ei? Oseae 7: reversi sunt ut essent absque jugo, et facti sunt quasi arcus dolosus. Job 11: vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum natum putat.