Non determinatus ad haec vel illa, sicut concupiscibilis determinatur ad delectabilia sensus.
Praeterea. In qualibet re tria inveniuntur, scilicet esse eius proprium, et operatio ipsius, et ordo eius ad alia; quorum secundum sequitur primum, quia unumquodque inquantum est ens operatur; tertium autem consequitur ad secundum, quia per operationem suam una res ad aliam ordinatur. Ubi est igitur diversus modus essendi et operandi, ibi oportet esse diversum modum ordinis ad alia. Substantiae autem intellectuales habent proprium modum essendi praeter alias substantias creatas, quia sunt immateriales et formae per se stantes. Habent etiam propriam operationem, quia intelligunt. Relinquitur igitur quod etiam eis assit proprius modus ordinis ad alia. Ordinatur autem res una ad aliam per proprium appetitum, qui est inclinatio quaedam in aliud, ut dictum est. Habent igitur substantiae intellectuales, sicut eminentius esse ceteris et eminentiorem operationem, ita et eminentiorem appetitum. Eminentissimus autem appetitus est voluntas; cuius signum est quia ipse imperat et utitur aliis. Substantiae igitur intellectuales habent voluntatem.
Ex hoc autem apparet quod sunt liberi arbitrii. Hoc enim est habere liberum arbitrium / quod / habere dominium sui actus, ita quod in ipso sit agere et non agere. Substantiae autem intellectuales habent dominium sui actus, ut ostensum est. Sunt igitur liberi arbitrii. Item.
In his quae habent cognitionem apprehensum movet appetitum, ut dictum est. Sed cum proprium obiectum appetitus sit bonum vel aliquid pertinens ad rationem boni, omnis autem potentia moveatur a suo obiecto, apprehensum non potest movere appetitum nisi apprehendatur sub ratione boni vel convenientis. Hoc autem non potest esse nisi sit aliqua virtus quae iudicet hoc esse bonum vel conveniens. Quaecumque igitur ex cognitione appetitum habent per quem agunt, iudicio agunt.
Hoc autem iudicium si sit ex natura determinatum, liberum esse non potest, liberum enim est quod sui causa est, iudicium autem quod est ex natura determinatum non dependet ex iudicante sed ex determinatione naturae. Quod autem ex natura non est determinatum, oportet quod ex iudicante dependeat. Est igitur liberum. Quod autem est additum supra id ad quod naturalis cognitio determinatur, non cadit sub iudicio ex natura determinato. Iudicium enim per vim cognoscitivam fit.
Cognitio autem intellectiva naturaliter determinatur ad universale, et sic singulare operabile, de quo oportet fieri iudicium in agendo, est est additum supra id de quo est cognitio naturalis intellectus. E contrario autem est de cognitione intellectiva, quae naturaliter determinatur ad hoc singulare.
Iudicium igitur / intellectus / sensus de hoc singulari operabili non est liberum, sed ex natura determinatum. Iudicium autem intellectus de eodem est liberum. Substantiae igitur intellectuales sunt / liberi arb- / liberi iudicii sive arbitrii, quod idem est. Adhuc. Agens per intellectum agit propter finem. Iudicium igitur de agendis in his quae agunt per intellectum, est iudicium de his quae sunt propter finem. Sed iudicium intellectus de his quae sunt propter finem, non est a natura determinatum: natura enim / nihil f-, quae nihil,/ quia nihil superflue facit,/ non / si dat alicui ea / q- / per quae sufficienter aliquid / acquiri / haberi potest, non dat sibi ipsum simul quod per illa habetur; unde, quia homini dedit manus, per quas potest sibi arma praeparare, non dedit sibi arma naturalia, sicut dedit aliis animalibus. Habent autem substantiae intellectuales a natura principia per quae possunt ordinare aliqua in finem, inquantum cognoscunt / et / rationem finis et eius quod est ad finem, et proportionem unius ad alterum, quod quidem habentibus sensum tantum non potest convenire. Substantiae igitur intellectu- / animalia igitur bruta non habent liberum iudicium de agendis, sed solum substantiae intellectuales. Amplius. Natura est principium ad unum determinatum.
Ibi igitur solum / posset, potest esse / est determinatum a natura iudicium de agendis propter finem, ubi / est determinata via / sunt determinatae viae / perveniendi ad finem.