TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digrcssio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
Ea autem potentia quae aestimativa dicitur, ab imaginatione differt in ipsa specie quae comprehenditur: quoniam, sicut in praelibatis est determinatum, ista elicit intentiones quae in sensu non sunt scriptae. Nec potest dici quod hoc sit sensus officium secundum quod determinavimus sensatum per accidens in superioribus : quoniam nunquam contingit cognoscere quod iste est filius Dionis, nisi habeatur notitia filiationis secundum quod est in isto : nec unquam lupus miseretur nato suo, nisi habeat cognitionem et hujus individui, et quod hoc individum est natus ejus : oportet ergo aliquam esse virtutem animae elicientem hujusmodi intentiones, et quod non potest esse imaginatio nec penitus separata ab ea. Quod enim non sit imaginatio, patet, quoniam ad imaginem rei solam non sequitur motus, vel affectus vel laetitiae vel tristitiae, vel fuga, vel insecutio: ad aestimationem autem mox sequitur istorum quoddam, vel quodlibet : separata autem ab ipsa penitus esse non potest : quoniam hujusmodi intentiones non accipit secundum rationes communes et universales, sed potius in hac imagine vel illa nihil continens de communi : oportet igitur quod sicut intellectus practicus se habet ad speculativum, ita se habeat aestimativa ad imaginationem : et ideo haec virtus non penitus apprehensiva est, sed et motiva est, per hoc quod determinat ad quid movere debet animal, et quo fugere. Propter quod quidam Philosophorum hanc opinionem esse dicebant, quod tamen non congruit: quia opinio rationalis animae quidem habitus est, aestimatio autem omnium est quorum est sensus, sicut jam ostendimus : superius enim diximus omnia quae habent sensum, habere motum dilatationis et constrictionis ad minus : et cum ista aliquo modo motus moveantur ad cibum, oportet imaginationem cibi esse apud eam : sed imaginatio sola non movet, ut dictum est : oportet igitur ista talia omnia habere aestimationem qua moveantur. Tres ergo istos inferiores sensus, sensum communem scilicet et imaginationem et aestimativam habet omne animal, quod aliquem vel aliquos habet de sensibus exterioribus : propter quod supra diximus quodomnehabens sensum, habet desiderium cibi quod est fames : et omne habens desiderium, habet imaginationem et aestimationem quae non substantia, sed secundum esse differt ab imaginatione, sicut jam diximus. Est autem aestimativa magis activa quam imaginativa : quoniam elicere intentiones est aliquid agere, et magis perfectum estquam speculari imagines solas, sicut si speculum animatum imagines sibi impressas diceremus speculari: omnes tamen vires animae aliquo modo activae sunt: eo quod omnes agunt aliquod opus vitae, sicut superius diximus, cum de diffinitione animae secundum suam substantiam loqueremur. Licet autem plus actionis habeat aestimativa quam imaginativa, tamen proprietatem passivae potentiae habet in hoc quod non agit per se, sed per intentionem quam elicit a forma acquisita. Est autem adhuc advertendum, quod ista virtus animae in homine, sicut et caeterae, aliquando conjungitur rationi: et tunc juvatur a ratione, et suadetur ad imitandum quod aestimat vel fugiendum : et ob hanc similitudinem sui in homine ad opinionem Philosophorum quidam, sicut Plato, eam opinionem quamdam asserebant, non differre in homine et in brutis, nisi per magis esse obumbratam in brutis, et minus in hominibus: sed falsum est quod dicunt, quia opinio est de communi prout est in pluribus : aestimatio
autem secundum quod hujusmodi non recedit ab hoc individuo secundum quod hoc est: et ideo in homine adjuta ratione non juvatur nisi prout est circa hoc vel illud, et tunc dicitur proprio nomine aestimatio. Si autem compositio alias opiniones similes de pluribus particularibus secundum unam intentionem in eis inveniam acceperit, jam hoc non est aestimationis, sed cognitionis experimentalis quae rationis est: sed tamen ipsa ministrat sibi sensus et aestimatio. Quiaa utem ista virtus sic conjuncta est imaginationi, ideo organum ejus etiam aut idem est cum organo imaginationis, aut propinquum est unum alteri substantialiter idem existens, et secundum esse dispositionis differens, sicut supra diximus.