Augustinus de serm. Dom..
Admonuerat superius dominus ad habendum cor simplex et mundum, in quo quaeritur deus; sed quia hoc paucorum est, iam incipit de investiganda sapientia loqui, cui investigandae et contemplandae talis oculus per omnia superiora perductus est, quo videri iam possit arcta via et angusta porta; unde subdit intrate per angustam portam. Glossa. Vel aliter.
Etsi difficile sit ut alii facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est, ut intremus per angustam portam. Chrysostomus super Matth..
Vel aliter. Tertia haec convenientia ad iustitiam ieiunii pertinet, ut sit ordo narrationis talis: tu autem cum ieiunas, unge caput tuum; et postea sequitur intrate per angustam portam. Praecipue enim tres sunt naturales passiones et intimae carnis: primo esca et potus, deinde amor viri ad mulierem, tertio loco somnus; et ideo gravius est eas a natura carnali praecidere quam ceteras passiones. Et ideo nullius passionis abstinentia sic sanctificat corpus, sicut quod homo sit castus, ieiunus, et in vigiliis perseverans. Ergo propter omnes has iustitias, et praecipue propter laboriosissimum ieiunium, dicit intrate per angustam portam. Porta perditionis est diabolus, per quem introitur in Gehennam; porta vitae est christus, per quem introitur in regna caelestia. Lata autem porta dicitur esse diabolus, non magnitudine potestatis extensus, sed effrenatae superbiae licentia dilatatus. Porta autem angusta dicitur christus, non parvitate potestatis exiguus, sed humilitatis ratione collectus: quia quem totus non capit mundus, seipsum intra angustias uteri virginalis inclusit. Via autem perditionis est omnis iniquitas. Dicitur autem spatiosa, quia non est intra regulam disciplinae inclusa; et ambulantes in ea, quicquid eos delectaverit, hoc sequuntur. Via autem vitae dicitur esse omnis iustitia, et propter contrarias causas esse arcta. Considerandum autem, quia nisi quis ambulaverit per viam, non potest pervenire ad portam: qui enim non ambulant per viam iustitiae, impossibile est ut vere christum cognoscant.
Similiter nec incurrit in manus diaboli nisi qui in via ambulat peccatorum. Gregorius super Ezech.. Quamvis autem caritas sit lata, tamen per angusta et ardua homines ducit a terra. Satis angustum est omnia praetermittere, unum solum diligere, prospera non ambire, adversa non timere.
Chrysostomus in Matth.. Sed cum postea dicat: iugum meum suave est, et onus meum leve, qualiter hic angustam esse viam ait et arctam? sed et hic monstrat eam levem esse et suavem: quoniam via est et porta est; sicut et altera, quae lata et spatiosa dicitur, ipsa via et porta est. Horum autem nihil mansurum est, sed omnia pertranseunt.
Transire autem labores et sudores, et in bonum finem devenire, scilicet in vitam, sufficiens est mitigare eos qui agones patiuntur.
Si enim tempestates nautis et vulnera militibus levia sunt propter spem praemiorum pereuntium, multo magis cum caelum praeiacens fuerit, et immortalia praemia, nullum aliquis sentiet imminentium periculorum. Sed et hoc ipsum quod illam arctam vocavit, maxime ad faciendam illam facilem conferebat: per hoc siquidem ut semper vigilarent admonuit: hoc enim dominus dicit erigens nostrum desiderium.
Qui enim in agone certat, cum viderit principem admirantem labores agonum, animosior fit. Ne igitur moesti simus cum multa nobis hic contigerint tristia, quia arcta est via, sed non civitas; ideo neque hic quietem oportet expectare, neque ibi triste aliquid praestolari. Dicens autem quam pauci sunt qui inveniunt eam, rursus hic multorum desidiam significavit, et audientes erudivit non multorum prosperitatibus attendere, sed paucorum laboribus.
Hieronymus. Significanter igitur de utraque via locutus dixit, quod per latam multi ambulant, angustam pauci inveniunt: latam enim non quaerimus, nec inventione opus est, quia sponte se offert, et errantium via est; angustam vero nec omnes inveniunt, nec qui invenerint, statim ingrediuntur per eam. Siquidem multi, inventa veritatis via, capti voluptatibus saeculi, de medio itinere revertuntur.