LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter in anima nobili sunt res intelli gibiles et sensibiles ?
Ex inductis patet, quod secundum utramque viam in omni anima nobili sunt et res sensibiles et res intelligibiles. Sed res sensibiles sunt in ea per hoc quod sunt exemplum animae ab ipsa, sicut ex sigillo quodam exomplante. Res autem intelligibiles sunt in ea per hoc quod scit eas per applicationem ad intelligentiam. Et utrumque horum in ea est secundum formam agentis, et non secundum formam acceptionis sive sensibilis sive intelligibilis : forma enim artificis in via, licet accepta sit ab intellectu per influxionem, tamen quia accipitur in forma agentis et virtute et operatione, et non in forma patientis et quiescentis in materia, propter hoce tiam in via activa est, et sic est forma ad sensibilium figuras determinata In anima nobili. : et ideo activa est sensibilium ad esse sensibilium et figuras, sicut forma artis in manu activa est ad esse sensibilium artificiatorum et figuras. Intelligibiles autem formae in ea sunt intellectualiter per hoc quod scit eas per influxum quidem intelligentiae ex parte intel- li genti ae moventis, et per applicationem ad. intelligentiam ex. parte animae nobilis. Et hae etiam activae sunt et processivae ab intellectuali anima in eam quae est praeparativa naturae, et ad corpus caeleste, quod ad talem animam se habet sicut manus ad intellectum operativum in homine.
Si autem quaeratur, quid sit continuans inter intelligentiam et animam ? non enim vehitur forma de uno in aliud nisi per aliud continuans, quod est in utraque. Dicendum, quod hoc secundum Peripateticos est lumen intelligentiae : hoc enim per omnia penetrat sicut lumina caelestia penetrant per materiam corporalem, Aliter enim virtus eorum quae moventur in. circulo, non congregaretur et uniretur in centro, nec reflecteretur ab ipso ad omnium generabilium generationem. Sed hoc lumen in his quae penetrant, diversimode formatur secundum diversam potestatem eorum in quibus est. In anima enim nobili quae proxima est, ad esse intellectivum et intellectualiter activum formatur. In his autem quae inferiora sunt, in corpore quidem quod ab excellentiis contrariorum maxime remotum est, et ad aequalitatem caeli per complexionem est approximatur, formatur ad esse intellectibile potentiale, quod profectu inventionis et doctrinae ad intellectum formabile est, qui vocatur intellectus possibilis sive potentialis. In aliis autem formatur aliter et aliter secundum uniuscujusque propriam potestatem et analogiam. Et hujus quidem luminis processus totus secundum substantiam a prima causa est, quae est fons omnis bonitatis. Determinatio autem ad hoc vel ad illud, est ex causis secundariis, in quas et per quas procedit.
Patet ergo, quod in anima nobili animaliter sunt intellectualia, et ab anima ipsa in quantum est naturae praeparativa, fluunt sensibiliter, hoc est, ad esse et figuram sensibilium determinate. In corporibus autem caelestibus sunt distensa ad quantitatem et quantitatis dimensionem secun-
dum tres diametros in angulo recte se contingentes, scilicet longitudinis, latitudinis, et profunditatis : et secundum sex differentias situs, scilicet sursum, deorsum, dextrorsum, et sinistrorsum, ante, et retro : propter quod Pythagorici has differentias in caelo posuerunt, ut in secundo de Caelo et Mundo determinatum est. Ex quo patet, quod inter causas universales animae nobilis est formas simplices determinare ad esse et figuras determinatas sensibilium horum vel illorum : et in quantum anima est, suum est praeparare naturam corporis ad hujusmodi formarum susceptionem. Omnis enim formae inchoatio in materia est: nec educitur ad formam motoris ad speciem, nisi materia praeparetur et moveatur. Cum autem circulatio sit uniformis motus, circulatio in. eo quod circulatio, non movet ea quae in. forma et figura diversa sunt. Oportebit ergo circulationem forma et figura diversificari in omnibus ortibus, et occasibus, praeventionibus et conjunctionibus, et diversitate aspectus : propter quod Aristoteles in libro de Anima et in libro de Caelo et Mundo, motus caelestes refert se habere ad motorem caelorum, sicut se habent motus organorum corporis in homine ad animam quae universalis motor corporis est. Aliter enim diversitates virtutum et operationum, quarum una anima principium est in homine, secundum proportionem singulorum membrorum non perficerentur.
Ex his patet, quod anima nobilis est inter intelligentiam et naturam, et media inter sensibilia. Media autem dico prout media causa factiva et operativa est formata a superiori, formans autem inferiora.